Quaestiones miscellaneae

Colloquia de antiquitate

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 29 Dec, 2005 23.58

Marcus Soteri amico carissimo humanissimo doctissimo s.d.p.

Litteris tuis, Soter optime, resignatis animo gratissimo rem intellexi abs te, quippe qui doctrina abundares, tanta denuo diligentia explicatam esse, ut quaestio ad exitum veniret.

Tum etiam gaudeo, quod Georges ille tibi notus est: ex quo indice vocabulorum Latinorum quadraginta his annis summam percepi utilitatem. [Quod vero ad „coelum“ attinet, sententiis tuis adductus inspexi etiam librum, qui inscribitur „Vox Latina“ (Cantabrigiae 1978); W. Sidney Allen in pag. 62: scribendi rationem „coelum“ ductam videri esse e Graeco „κοĩλον“ (cf. cena ~ coena ~ κοĩνα, Plutarch. Qu. Conv. 726E). Sed satis de hoc.]

Nunc ad S. Mariam in Aracoeli. Inscriptione illa interretiali usus pulcherrima illa opera tectoria a Pinturicchio facta valde admiratus sum. Sed doleo, quod anno MCMXCIV Sanctus Puerulus (Italice „Santo Bambino“), qui ex olea in monte Olivarum caesa exsculptus esse dicitur, ex hac aede sacra furto impudentissimo abactus est. [Obiter dictum: Qua de causa Italici in illa pagina interretiali scribunt „nel XII seculo“, „XII“ ?! Nonne fuit tempus, cum ea de re controversiam inter nos haberemus? :lol: ]

Equidem aedem illam sacram Neapolitanam, qua „Sancta Maria in Vertice Coeliâ€
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Sat 14 Ian, 2006 22.17

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 14.00, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Sol 15 Ian, 2006 14.36

M. Favonius sodalibus, imprimis Norico sal.
Quaestio quidem pulcherrima abs te, Norice, allata est multaque de distinctionum notis hoc loco dici possunt. Sed, ne longum fiat, has duas maiori vobis usui fore puto inscriptiones interretiales, quarum una Germanice, altera Britannice scripta est:
http://www.typografie.info/typowiki/index.php?title=Interpunktion
http://www.completetranslation.com/punctuation.htm
Optime valete. XVIII K. Feb.

____________
Quod ad Horatium attinet, hoc addere velim: epist. 1, 10, 24.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Sol 15 Ian, 2006 16.43

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 14.00, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Ven 03 Feb, 2006 18.07

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.56, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Marcus Favonius on Sat 04 Feb, 2006 19.25

Marcus Norico sodali Marzahniano :D s.p.d.

Ut Graecis litteris uti possis, amice, hac via te progredi oportebit:

1. Si „Word“ programma adhibueris, summum quadri marginem his vocabulis Germanicis inscriptum esse videbis:
„Datei“, „Bearbeiten“, „Ansicht“, „Einfügen“, ...
2. Subter summum hunc marginem reperies areolam albam, in qua litterarum notae tibi eligendae erunt (e. g. „Arial“).
3. Pulsato „Einfügen“ et „Symbol“.
4. Quo facto tabula notarum apparebit, in qua reperientur litterae Graecae (Hebraicae, Cyrillicae...), licebitque tibi eligere, ut exemplo utar, „alpha“.
5. Tum pulsato „Einfügen“ et „Schließen“, evolabit tabula illa e conspectu litteramque Graecam a te electam verbis tuis insertam esse intelleges.

Equidem tenuitatem verborum meorum abs te intellectum iri spero :roll: .

Optime vale. Pridie Nonas Februarias. Crefeldiae.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby noricus on Sat 04 Feb, 2006 21.08

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.54, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Qua ratione Ioseph per casus duci conveniat

Emitteby Marcus Favonius on Ven 07 Apr, 2006 17.32

M. Favonius sodalibus, imprimis Scipioni sal.

Scipio sodalis noster spectatissimus nuper in colloquia misit nuntium, qui inscribitur „De Iosephe Mazzini (1805-1872)“ (v. „Alia themata“ -> nunt. # 4645). Quo nomine lecto quaestio exorta est, qua ratione „Ioseph“, amplissimum illud nomen Hebraicum, per casus duci conveniret.

Mea quidem sententia illud nomen duobus his modis Latine in casus declinari licet:

(I) „Ioseph“, quatenus nomen est indeclinabile, idem semper per casus ducitur. Cf. Vulg. Gn. 30, 23sqq.:
„concepit [sc. Rahel] et peperit filium dicens
abstulit Deus opprobrium meum /
et vocavit nomen illius Ioseph dicens /
addat mihi Dominus filium alterum /
nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo / ...“.

(II) Romani etiam „Iosephus“ utebantur; cf. Suet. Vesp. 5, 6: „et unus ex nobilibus captiuis Iosephus“ (qui postea Flavius Iosephus appellatus est).
Quod nomen hoc modo casibus immutatur: Iosephus – Iosephi – Iosepho – Iosephum – Iosepho.

Nonne ergo aut „De Ioseph Mazzini“ aut „De Iosepho Mazzini“ scribi oportebat?

Ceterum Italicum illud „Giuseppe“ ductum esse puto a nomine illo indeclinabili: Ioseph sive Iosep(h) > Giuseppe.

Hac de re quaero, quid sentiatis.

Optime valete.

VII Id. Apr. Crefeldiæ.

:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Ven 07 Apr, 2006 18.15

Lucus Eques omnibus imprimis M. Fauonio s.d.

Et ipse censerem IOSEPH declinationis tertiae esse, quod egomet quoque Italica saepius utor ut grammaticalia Latina melius intellegam uocabulaque Latine reddam. Itaque non miror quin Scipio noster amicus ratione usus est nomen Italicum "Giuseppe" Latine IOSEPH, -IS opus esse, plurima enim nomina Italica quae littera '-e' desinunt ex uocalis declinationis tertiae ducta sunt, MARS exempli gratia "Marte" est, IOVIS "Giove," CATO "Catone," CLEMENS "Clemente," et Scipio amicus ipse "Scipione" nomen haberet Italice.

Mihi ogandum est igitur cuius declinationis DAVID nomen sit, quod Italice "Davide" nonnumquam habetur.

Vale atque ualete,
Ex Bethlehem a.d. VII id. Apr.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Marcus Favonius on Ven 07 Apr, 2006 18.53

M. Favonius sodalibus, imprimis Luco Equiti s.p.d.

Equidem tecum, optime mi amice, paullum dissentio.

Vocabula Italica a Latino casu accusativo ducta esse constat:
Italice: Marte < Latine: Martem sive Marte(m); Italice: Giove < Latine: Iovem sive Iove(m); Italice: amore < Latine: amorem sive amore(m) (*); Italice: clemente < Latine: clementem sive clemente(m); Italice: Scipione < Latine: Scipionem sive Scipione(m); Italice: carro < Latine: carrum sive carru(m) etc. „m“ enim, ut scribit Priscianus grammaticus, „obscurum in extremitate dictionum sonat“. Cf. etiam praeclarum illud L. Cornelii Scipionis epitaphium: „honc oino ... duonoro optumo fuise viro“, id est „hunc unum ... bonorum optimum fuisse virum“ (**).
Ceterum: Italice: nome < Latine: nomen (acc. sg. n.); quam ob rem Italice non „nomine“, sed „nome“!

Quod vero ad Ioseph et David attinet, haec addere velim. Vocabulorum indice, quem composuit Carolus Ernestus Georges (***) inspecto Ioseph et David nomina quidem esse indeclinabilia, sed nomen David (non Ioseph!) etiam hoc modo in casus declinatum esse repperi : David – gen. Davidis – acc. Davida (!).

Quibus de causis aut „de Ioseph“ aut „de Iosepho“.

Optime vale atque valete. VII Id. Apr. Crefeldiæ.

:D

-----------
(*) http://www.etimo.it/?term=amore&find=Cerca (etc.). Cf. etiam Zingarelli, Vocabolario della lingua italiana, 10a edizione, Bologna 1970.
(**) Cf. Sidney Allen, Vox Latina, Cambridge, 2nd ed., 1978, p. 30.
(***) Karl Ernst Georges, Ausführliches lateinisch-deutsches Handw
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Lucus Eques on Sat 08 Apr, 2006 0.33

Lucus Eques M. Fauonio s.d.p.

'Dauida'! Nonne Graecum est igitur.

Non tenui quomodo mecum dissentias; intellego certe formationem uocabulorum Italicorum ex iis Latinis per accusatiuum cassum ductam esse, neque id recuso. Quoniam uero phonetica Latina mihi placent, de littera 'm' ultima pauca dicere uelim. Secundum me, 'm' ultima nasalifacta semper sic fuit, nec mutauit ex sonu fortiori, duroue, etenim Graece Indiceque haec nota nasalitatis ultimae accusatiuum indicat, et similiter debelis est sonus.

Sunt alia uerba Italica praeter "nome" quae illo fine Latino egent, exempli gratia "fiume" pro 'flumine' et "carme" pro "carmine."

Vale!
Ex Bethlehem eodem die.
VIS·HONORQVE

"Fiat Vis tecum Luci — semper."

SCORPIO·MARTIANVS
Lucus Eques
 
Nuntii: 105
Nomen dedit: Iov 18 Aug, 2005 4.55
Location: Kintersvilla·Pennsylvania VNITI·STATVS·AMERICAE

Emitteby Bubo on Lun 10 Apr, 2006 18.30

..
Last edited by Bubo on Sat 18 Aug, 2007 14.19, edited 1 time in total.
MVNDVS SCAENA, VITA TRANSITVS: VENISTI, VIDISTI, ABIISTI. (Demokr. Frag.115.3)
User avatar
Bubo
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 16.15

Emitteby Furius Camillus on Iov 13 Apr, 2006 14.50

Furius Camillus s.d.
De quo quod intellego , sunt multae italicae verba quae ex latina sunt .
Autem modi dicendi ut "Pyrrhi victoria" aut " Ire ad kalendas graecas" aut "Bella Punica gerere" . :D Pyrrhi Victoria stat victoria cum multis perditis , "Bella Punica gerere" dicitur cum contra personam quarellas longas et acras facit , "Ire ad kalendas graecas" , quamvis kalendae graecae non sint , dicitur cum opera numquam completa est ita nos dicimus ridentes "Is ii ad kalendas graecas" . Vale
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01

Emitteby Marcus Favonius on Merc 03 Mai, 2006 12.36

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo Hungarico s.
Gorlicii in urbe Lusatiae Superioris (*), Mercuri optime, curia insigni Matthiae Corvini, illustrissimi illius regis Hungarorum, ornata est. Qua re cognita non mediocris me invasit stupor: Pars Germaniae in possessione olim Hungarorum? Quid ergo mirum, si oro te, quippe qui rerum gestarum sis peritissimus, paucis rem explices verbis? Vale, valete.
V Non. Mai. Ex Cornicum Campo.

-----------------
(*) Cf. „Alia themata“ -> „itineraria“ -> # 4722.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 04 Mai, 2006 0.18

Mercurius Marco suo s. d.

Libentissime tibi respondebo, amice, sed breviter: ita est, Matthias enim totam Silesiam ac Lusatiam occupavit, et IV annos illas tenuit. Ceterum ducatus Silesiae Lusatiaeque in illo tempore sub rege Bohemiae erant; cui fortiter eripuit illos Matthias, rex noster desideratissimus, ut qui coronam Bohemiae sibi vindicabat. Ceteroquin sume atlantem illum historicum Hungaricum, quem te habere prius scripsisti, ac vide p. 112. mappam V., ubi bene perspicere poteris, quas provincias decus illud regum sub imperium suum olim redegerit. Eheu quam modesti nos Hungari sumus, qui tantos triumphus in tam minima mappa demonstramus! :( Vale. Budapestini, a. d. IV. Non. Maias.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Antiquitas Romana

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron