by Mercurius Hungaricus on Sol 18 Iul, 2004 2.10
Mercurius Iuliae s. d.
Et ecce quid mihi in mentem venit canticum trium angelorum (!) legendo: canticum trium puerorum in libro Danielis (Dan. 3.57-88, 56)! Quod autem posterius textui scripturae additum: Hieronymus enim in sua translatione apud dictum locum admonuit hanc partem in libris Hebraicis a se haud esse repertam. Qua re fit, ut in multis Bibliorum editionibus canticum illud prorsus omittatur. Videamus iam textum ipsum, qui maximam similitudinem cum psalmo CXLVIII. habet.
Canticum trium Puerorum
Dan. 3, 57-88 et 56
1. Benedicite, omnia opera Domini, Domino: * laudate et superexaltate eum in sæcula.
2 Benedicite, Angeli Domini, Domino: * benedicite, cæli, Domino.
3 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: * benedicite, omnes virtutes Domini, Domino.
4 Benedicite, sol et luna, Domino: * benedicite, stellæ cæli, Domino.
5 Benedicite, omnis imber et ros, Domino: * benedicite, omnes spiritus Dei, Domino.
6 Benedicite, ignis et æstus, Domino: * benedicite, frigus et æstus, Domino.
7 Benedicite, rores et pruina, Domino: * benedicite, gelu et frigus, Domino.
8 Benedicite, glacies et nives, Domino: * benedicite, noctes et dies, Domino.
9 Benedicite, lux et tenebræ, Domino: * benedicite, fulgura et nubes, Domino.
10 Benedicat terra Dominum: * laudet et superexaltet eum in sæcula.
11 Benedicite, montes et colles, Domino: * benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
12 Benedicite, fontes, Domino: * benedicite, maria et flumina, Domino.
13 Benedicite, cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: * benedicite, omnes volucres cæli, Domino.
14 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: * benedicite, filii hominum, Domino.
15 Benedicat Israel Dominum: * laudet et superexaltet eum in sæcula.
16 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: * benedicite, servi Domini, Domino.
17 Benedicite, spiritus, et animæ justorum, Domino: * benedicite, sancti et humiles corde, Domino.
18 Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino: * laudate et superexaltate eum in sæcula.
19 Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: * laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
20 Benedictus es, Domine, in firmamento cæli: * et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.
Valete.
PS: Iulia, pulcherrime excerptum Goethae covertisti! Quo legendo non minime delectabar.