Latina poesis aetatis nostrae

Colloquia de litteris Latinis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Latina poesis aetatis nostrae

Emitteby magister hirpinus on Mart 30 Oct, 2007 21.22

Studium latinae linguae floruit saeculo vigesimo vertente in nostra Europa. Item in provincia interiore Italiae inferioris fuerunt homines docti qui latine scripserunt. Ex quibus aliqui interfuerunt certaminibus gentium et usi sunt egregie lingua latina, magna cum laude et fama. Nostra aetate permulti, qui latinam poesim colunt, docendi munus profitentur. Quod recte putandum est.
Michael Angelus Petruzziello, magister ludi, humili loco natus in Montefalcione, quod est oppidum in abellinensi provincia Italiae inferioris, anno millesimo nongentesimo secundo, in poetarum latinorum numero nostrae aetatis habetur. Adipiscitur doctoris gradum apud Atheneum Neapolitanum anno millesimo nongentesimo vigesimo septimo, et incumbit sine mora ad erudiendos iuvenes lingua latina . Lux defuit ei anno millesimo nongentesimo sexagesimo primo.
Anno 1932 vertit in italicum sermonem Ars Poetica; competiit Certamen Hoeufftianum anno 1956 ( carmine Vetus pistrinum), et anno 1957 (carmine Cicada). Anno 1953 ( Certamen Capitolinum) abstulit praemium alterum narratione Mater infelix.
Ecce vobis Cicada carmen:

Haerens in uiridi arboris
Ramo, deses agis diem,
concentu omnia stridulo
implens, parua cicada;

nec cessas quoad humida
nox mundum placidis tegat
umbris et teneat quies
mollis frondea rura.

Tum uox emoritur tua
In cliuis patulis et in
Imis uallibus incipit
Pro te stridere gryllus.

Quidam tu loqueris fremens,
Dum ramum rapide quatis
Et, firme remanens pede,
Toto corpore saltas ?

Visne exsoluere gratias
Soli, qui graciles tibi
Almo lumine desuper
Splendens roboret artus?

Is te contegit aureo
Fulgore et, tenues fovens
Vires, efficit ut cita
Mentem carmine promas.

In mundo minima atque inops,
Te distendere maxime
Visne implens uiridantia
rauco murmure rura?

Non quaeris tibi sedula
Escam nec laticem uagans:
dici tu potes aëre
uesci et luce nitenti.

Nec tu temporis algidi
Maesta incommoda perferens,
nudas et querulas vides
sese flectere silvas.


Nam tu calida iam prius
Quam mundus rigeat piger
Et sol langueat albulus
Nubes inter et imbres

Atque ex collibus asperis
Torrentes recidant et in
Conualles gemitus ferant
Longe triste sonantes,

Cantum mox cohibens, fugis
Ex agris trepidis procul,
Nec quisquam uidet uspiam
Te post, parua cicada.

Quo te fers ? Ubinam lates,
Dum hiberni rabide fremunt
Venti et discutiunt feri
Nudatum undique ramum?

Carmine Cicada Michael Angelus Petruzziello significat suam assiduitatem et classicorum scriptorum et italicorum suae aetatis, e quibus sumit elegantiam sermonis; carmine Vetus pistrinum tribuit singulare artificium agricolarum moribus, quos in suo vico induerat. Vetus pistrinum est illud pistrinum vici eius, quo ibant villici ad terendum frumentum. Mutatis moribus etiam in parvis vicis, pistrinum, mirans ruinam suam, fit metaphora vitae nostrae praecipiti in occasum die. Poetae videntur ventus et herbae soli misereri veteris pistrini. Humana nostra natura dimidiata inter vitam et mortem.
Ecce Vetus pistrinum carmen:

Lymphas fulgidulas, prope
Currentes agili sinu,
Ex ripa tacita vide,
Pistrinum imbrice nudum.

Tempus tu repetisne quo,
Primo a lumine blandulo,
Plures ad tua limina
Laeti scrupea adibant?

Quot risus sonuere tum
Sub tecto placido tuo
Clamoresque asini rudes
Saccos inter et urnas!

Nunc autem querulaae sonant
Tantum fluminis undulae,
Quae ex cliuo rapidae fluunt
Inter lubrica saxa ;

Auster gramina spiritu
In muris agitat fremens ;
Corrosa in tabula micat
Subter sole lacerta.

Valuas densa hedera implicat,
Quae fastigia corripit
Et circa omnia subnigris
Implet cetera ramis.

A mane accipis in caua
Maestas lucifugas aues,
Quae noctu in nemoris coma
Gaudent fundere questum.

Sedes horrida sentibus,
Mortis squallida tu domus
Cum multis dederis cibum
Almum tempore prisco !

Sed mors nunc quoque possidet
Illos qui celerem ad molam
Portavere hilares tuam
Flavas undique fruges.

Undis heu! Similes, cito
Quas decurrere conspicis,
Illos ordine singulos
Mox decedere vita

Iam fatum uoluti. Super
Incultos tumulos, ubi
Lassi nunc cineres cubant,
Pulchri in gramine flores

Splendent, qui prope mitibus
Perfundunt loco odoribus,
Solis lumine fulgido
Verno tempore tacti.

Et ventus bene olens tua
En per fragmina sibilat,
Herbas flamine pendulas
Flectens saxaque mulcens.

Haec cura, quam melius diceris amorem, agricolarum, inveneris in narratione quae inscribitur Mater infelix. Conficitur maerore mater quidam, cui unus filius bello secundo totius orbis periit.
Poeta incipit fabellam suam elegiaco quasi genere scribendi:

"In parvo campo mortuis sepeliendis consacrato apud pagum quemdam agri Hirpini, in colle situm unde procul Abellinum aspici potest, quod ex ima valle ad montis Partheni radices versus in longitudinem patet, inter crucis ligneas, mobilibus circumdatas herbis, nitet sepulcrum".

Familia rustica sic transigit dies:

"Silvia ante opus domesticum sedule faciebat: quotidie, cum omnia domi bene mane disposuisset, cibaria coquebat, quae circiter meridiem ferebat marito, cui nomen est Antonius, et filio, qui glebas ligonibus versabant aut in alium incumbebant. Postea rebus agrestibus parvi momenti, pro tempore, operam dabat; etenim sarmenta virgultaque colligebat, sata a malis herbis purgabat, quas in sulcis ut arescerent relinquebat, spicas quae messorum emanibus effugerant tollebat".

Silvia, cui est appellativum nomen mater infelix, res domesticas curat:

"Domi beluae cibandae eam anxiae exspectabant. Iam procul, ex itinere, suem grunnientem in hara eamque rostro quassantem audiebat. Gallinae ei obviam strepentes currebant, cum anseres vescendi spe laeti alis plauderent: simul ex tabulo asinus rudendo eam monebat ut sibi faenum per noctem frangendum ferret".

Poeta sensit vitam agricolarum et ruri percipit etiam parvas commotiones, quas non potueris sentire in urbibus aetate nostra. Sus quassit saeptum rostro suo, quod poeta comparat cum rostro navis. Pugna incruenta inter animal et saeptum. Poteris sentire quasi quanta sit nostra contentio libertatis.
Last edited by magister hirpinus on Sat 08 Dec, 2007 16.28, edited 1 time in total.
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania

Emitteby Rhumak on Mart 30 Oct, 2007 23.28

Magistro Hirpino spd

Curiosus versus tibi relatos perlegi. Verum dicam, versus de re agresti propter quandam suam mollitiem mea non nimium intersunt; isti vero sat fortes videntur, licet nescioqua maestitia leviter intincti sint. In autem strophe X, versu II

quasi decurrere conspicis

ratio metrica deficit. Nonne versus hic ita emendandus sit:

quas decurrere conspicis

quas, videlicet fruges, quibu versi superni innuunt: fruges igitur, sive aristae, quae flabra commotae decurrere videntur?

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby magister hirpinus on Merc 31 Oct, 2007 16.24

Res ita est ut dixisti: "quas" non "quasi". Mihi ignoscite, amici, si in mendum typographicum incidi.
Vale
magister hirpinus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Lun 30 Iul, 2007 23.02
Location: Campania


Return to Litterae Latinae

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron