Page 1 of 1

Verbi "ii" Locutio

EmitteMissus: Iov 09 Feb, 2006 16.02
by Lucus Eques
Lucus Eques omnibus s.d.p.

Confiteor me accedere ad hoc forum his mensibus non potuisse, nam error quidam huius situs "cookies" mea afflictauit. Sic pro dolor ut loquerer uobiscum non eueni. At timeo uero me manere apud uos non me oportere: Latina mea etiamnunc simplex est, tempusque plura discere mihi conuenit.

Sed dum linguam meam colere pergebam, quaedam quaestio mihi uenit in mentem: locutio uocabuli "ii," quid censetis? Vt foret "ji" cum 'i' longa fortasse? An duobus syllabis? quoniam "ei" est aliud eiusdem significationis uerbum. An semper una syllaba, ut Sallustius scribere solebat, exempli gratia "imp

EmitteMissus: Iov 09 Feb, 2006 17.26
by Lucus Eques
P.S. Veniam a uobis peto quod in nuntii titulo "Verb?" scripsi cum "Verbi" scribere uoluissem.

EmitteMissus: Iov 09 Feb, 2006 21.36
by Marcus Favonius
M. Favonius Luco Equiti sal.

Quam paucissimis haec:

is – ea – id; nom. pl. m.: ĕī, ī, ĭī (*eioi > eei > ĕ-ī > ī).
Alfred Ernout, quod ad locutionem pronominis „ĭī“ attinet, incertum quidem esse scribit, utrum a Romanis duae syllabae an una expressa sit; sed veri simile sibi videri „ĭī“ et „ī“ non locutione, sed sola scribendi ratione inter se differre (cf. Historische Formenlehre des Lateinischen, Heidelberg 1920, p. 68 ).

Forsitan haec tibi usui sint. :)

Vale. V Id. Febr.

EmitteMissus: Iov 09 Feb, 2006 22.48
by Lucus Eques
Lucus Marcum Flauonium salutat.

Gratias tibi ago. Et ego eadem censeo, at mihi uidetur Romanos saepissime ut locuti scripsisse. Logo habeamus sonum duplicis 'ii' litterarum tandem ut Italice in sonum singulae 'i' mutauisse, sed nihilominus ambas locutiones Romae antiquae inter se exsistere rear. Siue communis siue perrarus, sonus duarum syllabarum 'ii' exstitisse debet.

Vale,
Eodem die ex Bethelehem.