Iulia Pisto et Ricardo sal.
Piste, aut imagiginatio mihi defecit aut nescio id Bernardi oppidum. Da ergo nomen, quaeso, Germanicum.
Verbum "impile" inveni pro "Strumpf".
Ricarde, iam longius omnes sodales mihi sunt ut amici, et puto me non esse solam, quae narrat res bene dictas ab aliis etiam amicis et consanguineis. Familiae meae nomina ut "Spartacus", "Mercurius Hungaricus", "Marcus Favonius" nota sunt ut nomina amicorum; tuum nomen adhuc non, quod autem te invito, ut mutes!
Ceterum puto te non etiam sine linguam Latinam comprehendere, si deberes; omnes enim possumus Anglice loqui, et prasertim tu appares multas nosse linguas et fortasse mecum etiam Germanice conloqui posses.

(Quod autem multi hic versantes videntur posse, ut - praeter alios Germanos - Mercurius, Herimannus, ...) Tamen tecum assentior Latine loqui multo pulchrius est! Praeter singularem pulchritudinem, quam praebet nobis, ea lingua sola efficere potest, ut omnes hic colloquentes, ut iam dixisti, eodem amore non solum linguae, sed etiam litterarum, philosophiae, humanitatis sint affecti. Puto si aliquo tempore vere cum alicui vestrum convenirem, me nolle Anglice aut Germanice cum iis loqui, si vitare possem. Pro dolor adhuc numquam conata sum, an vere id praestem!
Valetote!
Gottingae, a. d. XVII. Kal. Dec.