Page 1 of 1

De majusculis

EmitteMissus: Iov 27 Apr, 2006 16.12
by Lucus Eques
Lucus Eques optimis omnibus sodalibus plurimam s.d.

Mecum quaesivi curnam majusculae litterae saepius ac recenter Latine non adhibendae sunt. Video modo hic modo illic alios qui majusculas omnino recusant, alios qui velut lingua hodierna sit majusculas in primis litteris sententiarum apponunt (sic scribo ipse). At in libris grandibus, ut in quodam volumine Petronii Satyricorum a BUR Classicis Graecis et Latinis editore Italico, atque in aliis primae sententiarum litterae non sunt majusculae. Qua de causa constituerunt quidam majusculas Latine scribendas non esse?

Valete ac ualete,
LV·EQ
Die Jovis ex Bethlehem a.d. V kal. Mai.

EmitteMissus: Iov 04 Mai, 2006 0.52
by Azgalor
Azgalor Luco Equiti s.

Puto causa qua majusculis non utimur esse facilitas! Est nam non suavis legere aliquid quod omnimo majusculis scribitur... Tametsi auctores latini semper omnia majusculis scribebant.
(spero te concipere quid dico... quod usus meus linguae latinae etiam imperfectum est)