Sim pars ipse tui genus o venerabile vatum!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Sol 25 Iun, 2006 14.41

Salve, Rhumak!

Minime scripsisse me scito pentametri schema
- v v / - v v / - // - v v / - v v / ~
rarum esse! Cf. nunt. # 5017: schema a).
:roll:
Vale.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 25 Iun, 2006 15.41

Rhumak Marco ceterisq sal

Modo modo bene legi, et vero tu illud non adseveras :oops:
Habeas me excusatum, cum non omnino omnis nuntios bene meminerim.

Attamen usque cupio nosse ab Agricola, vel a te quoque, cuius opinio semper maximi ponderis esse duco, ubi sit illa menda vel illa "barbaries". Cum omnes quantitates iustae sint, et Agricola primo schemati parere, quasi mendum vel barbaries esset, versum arguit meum, ego volui tantum per Ovidium demonstrare non tam rarum nec barbarum (nisi Ovidius ipse mendosus barbarusq sit tertia parte versuom suorum super quattuor schemata) hoc schema esse quam ille dicit; immo in illo carmine Ovidi frequentissimum est omnium quattuor.

Et cum adsim, illud addo, duo versus ad oculos sunt eiusque carminis, in quibus Ovidius pentametrum longa syllabe cludit:

v. 2 quem legis ut noris accipe posteritas
v. 18 fortia verbosi natus ad arma Fori

et alii.

versum LVI eiusdem carminis, non modo syllabe longa cludit sed et iambo caeso:
notaque non tarde facta Thalia mea est.

Sed dictito, nolo morosus esse. Renovo excusationes meas, optime Marce... et renovo quaestiones meas, item optime Agricola.

Valete quam optime.

PS. Marce, qui fruniris Colonia Agrippina?[/u]
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Sol 25 Iun, 2006 18.16

Agricola Rhumaki Marcoque sodalibus spd

Hoc munusculum habeatis:


Disticha in cunctis libris Vergilii

Aeneidos I

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor

Aeneidos II

Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae

Aeneidos III

Hinc, Polydore tuos tumulos vastumque Cyclopa
Priamidenque Helenum canit amissumque parentem

Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Sol 25 Iun, 2006 19.01

Care Rhumak, non quod perperam scripseris tibi improbatus sum sed quod interdum a consuetudine sermonis poeticis deerrare videris: illud pentametrum peius quam ut tuum agnoscas scriptum est, reficiasque oportet! Sequere exemplum infra relatum:

Protinus ambobus somnia dentque bona

Vale!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Sol 25 Iun, 2006 19.17

Dormitum ire iubet modo nox modo blandula Luna
Somnia corporibus concilientque bona :)
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Sol 25 Iun, 2006 20.43

Rhumak Agricolae ceterisq sal

Si sic ponis ita malo:

Dormitum ire iubet modo nox modo blandula luna:
somnja bona ambobus det cito bina dea

vel

ambae et enypno ambos dent placido, atque cito

vel

Dormitum ire iubet modo nox modo blandula luna:
blandulum onar duplice carpat uterque dea.

sed nunc

Ad corvum ire iubet modo nox modo moecha selene,
iam cum pentametrum hoc pessima enypna dedit!
iocor... :)

Sed legistine responsum meum in imo paginae 3? Super ea vero de te responsa adhuc exspecto.

Vale(te)!
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Sol 25 Iun, 2006 21.15

Agricola Rhumaki suo spd

Rebar quod dixeram pro responso visum iri, Rhumac: Synaloephen odi plus quam semel in versibus


Aeneidos I

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor

Aeneidos II

Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae

Aeneidos III

Hinc Polydore tuos tumulos vastumque Cyclopa
Priamidenque Helenum canit amissumque parentem

Aeneidos IV

Infelix regina faces ad funera vertit
Vidit ut Aenean iussas dare vela per undas

Vale(te)!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 26 Iun, 2006 2.52

Rhumak Agricolae spd

Hoc tandem fastidis! Ergo magis placebit aliquid huius simile

Dormitum ire iubet modo nox modo blandula luna:
ambos enypno ambo numina dentque viros.

vel, ut iam scripseram
blandulum onar duplice carpat uterque dea
(manus oppono: LICET longa syllabe finire: aliter anceps non esset)
vel
somnja bona ambobus det cito bina dea

In his una sunaloephe est, si, per illam, unionem syllabas postremam et primam fusas significas, quam ego rebar solum inter duos versus synaloephen appellari rebar...
sed ante somnum saepe Horatium potius quam Ovidium lectito, et hoc propono Saturis versum:

I,I,XXXIII
parvola, n'exempl'est magni formica laboris.

Sit extra gustus tuos, accepto. Esse extra doctrinam, non accepto :wink: Multa rara sunt, neque ideo vetita aut barbara, velut e.g. hexametrum spondaicum, rarissimum, sed quod numquam pulchrum neges. Nescio an tibi placeat, sed rhythmus strictus et quasi voce retenta missus non mi displicet. Cum hoc te hac nocte consalutare volo:

COLVMBVS ET PHAETHON

C. "Soli homini, Phaethon, pote multaque plusquam corpus
pluraque quam mens quit se nece suscipere:
Divus, ope aurata iussum perfringere divum es
ausus: et ausi sumus nos quoque tantum homines;
mi pote tum rapta nemori arbore rumpere leges
assibus atque ratis divum hominumque fuit:
Vivus ego, ac patuit facies per me nova mundi
tu Iovis interea cuspide concideras"

Cras quod Phaethon responderit.

Nox augescit et bona auguror somnia, amice (sed haec verbo soluto! :wink: )
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Lun 26 Iun, 2006 11.56

Agricola Rhumaki suo salutem!


Hoc tibi suadeo mi Rhumak: pauca scribe, optima scribe

Aeneidos I

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor

Aeneidos II

Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae

Aeneidos III

Hinc Polydore tuos tumulos vastumque Cyclopa
Priamidenque Helenum canit amissumque parentem

Aeneidos IV

Occidit infandum Dido non passa dolorem
Aenean ut vidit iussas dare vela per undas

Vale(te)!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Lun 26 Iun, 2006 12.06

Matthaeus iterum Rhumaki spd

Aeneidos I

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor

Aeneidos II

Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae

Aeneidos III

Hinc Polydore tuos tumulos vastumque Cyclopa
Priamidenque Helenum canit amissumque parentem

Aeneidos IV

Occidit infandum Dido non passa dolorem
Vidit ut Aenean iussas dare vela per undas*

*melius

Vale(te)!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Lun 26 Iun, 2006 14.22

Iucunde versus tuos perlegi, sed hoc nos dissentire super carmina sensi: amo explorare mundum sonorum, a patribus docere, non patres imitari, mea quidem opinione poesis proterviae actus est, alioquin academia permanet, quae nex est poesis, hornasque tantum dicent merito vivere linguas. Ego quod ad me attinet hoc tibi suadere possum, o ariste: exquire novas vocalium et consonantum compositiones et eurhythmias. NOLO rursus usque rumine mandere EADEM.

Scripta, poeta, sonant: sensit sine sensibus ictus
Carmen qui audierit « litore et attonita
tympana pulsa manu » quem syllaba longa recludit;
“parvola nam exemplo estâ€
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Merc 28 Iun, 2006 15.09

Agricolae commilitoni ceterisque versificatoribus

Phaethon adhuc suo cum patrono consultum agit :wink:

Quod ad carmen supra scriptum, ita perfeci:

Verba liquenti sonent fluvio: ferar unda undarum
in medio; super agmina, rerum iudicio sin
militiae feror, involito, constringere verbum,
complice versu, rumpere rhythmum, blandula rursus
reddere si tenere quit amabile pupa poesis
femineum latus, ut saltet... ero saltus et ipse!!!
sic nos ante vitrum, dum adulescunt carmina, Fufhlunsh
etrusco nutrita deo, commovimus anxios
iamque oculos; dubitat verbum torpetque bibenti et
respicienti tunc pupam propriam exque Camenis
apta mele repetenti, "o virgo suscita chordas"
Ecce manus citi convertet tenera ars, teres artus:
pocula motaque corpora fessaque carmen cretum
per breve sistit vulnera monstrans, occulit arma et
militiae feror ad Veneris compescoque sensus
huic similis, rati in aequore prensus qui sit aquis, qui
vela agitet cupiens oneris dare pondera vento.

VALE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Iov 29 Iun, 2006 1.03

Agricolae spd

tertium ab ultimo versum sic melius

"militiam feror ad Veneris compescoque sensus"
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Iov 29 Iun, 2006 18.53

Aeneidos I

Famaque et pietate virum super aethera notum
Disiectasque canit naves crudele per aequor

Aeneidos II

Tandem conticuere omnes patriaeque ruinam
Deflevit pater Aeneas et funera Troiae

Aeneidos III

Hinc Polydore tuos tumulos vastumque Cyclopa
Priamidenque Helenum canit amissumque parentem

Aeneidos IV

Occidit infandum Dido non passa dolorem
Vidit ut Aenean iussas dare vela per undas


Aeneidos V

Ludorumque patris funus celebratur honore
Et Palinure, tuos decepit somnus ocellos


Valete!
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 30 Iun, 2006 3.56

Agricolae ceterisque versificatoribus spd

PHAETHON COLVMBO

Nonne fuit, nauta, genetrix tunc femina Baccho?
Nonne fuitque pater Iuppiter ille, deus,
fulgure qui effecit murmur me murmura Lethes
transnans? atque tamen umbra ego; numen erat
ille creatus, qui - nam quo differre putandum
parvulos hunc et eum? -, si genus usque valet,
me minime superat: pariter patre feminam amanti
caelicola genitus non bona sumque deum
non bona sumque virum nanctus: nam conspice, nauta,
qua re magnanimo numine parvus homo
differat: est homini sibi nota relinquere proli
sicque magisteriis vincere fata suis:
Quid me mortali nisi mortale ex patre munus
- "trade ministerium!" - quaerique dignius erat?
Tradere sique bonumst hominum, numen tamen usque
vivens, usque regens tradere quidque velit?
Et pater altus erat nam Sol: sentire nequibat
quid sibi nex vellet, quid sibi vellet amor:
"Quid mi cum herede? semper mea regna tenebo
quis lucem et tenebras nocte dieque dabo!"
At Sol semper erat genetor: consensit amori
et quae quaerebam victus amara dedit:
quid mi divino quam divinum ex patre pignus
- experiam vitam - quaerere maius erat?
Nunc Bacchum venera, ad falcem pecus agmine ductum!
I, bibe, naturam neque vide usque tuam!
Numquam exquire tui quot sit meritisque virorum
siremps, quot generis et tibi nempe deum:
nasci deo facile estque deo, sed pinsere vitis
fructua simplicius est etiamque viro!
me minime superat - parvus vir numinis ortu est,
parvi hominis merito - si meritum usque valet.

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron