Rhumak Oenipontano Iuliaeque spd
Esto tranquilla, amica mea: modo modo, in ista calida Italia, ab itinere 20 km.orum, quod solummodo iaccam induens, ut bellus viderer, imprenderam, birota redii, nec alid sum atque unica moles glaciei: omnis coelus aestivus superstes, qui paucos adhuc ante dies incumbebat, plane Hesperia fugit. Nec displicet! immo, cum maioribu nostris dico: "iouestod"!
Certe ego, mi Oenipontane, facere non possum quin illa italica crimina tibi enarrata doleam, quae simillima sunt criminum hodiernorum in Curdos aliasque gentes miseri Orientis inlatorum: vere Homuncio lente et constanter progreditur, sed quam lente, quam raro constanter!
Ad rem, equidem terras, in quibu plures linguae regnant, maximos thesauros humanitatis esse censeo, et aucturas quidem spero: spero in Meridionem germanicam, in septentrionem terrae tuae italicam pariter diffusam iri, quo utraque lingua ad invicem altera ditet puerique iam a primis annis plures linguas (et quales linguas!) discere suescant, ut ceterum iampridem fit: nam vix Bononiensis lingua sua usus Romanum lingua sua usum intellegere quit:
ex: "mihi quidem illa musica minime placet"
Bononiensis: "A mè chel music lè n' pies meia"
Romanus: "A me qua musica n' me piace propio"
et ambo italicissimi sunt
Sed quam divitiam hac ampliorem populus habere potest? Praesertim quando et Bononiensis et Romanus, nil lingua sua cedentes, italice optime sciunt, et dicendo "A me quella musica non piace affatto" optime intelleguntur.
Quare, si ita, uti docuistis, stant res, omnem diglossiam colendam et augendam censeo: nec esto Europa America, quae linguas diversas destruet, sed curet et multiplicet, scilicet una lingua communi origine electa (et vos nostis cui linguae innuam!

).
Valete mihi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)