Apud Thomam Sanctum Aquinam inveni formam gerundii verbi exsistentiae, verbum "esse". Ecquidem aevis Latinam discentibus meis studebam quod verbum exsistentiae participium formare non possit, sed partim sententia mea valde est dubia, quin denique esset antiquitate. Oro respondeatis quaestionem meam.
Ecce, ubi curiosum legitur:
Sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam veritatis; non cuiuslibet, sed eius veritatis quae est origo omnis veritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus; unde et sua veritas est omnis veritatis principium; sic enim est dispositio rerum in veritate sicut in esse. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 1 n. 5
Rogo igitur num gerundii forma verbi exsistentiae aevo antiquo esset. Forsan Thomamne lingua Italica pertinuit?
Valete. Ante diem secundum Nonas Apriles; Castriferreo.
Lapsu correcto nuntium tuum ad corrigendum positum delevi. Andreas Moderator.