Vobis sine ullo dubio notum est redactores laudabiles Nuntiorum Latinorum, a Radiophonia Finnica a multis annis confectis, per aliquot septimanas sibi meritas ferias concessuros esse.
Hunc ludum ergo sodalibus Colloquiorum Latinorum propono: ipsi nuntios latinos (litteris minutis incipentes) conscribamus, neque eos in contumeliam accipiant optimi redactores (aliter dicant et statim renuntiabimus).
Ut in ludo omni, regulae constituendae sunt; hae mihi subveniunt:
1) suum quisque thema incipiente septimana patefaciat, iam proposita themata vitans;
2) scripta, non longiora decem lineis, die Veneris mittantur;
3) unum nuntium tantum unusquisque Veneris quoque die communicet;
4) errores palam corrigantur (hoc aio pro me ipso).
Quid vobis videtur



Valete!
Novocomi, a. d. XI Kal. Iulias