Libelli Latini liberis destinati

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Libelli Latini liberis destinati

Emitteby Aelius on Sat 14 Oct, 2006 16.44

Aelius sodalibus spd.

Mea sententia non satis paginae interretialis pro liberos sunt. Itaque initium feci et paginam creavi quam hic invenire potestis:

http://www.freewebs.com/aeliusvalerius

Nondum completa est, sed spero vos benevolens eam aspicere et me de erroribus certiorem facere.

Spero vos bene valere,

Aelius
Aelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sat 14 Oct, 2006 16.33

Emitteby Ericus Palmén on Sat 14 Oct, 2006 19.31

Ericus Palmén Aelio s.p.d.
Haud iniuria censes non satis paginarum interretialium liberis destinatarum praesto esse, ac bene egisti, quod initium faciens paginam creavisti, quam hac area utentes facile comperire possunt.
Simul petis, ut ea aspecta de erroribus, si qui ibi sunt, te certorem faciamus.
Equidem summatim primas picturas textusque sub iis scriptos perlegi et quaedam corrigenda repperi, de quibus mox fusius referam; magni enim interest emendatam Latinitatem liberos iam inde ab initio doceri. Itaque velim etiam huius thematis titulum nonnihil retractari. His diebus administratores Radiophoniae Finnicae Generalis utique ob alias quasdam res electrogrammate adibo, simulque ab iis petam, ut titulum LATINA PRO LIBEROS (!) e.g. in formam LIBELLI LATINI LIBERIS DESTINATI mutent.
Haec hactenus: ad cetera corrigenda supra dicta propediem redibo. Cura, ut valeas!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Aelius on Lun 16 Oct, 2006 18.03

Aelius Erico spd.

Gratiam te ago ob tuam responsionem et emendationes expecto.

Titulum certe mutare tibi licet si tibi placet.

Cura ut valeas!

Aelius
Aelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sat 14 Oct, 2006 16.33

Libelli Latini liberis destinati

Emitteby Ericus Palmén on Sat 02 Dec, 2006 1.55

Ericus Palmén Aelio Valerio s.d.p.
Ignosce mihi, quod nunc demum, prope duobus mensibus post, libellum tuum fusius perlegi ac de quibusdam erroribus corrigendis te certiorem facio. Variis enim muneribus, quibus distineor, hanc rem iterum iterumque in crastinum differre sum coactus. Ne hoc quidem nuntio plus quam initium capio, ne rem omnem oblivione obrutam esse arbitreris: enumero ea, quae in Pagina Prima et in ’Elementis’ emendanda repperi; alias sequentia capitula aggrediar.
In Pagina Prima (sicut in titulo ’Elementorum’) elocutionem ’libros latinos pro liberos’ in formam ’libellos Latinos liberis destinatos’ mutaverim, atque in ultimo enuntiato dixerim: â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Libelli Latini liberis destinati

Emitteby Ericus Palmén on Lun 04 Dec, 2006 0.05

Ericus Palmén Aelio Valerio s.d.p.
Pergo Libellum tuum Latinum liberis destinatum mendis liberare, quod vesperi Kalendarum Decembrium facere coepi (nuntius 6631).
In fabula ’Puer Zingiberi Panis' nihil corrigendum repperi nisi quod maluerim praepositionem ’a/ab’ quam praepositionem ’de’ a te usurpatam adhibere verbo ’aufugere’ annexam:
â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Libelli Latini liberis destinati

Emitteby Ericus Palmén on Sol 10 Dec, 2006 13.51

Ericus Palmén Aelium Valerium rursus salutat.
Nunc demum ultimam partem emendationum, quas petivisti, accipis:
1. Fabula ’De Lagano’ inscripta:
- Liberi dixerunt: â€
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Aelius on Ven 22 Dec, 2006 18.34

Aelius Erico spd,

Gratias maximas tibi ago ob auxilium quod mihi dedisti. Emendationes feci et spero ut libelli lectribus placeant.

Cura ut valeas

Aelius
Aelius
 
Nuntii: 3
Nomen dedit: Sat 14 Oct, 2006 16.33

Emitteby Furius Camillus on Sat 23 Dec, 2006 12.23

Ave sodales, quaestio habeo de puerorum educatione , vobis videturne possibilem esse doceri pueros latina lingua sic ut materna ?
Mihi gaudium adferat si mei liberi cum me loqueri potuant latina lingua et scio longum faciliorem esse iis externas linguas doceri .. Ex vobis peto si unum quidam esse qui talem rationem eis liberiis habuit :D
Furius Camillus
 
Nuntii: 32
Nomen dedit: Iov 05 Ian, 2006 11.01


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron