Page 1 of 1

Lingua latina : europaeae unionis futura lingua ?

EmitteMissus: Merc 17 Mart, 2004 0.04
by Silvanus Julianus
Salvete !
Nonne putatis linguam latinam omnium europaeorum linguam esse potest ? Id ego puto. Latina enim lingua ceterae europaeae linguae communis est, europaeamque culturam condidit. Existimo - expectoque ! - aliquo die latine tota unio europaea loquetur, nam latinus "Veteris Continenti" culturae conditrix lapis est !

EmitteMissus: Merc 17 Mart, 2004 2.13
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Silvano s. d.

Equidem pulchra sunt, quae scripsisti, amice; tamen vanissimae mihi videntur istiusmodi cogitationes, partim quod nemo iam Latine loquitur, partim ob vocabularium Latinum minime modernum. Ceterum fama est in coetu Europaeo aliquem idem suavisse, scilicet ut lingua nostra Latina sermo officialis Unionis fieret: sic enim certamen illud atrocissimum inter gentes Europae maximas, cuiusnam lingua palmam habere mereatur, extempo suffocari ac extolli posse; linguam Latinam haud immerito matrem communem linguarum Europaearum haberi, quae a nulla natione aliena; redeundum esse ad antiquam culturam, quasi fontem ac originem omnium scientiarum ac artium hodiernarum; illam linguam tam eruditam ac foecundissimam, ut et in hoc tempore sensibus hominum exprimendis aptissima videatur. Haec iste: quid vero nisi risum movere potuisset? Ne autem tuam sententiam prorsus eludere ac refutare videar, ecce quod sentio: etsi lingua Latina officialis haud iam fieri posset, tamen ea tamquam sermo officiali Unionis uti mos potuerimust: textus enim varii festivi, ut constitutio, leges, "senatus decreta", promulgationes ac plura alia optime Latine componi posse mihi videntur. Quid de eo opinio tua sit, scire cupio. Vale. d. XV. Kal. Apr.

Recte dicis, amice !

EmitteMissus: Merc 17 Mart, 2004 15.17
by Silvanus Julianus
Silvanus Mercurio S. D.

Omnino quid dicis assentior. Lingua enim latina hodie non fluens lingua - utopia id est ! - , sed foederatrix esse potest. Non allias currentes linguas necare volui, sed sermonem latinam officialem Unionis linguam esse proposui ut aliqua "viva" lingua, sicut britanica vel germanica, non multo minus dictas sermones antecellet, sicut Hungariam vel Slovenam. Latina sermo neutra est, et non generis victoris linguam imponit. Tandem, constat latinam linguam - tametsi non fluens lingua fieri potest - et foederatix, et officialis, et legalis solum esse posse.
Tota europaea genera ad communem futurum culturamque congregare potest, sine eorum linguas necando.

EmitteMissus: Ven 19 Mart, 2004 0.47
by Herimannus
:)

Herimannus sodaibus sal.

Latinum puto sermonem solum ad studia et dilectum hodie aptum esse: quot casus, quot verborum flexiones habet, quas vix suae quisque linguae invitus discit! Quam subtiliter divitiae lexici adhibentur! Tempus hoc celeritatis, sermonis paupertatis: I read, he reads, I read, tota declinatio tribus in verbis continetur.
Mihi haec mutatio ad peiora videtur, sed resistere vanum. Colloquamur ergo, et speremus post annos quinquaginta quemquam Latinophonum futurum esse.

Novocomi, a. d. XV Kal. Apr.

Latinitatem colamus!

EmitteMissus: Ven 09 Apr, 2004 14.49
by Marcus Favonius
M. Favonius Rhenanus Albino Flacco civi Emporiensi, Emmanueli Calitro Tusculano ceterisque sodalibus Latinitatis vivae studiosis sal.

Excellentissima tua pagina domestica, Albine Flacce, diligenter inspecta atque perlecta suavissime me affectum esse confiteor. Certior enim factus sum Emporias, quo de oppido in duas partes diviso Livius nonnulla refert, etiamnunc municipium esse celeberrimum.
Quod vero ad „Latinitatem hodiernis in temporibus“ colendam attinet, maximas tibi gratias ago pro sententia tua: plurimis partibus tibi assentior. Ita est: Suum quisque stilum colat, dummodo intellegatur. Quis enim nostrum est, qui mendis omnino vacet? „Qui sine peccato est nostrum, primus ... lapidem mittat“. Ceterum verba tua adeo humanitatis veritatisque plena sunt, ut animi nostri ad Latine scribendum efficaciter accendantur. Sed haec hactenus.
Scribis te in situ interretiali Germanice reddendo velle adiuvari. Qua de re epistulam ad te mittam privatam.

Nunc ad te, Emmanuel Caliter! Cum aures Latinae nomen meum Germanicum respuant, nomine utor commenticio: „Marcus“ maxime mihi placet, quod Ciceronianus sum. Ciceronis „Tusculanas disputationes“ tibi notas esse suspicor. Quid autem de ipso huius temporis Tusculo nobis narrare potes?

Valete.

Parasceve a. s. mmiv.

Lingua latina : europaeae unionis futura lingua ?

EmitteMissus: Iov 29 Apr, 2004 10.35
by Pippinus Aspaasius
cultricibus cultoribusque Latinarum litterarum salutem!

quaestio haec "Lingua latina : europaeae unionis futura lingua ?" non solum multiplex, sed etiam obscura mihi videtur. primum qui sint, qui hanc linguam usui huic (scilicet: ut fiat lingua officialis Europaeae Unionis) idoneam esse putent, scire velim, ut verba propria horum hominum legamus. tum fortasse poterimus ipsi aliquod de hac re sentire. quare auxilium e vobis, qui textus vel saltem nomina auctorum pro Latina ut Europaeae Unionis lingua officiali dicentium scitis, precor.

exemplum obscuritatis huius quaestionis haec sint, a Mercurio Hungarico ante paucas semanas egregie hic scripta:

"fama est in coetu Europaeo aliquem idem suavisse, scilicet ut lingua nostra Latina sermo officialis Unionis fieret: sic enim certamen illud atrocissimum inter gentes Europae maximas, cuiusnam lingua palmam habere mereatur, extemp[l]o suffocari ac extolli posse; linguam Latinam haud immerito matrem communem linguarum Europaearum haberi, quae a nulla natione aliena; redeundum esse ad antiquam culturam, quasi fontem ac originem omnium scientiarum ac artium hodiernarum; illam linguam tam eruditam ac foecundissimam, ut et in hoc tempore sensibus hominum exprimendis aptissima videatur. Haec iste [...]".

quis esset vir ille, gratissimum erit accipere. valete

EmitteMissus: Ven 30 Apr, 2004 9.43
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Pippino Aspaasio s. d.

Quaestioni tuae mihi responsum esse dandum haud me praeterit: quod autem tibi praestare - quod dolendum est - minime possum. Cum enim scriberem "fama est", equidem illa expressione non temere usus sum, quod de rebus illis nonnisi rumoribus edoctus sum. Quam vero rem prorsus falsam ac ab aliquo fictam esse nego, a magistro quippe meo primum breviter perstrictam. Ceteroquin sententia mea haud mutata: censeo enim linguam Latinam scriptis solennis componendis adhiberi posse. Vale. Pr. Kal. Mai.

Re: Lingua latina : europaeae unionis futura lingua ?

EmitteMissus: Ven 30 Apr, 2004 21.26
by Cn Silvius Agrippa
Cn. Silvius Silvano Juliano s.

Linguam latinam non esse aptam usui in Europaea Unione duco. Linguam Romanorum discent homines pauci et inter eos paucissimi latine loqui possunt.
Praeterea nunc novi socii ex Oriente in Europeam Unionem veniunt, quorum linguae radices latinas non habeant.

Usui hominum doctorum linguam latinam egregiam habeo.

Vale!

EmitteMissus: Sol 09 Mai, 2004 1.45
by Spartacus
Spartacus hominibus somniantibus hunc locum legentibus sal.

Legi iam pridem excerptum e “Latinitate” de auctore Italico, Vido Angelino, scriptum anno millesimo nongentesimo nonagesimo nono, ubi cum de nova methodo docendi ac discendi Latinam tractatur, tum multa et illecebrose inventa sunt, ne dicam propositum vel spes linguam Latinam denuo a fronte fore.

E methodus ista, citem tantummodo auctorem inter duas partes diduci proponere: hic lingua Latina “excellentium Romanorum Auctorum”, alter lingua Latina cotidiana. Ambae discendae sunt modo ut discipuli simul loqui plebeium sermonem simul res philosophicas disputare queant.

Tantam fidem suae arti docendi ille habet ut, sua sententia, lingua Europae ad nationum integrationem vel civium concordiam Latina aptissima sit.

Nunc mitto excerptum eius auctoris ad verba supra scripta corroborandum:

“Nihil ergo aliud demum proponimus nisi ut utraque methodus quodammodo simul ingeniose coalescant ad duplicem finem assequendum: hinc, ut discipuli celerius et uberius ab operibus Auctorum Latinorum haurire valeant, et illinc, ut crystallina lingua vehiculari locupletentur, quae babelicum pluringuismum Europae denique praetergrediatur, idcirco efficiat ut istae inquietae et rixosae Europae gentes, per usum eiusdem translucidae communis, ad mutuam tangem fraternitatem allici queant”.

Somnia an fallax ratio quorumdam virum doctorum? Res quae fieri potest, necne?



Valetote.

EmitteMissus: Ven 25 Iun, 2004 17.35
by Joseph Raimundus
Salvete omnibus,

Discipulus linguae latinae graecaeque in universitate matritensi sum. Mihi in animo latine legere ac scribere tamquam loqui inest, in Hispania tamen haec res non sunt bonae, quod plurique magistri putant. Quare ego vos me ignoscere oro, quia multos errores in mea epistula haud dubito quin invenietis, in universitate ad transferendum textus latinos in hispanico sermone imbuti sumus, non ad latine loquendum neque scribendum. In meo cursu linguae latinae , solus sum qui in hanc rem venio, ut latine loqui possim. Alteri discipuli me errare tota via credunt, quia illis lingua latina mortua atque stultitia me loqui discendo est. Ita, in Hispania mihi non est neque magister linguae latinae loquendae neque in interrete (sicine dictum est?) multae paginae ut ista quam paululo tempore antea inveni.
Hoc me urit, linguam latinam esse despicatam in natione ubi sua lingua de illa venit! Latine, in mea natione, hominibus eruditis vel mentibus stultitiarum plenis esse dicitur, quia antiquae res nihil hominibus portare fertur (¡!).
Ego tamen gratus sum quia vestram paginam huius linguae vidi et, quamquam adhuc illius male utor, tempus num melius uti possim dicat, eo quod hic vobis scribo, vestra legens atque respondens mihi propinquior hac lingua sit.

Valete :)

De lingua Latina

EmitteMissus: Ven 25 Iun, 2004 23.33
by Herimannus
Herimannus Josepho Raimundo salutem dicit

Quamquam, Josephe Raimunde, lingua Latina latae Unionis Europeae civibus communis esse numquam poterit, illius lectio et locutio divitias antiquorum patefacit et multa gravia nobilia faceta nobis pandet. Gratulor quamobrem tibi, quod ea uti cupis, etiam in colloquiis nostris. Apud nos (Italicus sum) parvi momenti lingua avorum nostrorum omnibus videtur: sed ea servare, quae omnes contemnunt, nescio quomodo iuvabit.
Spero te frequentem sodalem nostrum futurum esse.

Novocomi, a. d. VII Kal. Iulias.