Ursinus Norico semper sagacissime philosophanti s.d.p.
Per canem ---, optime mi amice, recte iusteque quaeris, cur hoc scripserim epigramma:
Interpres morum mihi displicet ille Sinopeus:
consiliis pravis provocat iste canis.
Stoica commodior multo mihi secta videtur,
vivere quae recta nos ratione iubet.
Quam paucissimis rem mihi liceat explanare:
Ex ipsis distichis componendis non mediocrem capio voluptatem. Noli ergo unumquodque verbum statera pendere auraria! Nugas esse scito! Nam mihi quoque persuasum est Diogenem virum esse sapientissimum, quem et Stoici, quippe qui originem a Cynicis trahant, summa admiratione dignum esse putant. Ut exemplum proferam: in memoriam reduce quaeso – pace tua dixerim - Senecae epistulam nonagesimam:
[...]Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? qui serram commentus est, an ille qui, cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui: „Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui!“, qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit, quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis, quae terra posuit in summo? [...]
Cum vero verba „consiliis pravis provocat“ scriberem, Diogenis sermonem ex parte indecorum atque inhonestum reprehendere in animo habebam (cf. Diog. Laert.). Qua de causa „Stoicam sectam multo commodiorem esse“ scripsi.
Cura, ut optime valeas.
