De Italia feliciter una facta

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De Italia feliciter una facta

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Iov 17 Mart, 2011 10.22

Centum quinquaginta ante annis Italia ex multis et diversis regionibus feliciter una facta est . Optimis ergo eam prosequamur ominibus!
:D
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Re: De Italia feliciter una facta

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 19 Mart, 2011 12.21

Salve Mi Marce!

Quod ad linguam latinam colendam attinet, certe est cur Italia unita laetemur: puto enim in hac Italia coalita linguam Latinam in maiore honore esse, ac omnibus Italis tamquam communem linguam avitam haberi; qua re fit, ut in plurimis scholis illic doceatur, et nec quidem irrito eventu. Vale! Albae, d. 19. Martii MMXI.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Re: De Italia feliciter una facta

Emitteby Phlebas on Iov 24 Mart, 2011 3.46

Phlebas Mercurio, Marco et ceteris sodalibus salutem

laete lego verba tua, Marce mi, et in verbis tuis (et in coloribus litterarum :) ) amorem tuum patentem erga Hesperiam nostram et erga sermonem nostrum Italicum invenio.

Vere dicam celebrationes unitatis Italiae valde opportunae fuerunt ad restituendum cultum patriae cultumque veterum qui politicam instituerunt unitatem. Cum patres patriae spectamus, celsas virtutes civiles, et maxime meram prudentiam politicam, quae ad arduas metas movet, invenimus. Quantum exemplo illo egemus! Disputationem politicam actualem spectas, et non solum risibiles obsecnasque lites Italicae sed etiam Europaeam imbecillitatem consilii in Libyca clade ineptiamque Iaponicam in gestione rerum nuclearium invenis.

Quod ad Latinum attinet, Mercuri optime, tecum consentio: Italia nostra multum facit ad linguam Latinam colendam: in Lyceis adsidue Latinum docent, id est circiter decies centena milia studentorum latinitatem "colunt", sed …
… sed proh dolor, quinque annis studiorum assidue paractis et centenis paginis memoriae mandatis, nemo Latine, non dicam Livium nostrum, sed etiam Eutropium aut Vulgatam legere potest. Cur? Aridam grammaticam "regularem" (Italice "normativa"), non suavissimam linguam Ovidii, Ciceronis, Vergilii colemus. In auxilium verba celeberrima Augustini oportet adhibeam (mutatis mutandis):

cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? … videlicet difficultas, difficultas omnino ediscendae linguae peregrinae, quasi felle aspergebat omnes suavitates graecas fabulosarum narrationum. … nam et latina aliquando infans utique nulla noveram, et tamen advertendo didici sine ullo metu atque cruciatu, inter etiam blandimenta nutricum et ioca adridentium et laetitias adludentium. … nisi aliqua verba didicissem non a docentibus sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc satis elucet maiorem habere vim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam necessitatem.


Libera curiositate egemus.

Valete quam optume

Ex Mediolano
Nomino numeros; quibus numeramus; et adsunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi.
Phlebas
 
Nuntii: 123
Nomen dedit: Iov 29 Dec, 2005 15.42


Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron