Pax tecum, Norice!
Oro te benigne accipias verba Flavii Iosephi a me Latine reddita. Pertinent ad initium orationis, quam habuit Eleazar (Bell. Iud. 7, 8, 6, §§ 323s.):
„Patrum nostrorum memoria, viri fortissimi, consilium cepimus, ne Romanis obsequeremur neve cui alii nisi uni Deo, quippe qui solus sit hominum verus dominus atque iustus. Accessit nunc tempus discriminis, quo illud consilium in rem transferre iubemur. In hac ipsa hora caveamus ergo ne ignominia afficiamur. Antehac ne illa quidem servitus nobis perferenda videbatur, qua minime ad mortis periculum adduceremur. Nunc vero ecquid nobis accipiendum videtur iugum, quod, si vivi nos in Romanorum manus pervenissemus, inexorabili ultionis cupiditate flagraturum fuisse constat? Nos enim ut primi omnium istis restitimus, ita etiam postremi contra istos pugnabimus...“
Nostris temporibus milites tirones Israelitae (Hebr. tironim) in castello Masada hoc fere obligantur sacramento: „Non patiemur, ut Masada iterum expugnetur.“