Page 2 of 2

EmitteMissus: Iov 16 Dec, 2004 21.56
by Iulia
Iulia Mercurio Spartacoque sal.

Vae me, quae tam turpe peccaverim!! :oops: Gratias ago tibi, mi Mercuri, quod indicavisti mendum meum! Fuit ergo, qui in me versus composuerit, eo scilicet tempore, ubi colloquia vetera clausa sunt ob talias ipsas res!
Cum autem nullum sit mendum, quod non aliqua parte prodesset, sperare saltem possum me idem peccatum non iterum facturam. :wink:

Ne putes me non legere nuntios tuos, Spartace! Sed confer nuntium illum abs te commemoratum cum iis, quae scripsistis vos omnes ad Blaiam: Quae ob unam imaginem tot nuntios et etiam duo carmina evocavit, dum ad Gauss meum solum a te singulus missus sit nuntius, et ille longe non aeque commotus.
Da veniam, quaeso, quod non tibi respondi: Volui, sed aliquo modo mersa sum laboribus illo tempore. :cry: Fortasse etiam plus fortunae habuisses, si non tam breve tempus post proximo tuo nuntio ita longum excerptum misisses Ovidii. :roll: Si personalia tua inspicis, infra invenies lineam "avatar imago propria": Ibi imaginem quamvis potes mittere, dummodo satis sit parva, eaque imago omnibus tuis nuntiis adiungitur.

Valetote!
Gottingae, a. d. XVII. Kal. Ian. et a. d. III. ferias hiemales. :wink:

EmitteMissus: Ven 17 Dec, 2004 20.53
by Spartacus
Spartacus omnibus sodalibus sal.

Vobis dicam ordinatorem meum, proh dolor!, munere suo denuo non fungi. Ut epistulas vestras legam, necesse est a domo abesse !

Quamquam tardiusculus, vobis respondebo. Spondeo.

Valetote.

EmitteMissus: Ven 17 Dec, 2004 20.54
by Spartacus
Spartacus cum omnibus sodalibus tum imprimis Iuliae sal.

Re vera, Iulia, "amantes sunt amentes", ita longe dicitur...

Gratias tibi ago pro auxilio tuo.

Imaginem mearum litterarum nondum elegi. Cogito litus patriae meae. Quid de hoc putas ?

Cura ut optime valeas.

EmitteMissus: Sat 18 Dec, 2004 0.47
by Iulia
Iulia Spartaco suo sal.

Placent omnia, quae tecum ita congruant, ut iis "avatar" (respice Marci explicationem :wink: ) uti velis. Quod si litus praestat, agedum et monstra nobis!
Ceterum probo desiderium Mercurii facies nostras cognoscendi. Iam saepius somniavi nos omnes in persona aliquo loco convenire, ut nos alii alios melius cognoscamus. Pro dolor id aut nobis Europaeis aut vobis Americanis australibus longum sane esset iter. :cry:

Cura ut valeas!

P.S.: Semper miror, Spartace, quando disces nomini meo etiam in dativo casu I esse insertum: Constanter enim salutem dicis "Iulae"! :wink:
Hunc nuntium mittens lego in pagina prima colloquiorum eum esse iam bis millesimum nuntium omnium a nobis missis! :D

EmitteMissus: Lun 20 Dec, 2004 15.14
by Spartacus
Spartacus, lacrimas vertens, Iuliae suae sal.

Hercule, vae mihi, proh dolor!

Peto a te, Iulia, ut mihi ignoscas. "Iuliae" in dativo, ut scis, rectissime est. Scripsi "Iulae", palam dicam. Sed hoc feci quia sine cura scripsi.

Scito autem, mi Iulia, quod litteras cito scribere soleo, nam in labore saepe sum !

Optime valeas, et haud irasceris, sis, amabo te!

P.S.: Epistula mea proxime praeterita, ad te missa, iam correcta est!!!

EmitteMissus: Mart 21 Dec, 2004 13.08
by Gastón
Gastón Mercurio ceterisque sal.

Multi servi sunt in interreti quos photographiis gratis onerare possumus. E.g. Yahoo:

http://help.yahoo.com/help/ar/photos/basics/index.html (Hispane)
http://help.yahoo.com/help/us/photos/basics/index.html (Anglice)

Vale!

EmitteMissus: Mart 21 Dec, 2004 14.08
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Gastoni, puero mirabili :lol: s. p.

O di immortales! Mi Gaston, equidem homo callidissimus es, qui in aetate hac puerili tam diserte Latine scribere potes! :lol: Sed ioco amoto melius esset, si imagines "actuales" in interrete publicaremus... :wink: Ceterum puer quidem pulcherrimus ac visu iucundissimus olim fuisti! Vale. Aquinci, in terra Pannoniae Inferioris, d. XII. Kal. Ian.

EmitteMissus: Merc 22 Dec, 2004 13.17
by Gastón
Gastón Mercurio sal.

Gratias tibi. Mea mater hoc semper dicit, sed cum adolescerem degeneravi. :lol: Photographiam recentem nebulosamque perscrutaturus sum.

Vale!

EmitteMissus: Merc 22 Dec, 2004 21.56
by Spartacus
Spartacus puero - fictone? - Gastoni omnibusque sodalibus sal.

Puer quidem sapiens es, mi Gastón, nam Latinam loqui iam potes !

Ioco amoto, bonum natalicium Christi vobis omnibus sodalibus orbis terrarum Latinam loquentibus, sincere exopto !


Valete, ac longe cum latinitate valeamus!