Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Iulianus on Sol 14 Aug, 2005 13.32

Iulianus sodalibus, imprimis cervesiae expertis s.d.

In terris Slavicis vocabula quae cervesiam significant, prope indiscreta sunt. Itaque cervesia in Bohemia, Croatia, Slavia, Slovenia: “pivoâ€
Iulianus
 
Nuntii: 21
Nomen dedit: Sol 02 Ian, 2005 1.31
Location: Polonia

Emitteby Marcus Favonius on Sol 14 Aug, 2005 22.26

Salve, Iuliane!
Non erat „pinta“ apud veteres, sed apud Graecos x
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Ven 19 Aug, 2005 1.25

Tiberis sodalibus suis s.d.
modo in sermone iucundo, cum in grege amicorum de variis rebus loqueremur,a nescioquo mentio fiebat de vocabulo Italico "calle", quod in Italia , quod sciam, viam satis angustam significat. cui verbo et illud hispanum "calle" et Romanianum "calea" paria sunt utroque viam significante.
quaerebatur, a quo verbo Latino illae voces originem ducerent. equidem suspicatus sum fieri posse, ut illa "calea" verbo "calatori"(= iter facientes) propinqua sit, quod derivatum est a "*caballatore" (= equite) , sed eius rei sum incertus.
quis vestrum de hac re plura dicere potest?
valete !
XIV.Kal.Sept.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Gastón on Ven 19 Aug, 2005 13.23

Gastón Tiberi sal.

A verbo Latino "callis, is", generis masculini.

Lege hanc partem Ovidii Metamorphosis.

"Primus callis praeruptus est, et quem mane equi alacres vix superent. Medio caelo est excelsissimus, unde ipse paveo aspicere mare et terras, et cor micat trepido pavore. Extremus callis est declivis, et opus habet firmo regimine. Tunc etiam ipsa Tethys quae me accipit fluctibus substratis, solet metuere, ne ruam. Adjice, quod caelum aufertur motu continuo, et rapit excelsa astra, et trahit pernici vortice. Contendo in partem diversam, nec vis, quae superat reliqua, me rapit; et adversus caelo veloci tollor. Pone concessos currus; quid facias? poterisne obviam ire polis circumactis, ne caelum rapidum te abripiat? Forte animo fingas illic esse lucos et urbes Deorum, et templa ditata muneribus. Via est per insidias et figuras ferarum. Et quamvis sequaris callem, neque aberres, nihilominus incedes per cornua Tauri oppositi, et arcus Thessalos, et rictus saevi Leonis, et Scorpium flectentem fera brachia vasto ambitu, et Cancrum flectentem aliter brachia. Neque tibi est facile moderari equos feroces illis ignibus, quos gerunt in pectore, et emittunt ore et naribus. Aegre me ferunt, cum violenti animi sunt accensi, et collum resistit habenis.


Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Tiberis on Ven 19 Aug, 2005 15.50

Tiberis Gastoni s.d.
in nuntio meo superiore scribendo me satis ebriolum heri fuisse apparet. :oops: alioquin enim fieri non potuit, ut rem tam apertam pro incerta haberem. o me desipientem, qui ne vocabularium quidem adhibuerim prius, quam vana quaesiverim!
quae cum ita sint, equidem gratias tibi ago pro responso tuo.
tamen auctorem verborum , quae citasti, minime Ovidium ipsum esse apparet, quem quidem verbis numeris solutis nihil prorsus scripsisse constat.
vale.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Marcus Favonius on Ven 19 Aug, 2005 20.10

Marcus Tiberi suo s.
Quod ad vocabulum CALLIS (m. / f.) attinet, in libro vetere, qui inscribitur „Synonyma Latina“ („Synonymes Latins“, ed. Gardin-Dumesnil/Jannet, Lutetiae Parisiorum 1827) legitur vocem callis ductam esse a callo (p. 340). Et videtur callis esse semita pecorum ungulis adeo occulcata, ut usu detrita sane callosa fieret. Cum linguam Latinam te callere norim, hac de re quid sentias, ex te quaero.
Ceterum callis reperitur etiam apud Ciceronem: „(Catilina) cum Italiae callis et pastorum stabula praeoccupare coepisset“ (Sest. 5, 12) et „cum quaedam in callibus, ut solet, controversia pastorum esset orta“ (Cluent. 59, 161).
Optime vale. XIV K. Sept. Crefeldiæ.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Gastón on Sol 21 Aug, 2005 21.01

Gastón Tiberi Marcoque sal.

Ignoscite mihi :oops: . Ovidius neque verbis numeris solutis scripsit, neque verbo "callis" usus est. Textus Ovidii est:

Ardua prima via est et qua vix mane recentes
enitantur equi: medio est altissima caelo,
unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri...


Alius textus erat versio prosa, quem nescio quis scripserit, et cur verbo "via" usus non sit.

Verbum "callis" non in omnibus vocabulariis est.

Valete!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

De calle

Emitteby Herimannus on Sol 21 Aug, 2005 22.42

Herimannus sodalibus sal. d.

Omnes simul nuntios de verbis "callis" et "calle" perlegi.
Hoc de verbo Italico addere velim, iam nusquam pronuntiari nisi in terra Venetorum, praesertim Venetiis, ubi in lapidibus vicorum usquequaque ut nomen commune invenitur: ibi pronuntiatio fere eadem est, atque apud Hispanos; ceterum verbum obsoletum est, in Comoedia Dantis Alighieri frequens.
Valete!

Novocomi, a. d. XII K. Sep.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Herimannus on Mart 23 Aug, 2005 0.24

Herimannus sodalibus praesertim M. Favonio sal.

In nuntio 3467 huius colloquii, Marce, dixisti nobis diem IX ante Kalendas Septembres exspectandum esse, ut aenigma inscriptionis Thuringicae (?) studiosis illius regionis proponeretur: nam illo die „Staatliches Gymnasium Greiz“ laborem iterum incipiet.
Nonne tempus est ut epistolion comparemus? Num lingua Latina? vel insani videbimur?

Valete!

Novocomi, a. d. X K. Sep.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Mart 23 Aug, 2005 13.13

Marcus Herimanno s.d.p.
Epistolio tuo lecto, mi amice, sine mora litteras ad collegas Greizienses dedi. Nunc est exspectandum… :roll:
Vale. X K. Sept.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 22 Sep, 2005 7.48

Ecce Tiberis nostri nuntius 3425:
adeste mihi, quaeso, amici in his verbis enodandis, quae parieti aedificii cuiusdam rotundi inscripta sunt. aedificium ipsum, de quo agitur, in hortis ad domum principis pertinentibus situm est, in oppido Germanico, cui nomen est Greiz.
ecce inscriptio:
EX FURO FORMI ET ARENA HENRICUS UNDECIMUS RUTHENUS FICOTIA FAC CUR MDCCLI
quae verba litteris magnis scripta ex imagine photographica dilucide cernuntur exceptis iis, quae litteris cursualibus designavi. tamen non est, cur dubitem ,quin is, qui me adiit inscriptionis convertendae causa, ea verba recte reddiderit.
e quibus tria quidem molestiam mihi ferunt, scilicet "FURO FORMI" , deinde illud "FICOTIA" .
illud autem non neglegendum est, quod hic titulus ante pauca decennia prorsus defuisse videtur, ut e photographia quadam evenit,quae anno MCMLXXVI. facta erat.
quid vos de hac re censetis ?
valete.

Marcus Herimanno s.d.p.
Nullo adhuc responso reddito etiam Greizienses consilii inopes esse suspicor. Quod valde doleo. Vale. X K. Oct.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Iov 22 Sep, 2005 19.29

Tiberis Marco s.d.p.
a.d.XI.Kal.Sept. nuntium quendam accepi a gymnasio Greizensi missum, in quo verba illius inscriptionis affirmata sunt.doleo, quod praeterea nihil de ea inscriptione intellegenda respondebatur. iterum collegas adire nolui, ne molestus viderer, responso scilicet non sufficiente. nam equidem eos, sicut et tu suspicaris, consilio carere puto.
:(
vale!
X.Kal.Oct.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Iulia on Sol 09 Oct, 2005 0.47

Iulia sodalius sal.
Perpauca scio de abbrevationibus Latinis Christianis, et spero vos me adiuturos: Eccesia Mariae Magdalenae Lutetiae hac inciption ornata est:
D O M SUB INVOC S M MAGDALENAE. D O M scio esse I O M Christianum, INVOC fortasse 'invocavit', et in fine 'sanctae Mariae Magdalenae', sed illud SUB quis dignificat?
Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 09 Oct, 2005 10.59

Marcus Iuliae suae s.
Aedes illa sacra nominata quidem est ex sancta Maria Magdalena, sed dedicata Deo Optimo Maximo. Cuius ne maiestas laederetur, haec composita videtur esse inscriptio: D<eo> O<ptimo> M<aximo> SVB INVOC<atione> S<anctae> M<ariae> MAGDALENAE. Maria Magdalena invocatur, ut deprecatrix fidelibus adsit apud Deum.
Quam iucundissimum tibi exopto diem Solis. VII Id. Oct.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 02 Dec, 2005 16.38

Mercurius sodalibus s. d.

Succurrite sodales! Quis vestrum noverit, quid haec expressio "liber litterarius" significet? Quo de genere librorum agatur? Ceteroquin manuscriptum, in quo haec verba inveniuntur, saeculo XVIII. ortum est. Iam nunc gratias! Valete. Ex c. Budensi, d. IV. Non. Dec.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Sol 04 Dec, 2005 21.09, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron