Iulia Marco ceterisque sodalibus sal.
Primum et ego omnia bona tibi, carisime ac doctissime Marce, exopto pro futuris temporibus. Ne autem speres tempus tibi fore quitem: Patri enim meo, qui anno MMI rude donatus est, nunc minus temporis est quam ante!

Spero etiam mox successorem tibi inventurum, et talem quidem, quem probes.
Certe Latinitas aliquid detrimentum capiet te de munere discesso; constat autem iam aliquod tempus in annis plus discipulorum coepisse linguam Latinam discere, qua de cause on puto magno in periculo esse Latinitatem, saltem non in Germania. Magis timeo, ne gubernatio Latinitati detrimentum afficiat, quam ne discipuli desinant eam discere. Etiam hoc in foro vides esse maiores et minores, et multi eorum, qui incidunt, aliqos nuntios scribent et tunc tacent, mihi videntur aut plane dicunt se esse aetate minore.
Deinde ipsa habeo, quid annuntiare velim: Cras enim duos menses in Americam proficiscar. Amicum quendam parentum meum visitabo, qui professor est in universitate Delawariensi et mihi copiam faciet etiam in aliquibus cursibus in universitate participere. Eo modo videre spero, qua ratione fungantur universitates Americanae, et fortasse aliquando illic redibo. Nunc autem semestro aestatis incipiente iterum domi ero, ut hic studia mea persequar. Multa me illic discere spero!!!
Valete quam optime.
Gottingae, a.d. III Non. Feb.
P.S: Erit mihi accessus ad interretem, ergo huic foro non abero.