Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Feb, 2005 1.11

Mercurius Iuliae s. d.

Magistra mea carissima severe me admonuit, semper, si licet, textum originalem esse inspiciendum. Quam admonitionem sequens rogo te, ut si interreto reperiri possint photographiae numismatum illorum, viam ad eas ducentem nobis demonstres. Vale. Transaquinci, d. VII. Kal. Mart.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Iulia on Lun 28 Feb, 2005 17.36

Iulia Mercurio suo.

Quae scripsisti, et mihi non ignota sunt; pro dolor nulla est mihi imago. Quaesivi sperans vobis plus esse phantasiae quam mihi. Cum sine imagine omis phantasia non sufficere videtur, vicino meo conversionem ceterorum verborum reddam.

Tamen gratias vobis ago!

Valete.
Gottingae, pr. Kal. Mart.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 17 Mart, 2005 13.05

Salvete sodales.

O sodales, qui epigraphiae periti estis, succurrite... ecce epigraphe, cuius littera ultima quid sibi velit, plane nescio (nec vero, num abbreviationes P. P. "patri patriae" significent, pro certo affirmare ausim):

TRAIANO TRIVMPHATORI P[ATRI?] P[ATRIAE?] S. (?)

Si Deum noveritis, sodales, me adiuvate... Valete. Posonii, d. XVI. Kal. Apr.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Gastón on Iov 17 Mart, 2005 13.28

Gastón Mercurio sal.

Potestne P.P.S. "pro pietate sua" esse?

Vale!
Gastón - Latine incipiens.
Gastón
 
Nuntii: 128
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.34
Location: Boni Aeres

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 17 Mart, 2005 14.43

Mercurius Gastoni s.

Equidem bene sonat, quod scripsisti, amice, nescio vero an arti epigraphicae minus congruat... :roll: Quidquid id est, gratias tibi, mi Gaston, en maximas ago pro tuo responso. Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sat 19 Mart, 2005 13.10

Marcus Mercurio s.p.d.
Equidem, cum triumphum Traiano a senatu decretum esse pro certo habeam (cf. Pol. 6, 15, 8 ), S littera puto nihil aliud significari quam „SENATVS“:
TRAIANO TRIVMPHATORI P[ATRI] P[ATRIAE] S[ENATVS]
Nonne senatus, quo auctore haec verba facta esse suspicor, nota S quasi modestiae signo videtur usus esse: „TRAIANO ........... S“?
Ceterum oro te dicas, quo loco haec verba legantur.
Vale. XIV Kal. Apr.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Lun 21 Mart, 2005 21.18

Mercurius Marco suo s. d.

Colloquiis novis forum nostrum tantopere est obrutum, mi Marce, ut responsum tuum benignum non animadverterim. Quod ad sententiam tuam de illa abbreviatione, opinio tua mihi non minime placet, et mehercle in solutione, qua iam diu teneor, vocabulum SENATVS scribam! Quis enumerare possit, quoties iam tibi gratias maximas egerim? Si est, qui has gratiarum actiones enumeret, nunc unam strigulam ceteris modo adscribat! :D Ceterum illa inscriptio in manuscripto saeculo XVIII. composito legitur, ac haud scio an falsa sit, solo manuscripto illam testante. Et quidem facile accidere potuit, ut illa insciptio ab incolis, qui eo loco habitavissent, et quidem eruditioribus ficta sit, ut patria sua antiquior videretur. Qua in regione, (scilicet in Pannonia superior, prope arcem Frakno, sive Forchtenstein), Traianum unquam transiisse historiae negant. Quid plura? Res quidem incerta ac ambigua est, sed nihilominus sive falsa, sive vera ac fide digna illa inscriptio sit, mihi quidem recte illae abbreviationes sunt resolvendae. Vale ac gratias, mi Marce, iterum iterumque. Posonii, in urbe Hungarica antiqua, in feria secunda post Dominicam Palmarum.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Tiberis on Mart 22 Mart, 2005 23.53

Tiberis Mercurio s.d.p.
abbreviationes inscriptionis, quam proposuisti, an "patri patriae senatus" legantur, dubium est.
nam si recte opinor, hic titulus temporibus antiquis in loco publico positus erat, utique in ea regione, ubi nunc oppidum Forchtenstein situm est.
equidem puto senatum Romanum,si imperatorem colere voluisset, nomina honores titulos Traiani allaturum fuisse neque tam parcum futurum fuisse in laude tribuenda.
deinde, si quem patrem patriae appellatum esse legimus , raro fit, ut hic titulus inveniatur nisi inter alios honores allatos.
quibus rebus de alia explanatione cogitandum esse censeo, quae ad locum et ad rem aptior possit videri:
TRAIANO TRIUMPHATORI P(rovincia) P(annonia) S(uperior)
(pro "provincia" nescio an legere debeamus "procurator", scil. Pannoniae superioris ?)
quid de ea re censes, o Mercuri ?
:wink:
vale!
Aquis Aequimontanis, vere tandem ineunte
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 23 Mart, 2005 14.58

Mercurius Tiberi Marcoque s. d.

Non sine invidia, amici mi carissimi, video, quanta acie animi, quantaque sagacitate coniecturas varias de illa inscriptione mihi feceritis. Quas autem coniecturas quamvis sollertissimas, nisi testamentis aliarum inscriptionum approbarentur, haud multum valere existimaverim. Quam ob rem quaerenda nobis epigraphai aliae, quibus abbreviationes eaedem, aut saltem similies reperiri possunt. Nunc certe dicetis: quid? postquam eum humane adiuvimus, ille ecce novo labore nos onerare vult! Nolite ergo hanc rem pro labore spectare, immo illam ludum esse putate. Valete. Posonii, feria quarta post Dominicam Palmarum, A. D. MMV.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Merc 23 Mart, 2005 18.01

Marcus Mercurio Tiberique s.p.d.

Consilium sane iucundum, amici. Ludamus ergo!

Admiror te, mi Tiberis, quod litteras singulares P P S ingeniosissime explicasti. Notae enim mihi duae sunt inscriptiones, quarum auctores his ipsis litteris usi sunt:
(I) „... FAVSTINIANVS ... SACERDOTALIS P(rovinciae) P(annoniae) S(uperioris)...“ (cf. Carnuntum, Das Erbe Roms an der Donau. Herausgegeben von Werner Jobst, Wien 1992, p. 341);
(II) „... EX P(rovincia) P(annonia) S(uperiore)...“ (cf. J. Szilágyi, Aquincum, Budapest/Berlin 1956, p. 138).
Qua de causa res forsitan ita sit, ut Tiberis noster scripsit.

Tamen obstupefieri me confiteor vocabulo triumphatoris. Quod Traiani temporibus inusitatum fuisse puto (cf. Georges, Ausführliches lateinisch-deutsches Handw
Last edited by Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 23.05, edited 1 time in total.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Tiberis on Merc 23 Mart, 2005 20.35

Tiberis Marco Mercurioque sal.

Assentior tibi, mi Marce, in ea re, quod tota haec inscriptio parum Latina esse videtur. quod vitium tamen ignoscendum puto, si respicimus originem eius provincialem.
dubium quidem non est, quin appellatio triumphatoris inscriptionibus tempore Traiani factis minime par sit.
sed quid, si hic titulus non ad Ulpium Traianum pertineat, sed ad Traianum Decium , qui tertio p.Chr. n. saeculo per triennium imperator fuit?
valete! :)
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Mart, 2005 16.31

Mercurius sodalibus s. d.

Quidnam de sententia hac, et praecipue de verbis cursivis censeatis, amici?

"[Paullus]...in quindecim iam congressibus et dimicationibus in persona interfuit, iugique felicitate semper victoriam reportavit."

Quid, quaeso, iugique felicitate significat?? Manuscriptum, ubi haec reperi, satis bene legi potest, id est, vere verba iugique felicitate ibi sunt. Et supra: [gentes] iugique tranquillitate fruuntur, quod etsi mihi aeque inusitatum, tamen melius intelligi potest. Iam nunc gratias pro tuis sententiis. Valete. Datum Posonii, prid. Parasceve AD MMV.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 17.30

Marcus Mercurio suo s.
Res intellectu facilis videtur esse: iugique felicitate = perpetuaque felicitate (iugis, e = perennis, e etc., cf. Cic. nat. 2, 9, 25: „ex puteis iugibus aquam calidam trahi“; adv. iugiter = semper, continenter).
Vale.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Iov 24 Mart, 2005 18.13

Mercurius Marco suo s. d.

O me indoctum, rudem, tironem, barbarum! :cry: Illud vocabulum "iugis2" quidem nunquam adhuc vidi; qua re factum est, ut vocabulum "iugum" in mente mihi versaretur. Gratias tibi agit omnium pessimus minimusque philologus, Mercuriulus Hungariculus. :cry: Vale. Ibidem, eodem die.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Iov 24 Mart, 2005 19.36

Marcus Mercurio suo s.
Litteris erubesco tuis, mi amice: si verba illa dura aspera rigida abs te scriptum iri praesensissem, responsum tibi non reddidissem :roll: . Causam esse nego, cur auctoritatem tuam eleves. Cui enim nostrum omnium rerum scientia licet gloriari? Philologi sumus, quos inter se alios aliis auxilio esse oportet.
Haec hactenus.
„Quid hoc sibi vult“, quod his diebus versaris Posonii, in Hungariae quondam capite? Quod nescio an curiosius requiram, quam fas sit.
Vale. Feria quinta in cena Domini. Crefeldiæ.
:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron