De vocabulo vehementis sive vementis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De vocabulo vehementis sive vementis

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sat 28 Apr, 2007 13.22

Marcus Favonius sodalibus suis eruditissimis sal.

In secundo Noctium Atticarum (3, 1 - 4) Gellius haec scribit (vocabulum „vehemens“ crassioribus a me scriptum est litteris):
‚H’ litteram sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. Satis notum est Atticos hichthyn et hippon et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. Sic ‚lachrumas’, sic ‚sepulchrum’, sic ‚ahenum’, sic ‚vehemens’, sic ‚incohare’, sic ‚helluari’, sic ‚halucinari’, sic ‚honera’, sic ‚honestum’ dixerunt. In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur.
In quinto (12, 9 s.):
'Ve' enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum 'a' littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit. Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut quaedam vocabula, quibus particula ista praeponitur, ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti 'vescum', 'vehemens' et 'vegrande', de quibus alio in loco uberiore tractatu facto admonuimus; 'vesani' autem et 'vecordes' ex una tantum parte dicti, quae privatiua est, ...

Et in sexto decimo (5, 5 s.):
Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, virum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: ‚Ve’ particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. Nam ‚vetus’ et ‚vehemens’, alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis vi atque impetu dicitur. ...“.

Quid igitur? Ut ve-cors, ita ve-mens (i. e. a mente desertus)? Videtur quidem placere, sed sunt, qui ita esse negent (cf. Walde-Hofmann, Heidelbergae 1954, vol. 2, pp. 741s.): vocabulum vehementis non ex mente ductum esse, sed ex vehendo; comparandum esse cum participio quodam coniecturali „*vehemenos“.
Vos quid censetis, amici?

Valete. IV K. Mai. Crefeldiae.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sat 28 Apr, 2007 20.02

Marco spd

Vecors -> vaecors; [non vehecors]
vegrandis - > vaegrandis; [non vehegrandis]
vesanus -> vaesanus; [non vehesanus]
vemens - > vehemens [non vaemens!].

"vae", per se exclamatio est seu dativo sive accusativo casu introducta minis (dat.) [vae victis! = me victore, victis per me mala certe accident!] vel irae (acc.) [vae victores! = me victo, etsi non per me victoribus utinam mala accidant!] significandae usurpata. Vtroque sensu significatus ad malum vergit. Itaque vaesanus vaecors et vaegrandis est male sanus (pauca sanitate [scil. mentis] praeditus = insanus), male sentiens (pauco sensu bonorum et malorum [cor enim est antiquis sedes intellegentiae] praeditus = amens), male grandis (pauca magnitudine praeditus = parvus).

Vemens horunc verborum unicum est, quod alteram formam non vaemens sed vehemens habet: quapropter id ceteris coniungere dubitaverim, aliam explicationem aliquam sequi malens (quam refers a verbo vehendi dubito an sit iusta necne, quia si sensus ad participium vergit [= vehemens, mente vectus] plerumque latinitas, quantum scio, participium postponit (undivagus, mentecaptus, tibicen etc), seu participium activum, seu passivum sit (per undas vagatus, mente captus, tibia canens). Nusquam econtra, quantum memoror, antepositum vidi (praeter hoc ipsum vehemens, si explicatio illa iusta sit).

Haec sensi, maneo dum doctiora lumina afferantur.
et valedico

PS Qui potest vecors cum vetere congeri, quando prioris "e" longa, alterius brevis est? Praesertim si vetus a v[a]e-aetas ortum opinamur, ubi fieri nullo pacto potest ut a duabu longis (v[a]e, ae[tas]) una brevis gignatur.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 29 Apr, 2007 10.40

Marcus Rhumaki s.p.d.
Subtiliter, amice mi, disserendum esse censeo, quae ratio inter vae interiectionem et vē- particulam intercedat. Equidem, ut exemplo utar, „vaecors“ et „vēcors“ nihil aliud esse puto nisi diversas inter se scribendi rationes. Spero nos e tenebris ereptum iri. Optime vale. III K. Mai. Ex Rhenania nimio solis fervore affecta.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 29 Apr, 2007 11.19

Marco dps

vae non interiecto velut ah, hahae, vah et attatae est: interiectio est, sed quasi valore adverbii praedita, quae ante adiectivum posita quantitatem minuit. In latinitate autem negatio quantitatis et qualitatis saepenumero iunguntur, miscentur, permutantur: vides enim adverbium "minus" (quantitatis) aeque ac "non" (qualitatis) apud sermonem poeticum valere, et ex contrario qualitas in loco quantitatis usurpatur: vg apud Catullum: "(...) male me marem putatis." = parum me marem putatis, ubi "male" (qualitatis) in loco adverbii "parum" (quantitatis), quod illic, stricto saltem sensu, aptius videretur. Adverbium "male" aeque ac "vae" usurpatur (vg "vobis male sit!" = vae vobis!): quandoquidem male et vae tam arte coniuncta videntur, etiam illum valorem qualitatis minuentem, quem "male" habere videmus (male marem) etiam vae habere constat :arrow: vaegrandis/male grandis: paro quantitatis, seu magnitudinis, praeditus. Ceterum, omnia adiectiva quae hanc interiectionem/adverbium anteponunt, ad quantitatem vel qualitatem minuendam usurpantur (vaesanus = parum sanus, vaepallidus = paululum pallidus, etc), et omnia hoc discrimen vel dubium modum scribendi (vae- et ve-) communicant: vemens contra nusquam vaemens scriptum legi. His rebus impellor et ad adiectiva illa vae interiectione cognata censendum, et ad illud vae non pro mera interiectione tantum, sed pro interiectione valore adverbii fulta, habendum, et ad illa adiectiva rursus cuncta congerenda, adiectiva autem, quorum prima pars ve- non etiam vae- scribatur (ut ipsum illud vemens), ratione nostra gregeque illo expungenda.

Obiter dictum: nescio qui res se apud ceteros europaeos habeat, sed in Italia adverbio "male", praeterquam per se usurpatum, etiam exclamando variis modis utuntur etiamque adiectivis praeponitur: maldestro = male dexter :arrow: *vaedexter = parum dexter seu praepeditus; "malfermo" = male firmus :arrow: *vaefirmus = parum firmus; et alia: sive, apud haec adiectiva vulgaria particula mal- idem ac vae-/ve- valere videtur: sensu stricto qualitatem minuit, sed hic revera potius quantitatem.

Vale mi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 29 Apr, 2007 15.41

Marcus Rhumaki sodali suo eruditissimo sal.

Epistula tua ponderosa perlecta fieri non potest, quin paullulum tecum dissentiam. Quod quidem valde doleo, sed rem in veritatis lucem proferendam esse censeo. Quid ergo?
Maximi mihi momenti videtur esse hoc:

VAE interiectio et VĒ (vae) praepositio quae vocatur inseparabilis inter se differunt.

(1) Ad VAE: interiectio est (onomatopoeia: Graece ουαί, Gotice wai, Italice guai , Theodisce wehe), quae coniungi solet
(a) cum accusativo exclamationis vel admirationis vel conquestionis:
Sen. apoc. 4, 3: „Vae me! puto, concacavi me“, id est „Vae, aspicite me! ...“; cf. etiam Ter. Hec. 74: „Eheu me miseram“, id est „Eheu, aspicite me miseram...“;
(b) cum dativo (in)commodi:
Plaut. Asin. 924: „Vae mihi!“ (ut Theodisce: „Wehe mir!“, Italice: guai a me! ~ ahimè), simili modo Verg. Aen. 11, 57: „Hei mihi...“.

(2) Ad VĒ: Ut dis-, in-, ne-, por-, re- praepositiones inseparabiles, ita VĒ (vae) quoque non reperitur nisi in vocibus compositis et „sicuti quaedam alia“, ut Gellius in Noctium Atticarum ait sexto decimo (5, 5), „tum intentionem, tum minutionem“ significat: vē-cors, vē-grandis, vē-sanus.

Quod vero ad nomen vehementis sive vēmentis attinet, tecum magna ex parte consentio: „vē“ syllaba contractione hoc loco orta est ex „vĕhĕ“ (cf. vĕh-ere), qua de causa a „vē“ praepositione inseparabili differt.

Quis nobis obveniet arbiter?

Ut finem faciam: In lingua Theodisca hae sunt syllabae, quibus vis verbi deminuatur vel in contrarium vertatur: malerba > Un-kraut, maleducato > un-erzogen, malgoverno > Miss-wirtschaft, malfondato > un-begründet, halt-los; ut in lingua Italica: malintenzionato > übel-gesinnt (übel = male), maleodorante > übel-riechend, malfattore > Übel-t
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 29 Apr, 2007 19.31

Marco aestimato spd

Quadrata faris: certe vae simplex adverbium velut "male" "parum"ve nusquam reperire est. Sed item haud omnino absurdum est quaedam verba linguae inesse reri, quae forsan quondam disiuncta, dein tempore decurso ac consuetudine sermonis oblitteranti numquam vel perraro sola inveniantur sed quorum quaedam ut ita dicam memoria verbis compositis insita supersit: huiusmodi verbum est vg venum, cuius accusativum (venum) dativumque (veno, venui [<- solum apud Apuleium]) casus tantum, et illos quoque rarius, reperimus. Ceterum nonnisi in vendendi, veneundi et venundandi verbis illius vestigia consequeris. Non dico ita necessario etiam vae se habere: potius, rationem qua etiam vae ita se habeat desse nego.

Vt autem et ipse tecum omnino illam rationem certa mente abradam, et ipse tecum maneo dum arbiter quam citissimo tenebras discussurus veniat.

Interim tibi Marce quaecumque cupis habere auguror.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

De vocabulo vehementis / vementis

Emitteby Ericus Palmén on Lun 07 Mai, 2007 21.45

Ericus Palmén Marco Favonio Ursino et Rhumaki s.d.p.
Sequenti mihi colloquium vestrum inde ab initio certum videbatur adiectivum 'vehemēns / vēmēns' eandem, ac verbum 'vehere', stirpem habere, interiectionem autem 'vae' (e.g. "Vae victis!") cum iis etymologice cognatam esse non posse. Cum vero praefixi 'vē-' (e.g. 'vēcors, vēpallidus, vēsānus') mentio facta esset, Dictionarium etymologicum Latinum a Walde & Hofmann exaratum de his rebus consulere statui; semantice enim e.g. 'vehementia' a 'vēsāniā' non semper procul abest, atque apud Plautum (Cistellaria 378) legitur: "nimium is vegrandi gradu".
In illius dictionarii secundi tomi pagina 741 tamen explicite negatur ita rem se habere posse ("Nicht nach Niedermann IF 10,255 auf Grund von vēmēns [Schnellsprechform von 'vehemēns'] enststanden, das als 'vē + mens' empfunden worden sei"); ut 'vae', ita etiam 'vē-' diversas, ac verbum 'vehere' et adiectivum 'vehemens', radices habere.
Ipsum vocabulum 'vehemēns' in eodem dictionario explicatur e vetustiore forma *'vehemenos' ortum esse, quod etymologice voci sanscriticae 'váhamānak' (Theodisce elocutione 'heftig bewegt' reddendae) respondeat. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Mart 08 Mai, 2007 15.23

Marcus Ericum summa observantia salutat atque reverentia.
Maximas tibi ago gratias, quod quasi „iudex ad quem“ controversiam diiudicasti. Verba iuris consultorum secutus ‚rem iudicatam pro veritate accipiendam’ esse censeo.
Optime vale.
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Rhumak on Merc 09 Mai, 2007 13.50

Doctissimis Erico Marcoque amicis suis spd

Gaudeo quod et mi quidem illud dubium de cognatione sublatum sit. Id unum restat, ut omni nebula mens mea ista plane careat:

In illius dictionarii secundi tomi pagina 741 tamen explicite negatur ita rem se habere posse ("Nicht nach Niedermann IF 10,255 auf Grund von vēmēns [Schnellsprechform von 'vehemēns'] enststanden, das als 'vē + mens' empfunden worden sei"); ut 'vae', ita etiam 'vē-' diversas, ac verbum 'vehere' et adiectivum 'vehemens', radices habere.


Explicatne illud lexicon, rogo mi Erice, quare unum unumque tantum adiectivum in universa latinitate formam in "ve-" correptam pristinam "vehe" habeat, nec umquam "vae" (quod frustra vocabulum vaementis per omnia latine scripta quaesieris), cetera "ve" correptam pristinam habeant "vae" nec umquam "vehe" (quod frustra vocabulum vehesani per omnia latine scripta quaesieris)?

Valete ambo quam optime amici mei
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Merc 09 Mai, 2007 13.51

Doctissimis Erico Marcoque spd

Gaudeo quod et mi quidem illud dubium de cognatione sublatum sit. Id unum restat, ut omni nebula mens mea ista plane careat:

In illius dictionarii secundi tomi pagina 741 tamen explicite negatur ita rem se habere posse (...), ut 'vae', ita etiam 'vē-' diversas, ac verbum 'vehere' et adiectivum 'vehemens', radices habere.


Explicatne illud lexicon, rogo mi Erice, si fieri non potest quin vae- vehe-que radices diversas habeant (quod satis esset ut altera cum altera forma ubique ferme substitui posset) quare unum unumque tantum adiectivum in universa latinitate formam in "ve-" correptam pristinam "vehe" habeat, nec umquam "vae" (quod frustra vocabulum vaementis per omnia latine scripta quaesieris), cetera "ve" correptam pristinam habeant "vae" nec umquam "vehe" (quod frustra vocabulum vehesani per omnia latine scripta quaesieris)?

Valete ambo quam optime amici mei

PS Nescio quanam re nuntius meus, dum eum emendabam aliqua Erici verba tollendo aliaque mea addendo, iteratus sit. Vtut res est, idem duo nuntii dicunt... tibi, mi Erice, semel mi respondere licet :lol:
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

vehemens, vemens, ve-, vae

Emitteby Ericus Palmén on Iov 10 Mai, 2007 0.00

Ericus Rhumaki s.p.d.
Nihil amplius in dictionario illo etymologico explicatur quam id, quod in superiore nuntio meo iam exposui. Inspectis duobus aliis dictionariis ad rem revertens tamen nonnihil addere possum:
1. 'Vēmēns' est forma colloquialis adiectivi 'vehemēns' praecipue in celeri sermone adhibita, eandemque habet stirpem ac verbum 'vehere'. Eadem fere ratione h etiam in aliis quibusdam vocabulis assiduo loquentium usu detrita est; e.g. 'aēneus < ahēneus' et 'nēmō < ne-hemō ( = nullus homo), nīl < nihil. Haec exempla commemorat Heinichen in Lexico suo Latino-Theodisco.
2. Neque interiectio 'vae' nec praefixum 'vē-' umquam ita scribuntur, ut in iis h extraordinaria occurrat; nihil est, cur iis cognationem esse etymologicam cum verbo 'vehere' arbitremur. Etiam usu adeo inter se differunt, ut potius diversa quam eadem origine esse videantur: 'vae' non est praefixum alterius vocabuli (in orthographia quidem nonnumquam 'vaecordia' pro 'vēcordia' perperam substituitur, sicut 'caeteri' pro 'cēteri', sed, ut ipse animadvertisti, numquam 'vaemens' neque 'vehesanus'); 'vē-' autem semper praefixum a sequenti voce inseparabile. Secundum explicationem Lexici Latino-Anglici a Lewis & Short exarati fortasse eandem habet stirpem etymologicam ac prima syllaba vocabuli 'vidua' (sanscr. 'vi-dha-va') et ita adhibetur, ut vim vocabuli, cui praefigitur, variis modis mutet: 'vēpallidus' = pallidissimus, 'vēsānus' = insanus; sed 'vēmēns' non idem valet ac 'dēmēns' aut 'āmēns'!
Plura de hoc problemate disserit A.Gellius (Noctes Atticae V 12,8 - 11) ita incipiens: "Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet ... 'Vediovem' appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate..." Iam ex his verbis apparet etymologias a Gellio praebitas saepe fide indignas esse; obliqui enim casus nominis proprii 'Iuppiter' (Iovem, Iovis, Iovi, Iove) a nomine Graeco 'Zeus' originem trahunt (Iuppiter = Zeu-pater) neque etymologice quidquam commune habent cum verbo 'iuvare'. Quod in sequenti periodo dicit 'vē' particulam "a littera media immissa" dici (scilicet 'vae-'), in ea re nonnisi de vacillatione orhographica agitur, quam supra attigi. Errare igitur Gellium censeo, quod etiam adiectivum 'vēmēns' iis annumerat vocabulis, in quibus idem praefixum 'vē-' reperiatur.
Spero me hoc responso effecisse, ut reliquiae quoque nebularum evanescerent. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Ven 11 Mai, 2007 16.29

Erico spd

Ad summam:

1. ve(he)mens nil cum v(a)esano eiusque comitibu communicat,
2. neque autem exclamatione "vae" isti oriuntur.

Pauca certa, sed certa :D

Gratias plurimas ago

Vale mi
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron