Quid hoc sibi velit?? Non intelligo!

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Tiberis on Merc 20 Iul, 2005 14.44

Tiberis sodalibus suis, imprimis autem Marco et Herimanno s.d.
Quamvis nimirum fieri possit, ut ea verba, de quo agitur, sic intellegantur, ut tu, mi Herimanne, dixisti, tamen equidem talem conversionem probabilem esse non puto.
nam dubium non videtur esse, quin appellatione "armorum" bella ipsa aut eventa militaria significentur, cum "leges" ad res civiles pertineant (cf.illud Ciceronis "cedant arma togae ,concedat laurea laudi"), quin etiam "armis" prorsum sint oppositae. vide, quaeso, et alias eius generis antitheses, veluti "domi militiaeque", "domi forisque" et al.
ex quo evenit, ut "domus " et "arma" , sicut mea fert opinio, prorsus inter se repugnent. nam quomodo "domum armorum" vel "domum belli" intellegere possimus?
deinde, cum hoc carmen ab initio legimus, Italiam identidem "terram" vel "tellurem" appellari videmus(ceterum auctorem vocativo usum esse me non ignorare scito :D ) :
tellus sanctissima v.1,tellus tuta,t.metuenda v.2,t. generosior v.3,terra formosior v.4, (terra) cincta mari , t.splendida v.5
non igitur est causa, cur intellegamus "veneranda" non ad "terram" pertinere.
nam quid de "opulenta" ? num id ad "domus" referamus? quod quidem non modo sensu careret, sed etiam concinnitate.
"sacrarum" ad "leges" an ad "Pierides" pertineat, diiudicari non potest,quamquam probabilius mihi videtur esse, si id ad leges referamus.
valete.
XIII.Kal.Aug.
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

Emitteby soter on Merc 20 Iul, 2005 21.31

Soter omnibus Sodalibus, imprimis Marco, Iuliae, Herimanno et Tiberi s.p.d.


Carissimi ac onoratissimi Sodales,
rursus ad F. Petrarcae “Epistulas Metricasâ€
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

De Petrarcha

Emitteby Herimannus on Iov 21 Iul, 2005 2.10

Herimannus amicis omnibus sal.

Responsa vestra accurate legens, haec mihi subveniunt.

Tiberis, mihi infirmum videtur adiectivum "veneranda" genitivo casui sociare; nam scribere licet "veneror" propter (ut ipse scribis) arma etc., aut "veneror" armis, non "veneror" armorum: hinc praecipue lectionem meam arguo, quamquam pro tua argumenta esse non nego. Ceterum, si "domum" ut "patriam" vel "locum quo ab ortu coluntur" intelligas, liceat Italiam "patriam armorum, legum, Musarum (necnon Silvii Berlusconi!)" vocare. "Opulenta" adiectivum est, quo prosequitur ordo "tuta, metuenda etc.", quem rettulisti: interruptum tamen est ordo verbo domus, agnosco, hoc pro te pugnat.

Soterem concivem meum admoneo plerosque sodales nostros Italica non tam familiariter ut nos uti; converto ergo sententiam de qua agitur:
"onoranda a un tempo in leggi ed in armi, stanza delle Muse, ricca d’uomini e d’oro"
"eadem veneranda armis et legibus, domus Musarum, opulenta viris et auro"
"sacrarum"evanuit , "armorum legumque" ita, ut Tiberis noster indicavit, legitur, "domus" contra ut nominativus (ut ego et Marcus): parum accurata parum utilis mihi videtur tota lectio Iosue Carducci: nam versus II et III, si scriptum a Sotere transcripto versibus compares, fere impetu interpretis mersi sunt.

Non nego me hac docta disputatione magnopere gaudere :D , sed nimium somnum :o perdidisse.
Valete!

Novocomi, a. d. XII Kalendas Augustas.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Marcus Favonius on Iov 21 Iul, 2005 11.08

Marcus sodalibus, imprimis Herimanno, Soteri, Tiberique s.d.p.

Maxima vobis, carissimi amici Italici, a me habetur gratia, qui nos in interpretando Petrarcae versu mutilato vel potius neglegentius descripto tam efficaciter adiuveritis, ut controversia de verbis „Pieridum... domus“ orta tandem – ignosce, mi Tiberis! – componi posse videatur. Equidem syllabam „-mŭs“, quippe quae in arsi posita sit, produci oportere contendo. Quod vero ad verba „armorum legumque... veneranda“ attinet, dissentio tecum, mi Herimanne; neque enim „infirmum videtur adiectivum ‚veneranda’ genitivo casui sociare“. Ut tribus utar exemplis: apud Silium Italicum haec reperiuntur: „iustae Bitia venerande senectae“ (2, 409), „hic inter trepidos, curae venerandus, agebat / Serranum Marus“ (6, 574sq.), „ad tua regna fuit properantem et maxima cura / o sceptri venerande Syphax“ (16, 248sq.). Sunt et alia adiectiva, quibus scriptores simili modo utuntur: apud Tacitum enim legimus „coloniam virium et opum validam“ (h. 2, 19) et „Titus Livius, eloquentiae ac fidei praeclarus in primis“ (a. 4, 34).

Utcumque autem se habet res, nemo est, quin intellegat, quid Petrarca dicere voluerit.

Ceterum duas res memoriae committamus, quarum altera haec est: Iulia nostra auctore haec disputatio iucundissima orta est. Magnam sane, ut ita dicam, civit labinam. Altera ad Tiberim pertinet, qui versum mutilatum primus "que" coniunctione ad verbum "Pieridum" affixa tam ingeniose tamque eleganter emendavit, ut mirabiliter congrueret cum ipsius Petrarcae verbis.

Ut finem faciam: cavendum est, sodales carissimi, ne carmen ipsum integrum controversiis philologicis obrutum e conspectu removeatur. Quam ob rem in aliud transeamus forum („Florilegium...“). Sunt enim et alia carmina ad „Laudes Italiae“ pertinentia...

Valete quam optime. XII K. Aug. Crefeldiæ.

:D
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 21 Iul, 2005 21.36

Iulia sodalibus sal.

Gratias vobis ago, amici, quod rem enodistis. Gaudio vero affecta sum geminis de causis: Primum, quod haud ob inscientiam meam illius versus non intellegi metrum, sed quia mendose apparet esse conscriptum, deinde, quia tam eleganter solvit aenigma Tiberis. :D

Iamiam autem aliam habeo quaestionem: Dixisti, mi Marce, in nuntio tuo 3509 me "magnam civisse labinam" - quid per Iovem est labina??? :?: :roll: Num idem, quod Germanice appellamus "Lawine"? :lol:

Valete quam optime!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

De vocabulo labinae

Emitteby Marcus Favonius on Iov 21 Iul, 2005 23.19

Marcus Iuliae s.d.p.
Isidorus in libro Originum XVI: Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe (1, 4).
Bene vale.
:)
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Iulia on Iov 21 Iul, 2005 23.44

Gratias tibi ago! :lol: vale.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

pincerna

Emitteby Marcus Favonius on Ven 12 Aug, 2005 16.21

Marcus Mercurio suo s.d.p.
Cum „Waltharii poesim“ legerem, incidi in vocabulum „pincerna“: „Ocius accurrunt pincernae moxque recurrunt, / Pocula plena dabant et inania suscipiebant“ (v. 312sq.). "Pincerna" memoriam mihi excitavit Hungarici illius „pinc
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

"Pinte"

Emitteby wamser on Ven 12 Aug, 2005 17.29

Salvete!

Crescit illud "pinte" e Lingua Latina?

Einen Nachbarn von mir w
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Marcus Favonius on Ven 12 Aug, 2005 19.26

Salve, amice!
Usui tibi fore puto hanc inscriptionem interretialem Italicam: http://www.etimo.it/?term=pinta&find=Cerca
Quaecumque ad vocabulum „la pinta / die Pinte“ attinent, ea dilucide ibi explicantur. Ita est: "die Pinte" a pingendo.
Ceterum sodalibus, qui Germanice nesciunt, dici oportet vocabulum „die Pinte“ metonymicos nonnumquam poni pro caupona sive cauponula.
Bene tibi! :lol:
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby wamser on Ven 12 Aug, 2005 20.57

Salve, carissime,

metonomice ut ais - id intellegi et probari potest.
Magister cauponae stat pro caupona.

Gratias ago - vocabularium etymologicum a te additum et donatum nunc novi.

Vale

ww
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

De pincerna

Emitteby Herimannus on Sat 13 Aug, 2005 0.10

Herimannus Marco et walser sal.

"In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
Quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus, ut queratur,
sed quid loquar, audiatur."

Sic celeberrimum inter Carmina Burana. Duas conversiones possideo, quarum altera a Piervittorio Rossi, litterarum Aevi Medii studiosus, "pincernam" ut "vinum", "magnam vim vini" reddit; altera, mihi parum credibilis, auctoris cuiusdam qui nomen suum non declaravit, ut "dominum" hoc verbum interpretatur.
Mihi quidem parum Latinum illud "pinc" videtur: nonne facilius in sermonibus Germanorum etymon verbi inveniri potest?
Valete!

Novocomi, Idibus Augustis.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Tiberis on Sat 13 Aug, 2005 2.13

Tiberis Herimanno sal.
"pincerna" originem suam trahit a verbis Graecis πινω (=bibo) et κεραννυμι (= misceo); ex quo evenit, ut appellatione pincernae is significetur, qui in caupona vel in convivio potiones aut miscet aut convivis adfert.
ceterum quaerendum est, an verbum Hungaricum "pincz
ego sum pleno quem flumine cernis
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
Tiberis
 
Nuntii: 226
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 16.02
Location: Styria

pincerna

Emitteby wamser on Sat 13 Aug, 2005 8.33

Salvete, amici

Non metonymice "pincerna" inveniri potest in carmine vagantium, quod "Carmina Burana" attingit.

Meum est propositum in taberna mori
ubi vina proxima morientis ori.
Tunc cantabunt laetius angelorum chori:
Deus sit propitius isti potatori, isti potatori.

Poculis accenditur animi lucerna,
cor inbutum nectare volat ad superna.
Mihi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.

http://66.249.93.104/search?q=cache:GpgQrKbYG6cJ:www.frankfurter-verbindungen.de/studentenlieder/meumestpropositum.html+praesulis+pincerna&hl=de

Valete
auf!seufzender magister
wamser
 
Nuntii: 13
Nomen dedit: Mart 20 Apr, 2004 19.41

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 13 Aug, 2005 12.30

Mercurius sodalibus, imprimis vero Herminanno, Tiberi wamseroque s. d.

Quod ad significationem pincernae attinet, Tiberi prorsus assentior; quae enim ille scripsit, eis simillima in glossario Caroli Du Cange ad illud vocabulum leguntur: "pincerna - inquit - qui vinum convivis miscet." Quibus cum vocabulis pulchre consonant versus a wamsero citatus ("...quam quod aqua miscuit praesulis pincerna" :D).

Quod vero ad etymologiam, mi Tiberis, nescio, quid sentiam. Vocabulum enim Hungaricum "pinc
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron