M. Favonius Saltatori s.d.p.
Quod ad Gesta Romanorum attinet, collega optime, inspice quaeso hos libros:
1) "Die
Gesta Romanorum nach der Innsbrucker Handschrift vom Jahre 1342 und vier Münchener Handschriften, herausgegeben von Wilhelm
Dick. Erlangen, Leipzig 1890 / Amsterdam 1970". Quo in libro reperies plus ducentas narrationes! Ordo verborum satis facilis intellectu!
2)"
Gesta Romanorum von Hermann
Oesterley. Berlin 1872". CCLXXXIII narrationes! Ordo verborum satis facilis intellectu!
Ut exemplo utar (Oesterley, p. 633):
"Fuit quidam nomine pyramus, qui dilexit unam nobilem puellam et ipsa eum econverso. Qui libentissime confabulassent, sed pre nimia custodia parentum nequaquam valebant. Sed puella locum juveni extra civitatem assignavit ad quam puella mane perrexit, in quo loco fuit fons aque. Contigit ergo ex casu quod leo venit et ipsa fugiens velum capitis sui dereliquit et leo maculavit velum sanguine bestie, quam leo apprehendit et mactavit. Post decessum leonis venit juvenis tendens ad prefatum locum fontis; ubi cum pannum sanguinolentum invenit putavit virginem esse a bestia interfectam. Extracto mucrone suo se ipsum interficiendo perforavit. Interim puella reversa ad fontem vidit juvenem perforatum; nimio pre dolore etiam se cum eodem mucrone necavit. ..." [Sequitur "moralizacio" Christiana, quae neglegenda mihi videtur.]
Ceterum cf. Ov. met. 4, 55sqq., Chaucer ("The Legend of Good Women"), Shakespeare ("A Midsummer Night's Dream").
Exstat et alia fabula iucundissima, qua Georgius Bernardus Shaw, cum "Androclus et Leo / Androcles and the Lion" scriberet, usus est:
Gell. noct. Attic. 5, 14. Quae narratio etiam in Gestis Romanorum reperitur. In Colloquis autem nostris hoc loco legitur: "Alia themata" -> "Facete dicta aut facta" -> nunt. # 3412.
Quam laetissimum tibi exopto diem Solis. Nonis Maiis (*). Crefeldiae.
----------------
(*) Quod ad fastos Romanorum attinet, hanc inscriptionem interretialem tibi usui fore puto:
http://abney.homestead.com/files/roman_calendar.htm
Obiter dictum: Est vocabulum commenticium, quo ii continentur menses, quorum nonae in diem septimum et idus in diem quintum decimum cadunt:
MILMO, id est M-IL-M-O sive M - IuL - M - O = Martius – Iulius – Maius – October

.