de carminibus componendis

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

de carminibus componendis

Emitteby Fabius Crassus on Ven 07 Apr, 2006 14.43

Fabius Crassus omnibus in hoc foro s. p. d.

nescio, an mei memineritis. sum ille, qui olim disputationem institui, quibus verbis "Zu Risiken und Nebenwirkungen..." Latine dici posset. :lol:

iam quinque fere semestria philologiae Latinae studeo, quo adeo delector, ut, tametsi haud facile sit - praesertim P. Ovidio Nasone mortuo -, interdum carmina brevia componam, i. e. imprimis biversus hexametros ac disticha. e quibus opusculis (praeter dicta in machina responsativa) novissimum hoc est:

sunt homines, quis mos operandi, ut vivere possint,
ast alii vivunt, ut pariant operam.

cum autem locutionem "(sibi) operam parere" nusquam reppererim - nec apud Ciceronem nec apud Ovidium nec apud Livium nec apud Varronem -, certum non habeo, illane intellegatur.

fortasse aliquis vestrum me adiuvare potest...

valete!
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Opream parĕre

Emitteby Herimannus on Sol 09 Apr, 2006 12.02

Herimannus Fabio Crasso sal.

Sicut "parĕre verba" vel "liberos" vel "ova" invenitur (sic in lexico meo), facillimum intellectu illud "parĕre operam" censeo. Optimum diem dominicum habeto!

Novocomi, a. d. V Idus Apriles.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron