by RodericusPortellaSanctius on Ven 02 Dec, 2005 18.09
Salvē, Jōsēphe Hireve!
Legō tē prīmo annō linguae Latīnae studēre Hispānumque esse. Aliquī, vērē paucī, in Hispāniā sunt, etiam in hōc forō interrētiālī, quībuscum linguam Latīnam "vīvō" -ut dīcī solet- modō colere poteris. Interrētiāliter "colloquī" possumus, sī velis.
Pauca dē mē, ut sciās: vīgintī duōs annōs nātus, Philologiae Classicae in Ūniversitāte urbis Vallisolētī, ubi et nātus sum, studeō; Vallisolētum ūnus est modōrum Latīnē nōmen dīcendi urbis quae Hispānice aliīsque linguīs Valladolid vocātur.
Visne linguae Latīnae alicuīve philologiae in Ūniversitāte studēre?
Nostīne Latīnitātis vīvae cultōrēs in ipsā regiōne tuā Baeticā? Ibī sunt, inter aliōs, qui annī proximī parant conventum internātiōnālem Acadēmiae Latīnitātī Fovendae. Et Circulus Latīnus Gādītānus exstat, cujus conventūs hebdomadālēs, nisi fallor, in illius urbis Ūniversitāte adhūc fīunt.
(Ignoscite mihi omnēs, fortasse parvīs errōribus Latīnē scrībentī. Recenter Latīnē nōn multum scrīpsī minusque locūtus sum. Ēmendātiōnēs libenter accipiam.)