De quantitatibus imperativi futuri passivi

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De quantitatibus imperativi futuri passivi

Emitteby Rhumak on Ven 25 Dec, 2009 14.28

Salvete lecturi et ut spero rescripturi

Hoc die nobis omnibus festo mens mea ad aliquid forsan nimis serium opportunitati temporis volat: dubito enim quae sint quantitates imperativi futuri passivi: nam haec verba omnia littera canina desinunt, et scio esse legem latinitatis, ut si quod verbum consonante desinens alia consonante desinat quam S, exceptis paucissimis verbis plerumque iunioribus lege ipsa, seu linguae latinae serius adductis quam lex ista vigere desiit, velut "aer" "aether" aliquibusque antiquioribus velut "ver", exceptis his igitur si non littera S desinit verbum quantitas vocalis praecedentis est brevis. Sed quantitas imperativi futuri activi est certe producta:

imperatō, imperantō
hoc valet etiam in passivum? ergo
imperatōr, imperantōr

an passivum sequitur legem correptionis ante consonantem? ergo
imperatŏr, imperantŏr
Si ita, fieri potest ut una confundantur substantivum imperatoris cum voce verbi.

Valete
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Re: De quantitatibus imperativi futuri passivi

Emitteby Ericus Palmén on Sat 26 Dec, 2009 0.06

Ericus Palmén Rhumaki s.d.p.
Imperativi futuri passivi usus in Latinitate adeo rarus est, ut vix umquam tale problema nasci possit, quale commemoras, id est “ut una confundantur substantivum imperatoris cum voce verbi”. Num in litteris Romanis enuntiatum vidisti, in quo ‘imperator’ esset forma verbi ‘imperare’? Equidem contendere ausim tale exemplum vix usquam posse reperiri. Transitive quidem hoc verbum adhiberi potest, e.g. Celsus VII 20 “Si vires patiuntur, imperanda tridui abstinentia est”. In hac periodo elocutio ‘imperanda...est’ bene compensari possit forma ‘imperetur’ (“...imperetur tridui abstinentia”), sed enuntiatum *imperator tridui abstinentia* vix ipsos Romanos crediderim facile intellecturos fuisse, sive brevis seu longa ‘o’ finalis in verbo ‘imperator’ pronuntiata esset.
Revera perpauci sunt etiam verborum deponentium tales imperativi, eorumque longe usitatissimus esse videtur ‘contemplator’ bis apud Lucretium et bis apud Vergilium in initio versus hexametri occurrens: Lucr. II 114 – 115 “Contemplator enim, cum solis lumina cumque / incerti fundunt radii per opaca domorum”, VI 189 – 290 “Contemplator enim, cum montibus adsimulata / nubila portabunt venti transversa per auras”; Verg. Georg. I 187 – 188 “Contemplator item, cum se nux plurima silvis / induet in florem et ramos curvabit olentes”, IV 61 – 62 “Contemplator: aquas dulces et frondea semper / tecta petunt...”. In his exemplis metrum clarissime ostendit vocalem finalem ‘o’ brevem esse. Idem concludi potest etiam e quibusdam locis comoediarum Plauti et Terentii, in quibus formae ‘patitor’, ‘amplexator’, ‘loquitor’, ‘largitor’ reperiuntur: Plaut. Asin. 375 “Quaeso, aequo animo patitor!” “Patitor tu item, cum ego te referiam!”, Pseud.292 “Pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio”; Ter. Heaut. 828 “Quod imperabit, facito; loquitor paucula”, Adelph. 940 “Fac: promisi ego illis.” “Promisti autem? De te largitor, puer!” Horum exemplorum in primo et secundo et tertio syllaba finalis imperativi futuri -tor in positione atona collocata necessario brevem habet vocalem ‘o’; ne in quarto quidem exemplo, metrice aliquatenus obscuro, eandem vocalem, quamvis in positione tonica collocata sit, produci necesse est, quia ipsa syllaba (...-tor) utique positione longa est, cum in ea brevem vocalem duae consonantes excipiant (posterior harum est consonans initialis 'p' vocis 'puer'.).
Omnia exempla supra prolata aut ex archaicis litteris aut e poesi aevi classici desumpta sunt. Apud Ciceronem alibique in operibus aevo classico prosa oratione scriptis similia exempla frustra quaeri videntur, atque etiam grammatici serae antiquitatis ea pro archaismis existimant. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Re: De quantitatibus imperativi futuri passivi

Emitteby Rhumak on Sat 26 Dec, 2009 21.02

Erico spd

Ita res se habet, ut dicis: verbum "imperator" legi audivique pro imperatore tantum: difficultatem nonnisi theorice oriri delineabam.

Ceterum, ut soles, fuse lucideque explanasti dubia nostra.

Vale mihi.
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: Google [Bot] and 1 guest

cron