Iulia sive Rutilia Rufa

et Norico et Saturnino s.p.d.
Gaudeo, Vetti, te linguam Germanicam nosse!!! Recte intellexisti "du hast" - "habes", "du hasst" - "odisti". Verum etiam est multos Germanos, si quis Anglophonus Germanicophilus venerit, Anglice loqui potius quam Germanice, quippe qui omnes linguam Anglicam discant in schola (Quorum in Germania Orientalis scholam frequentabant, nonnulli nesciunt Anglice, sed praeter eos omnes aliquando didicerunt) et quidem ita discant, ut admodum bene loqui intelligereque possint, ergo libenter occasione utamur Anglice loquendi. Ipsa aequis temporis intervallis telephono amicis Americanis, ut Anglice loquar, et eo quidem accentu, qui mihi est notissimus, id est lingua Anglica, ut media ora orientali adhibetur. Seniores autem ii, quibus multos annos parva erat facultas loquendi, et timidi, qui peccatorum timore nil dicunt, linguam Germanicam aliis linguis solent praeferre. Cum autem soror Alascana cum marito e civitate Ohio orto et linguae Germanicae prorsus experto venerit, tota familia etiam inter nosmetipsos Anglice loquemur; etiam mater, quae saepissime tempora confundit (When you came home tomorrow...), tamen Anglice loquetur. Illo autem itinere orae occidentalis, de quo in superiore quodam nuntio mentionem feci, nonnullos convenimus Americanos, qui animadvertentes nos Germanice loqui et qui ipsi perfecte linuam Germanicam scientes de variis rebus nobiscum Germanice disputaverunt. Ad oram orientalem vero nonnullos Germanos, Germanico-Americanos, Americano-Germanos et quae plures illius generis homines ibi vivunt cognovi; sermo factus est tum Anglice, tum Germanice, tum 'Germanglice', cuius sermonis pulcherrima tibi quaedam proferre possim exempla, nisi longius abs re abduceret.
Quid dicis de contemptione rerum quorundam, quibus Hitler favebat, pro dolor verissime loqueris. Aliquas abhinc septimanas in actis diurnis annuntiaverunt expositionem quandam sculptoris Adolpho Hitler gratissimi, cuius nominis oblita sum - non magni est momenti ille sculptor. Tamen ibi solliciti erant, ne forte cui placerent sculpta eius!!! Certe, aliud est, quod contemporalis fuerit Adolphi Hitler, sed tamen. Mea sententia hoc potius est causa exponendi quam non exponendi, nam ipsa maxime perterrita sum videns quot homines maximi ingenii sibi potuerit adstringere Hitler. Iosephus Goebbels sine ullo dubio vir fuit sagacissimus disertissimusque orator, qui maximo ingenio populum valebat seducere et cuius orationes, quamquam cautissime, tamen adhuc adhibentur ad institutionem rhetoricam. Quomodo ille pati potuit, ut tali eius ingenio ad tam foedas res abuti posset Hitler, immo non solum pati, sed etiam imo corde velle? Leni sive Helena Riefenstahl, quae pelliculis eius nazismum propagabat, peritissima fuit de rebus ad pelliculas pertinentes, Albertus Speer optimus architectus, Erwinus Rommel ingeniosissimus dux militaris. Sine talibus fautoribus Hitler nullo pacto tam longum tempus tanta vi Germanis regere potuisset. Rommel quamquam in fine se contra Ducem vertit, tamen longum tempus maximo ardore pro eo pugnabat. Quomodo fieri potuit, ut hi multique alii, qui aliter bene sciebant ingenio suo uti, tamen in hac una re ita seduci potuissent??? Restat, ut ipsi caveamus, ne quis nostris ingeniis abutatur.
Alii, ut Ricardus Wagner et Fridericus Nietzsche, ante Imperium Tertium vivebant. Ricardus Wagner vero adhuc quoque anno un urbe sua patria Bayreuth celebratur, quae celebritates, quamquam Adolpho Hitler regnante magis quam umquam veterem, puram, pollentem Germaniam propagantes, tamen adhuc non minima magnificentia numerosisque illustribus visitatoribus aguntur. De Friderico Nietzsche difficilior est res, quod parum diligenter legentibus videri potest eum tali favere civitati, qualem Hitler reddidit Germaniam, id est paucis superioribus regnantibus, fortasse etiam hominum genere quodam regnante, ut Hitler praedicabat esse 'Arios', ceterisque sub eorum potestatem prorsus subiectis. Nazistae ei favebant, quod philosophia eius - scilicet mutata - uti poterant, suis ut finibus serviat. Ignorantibus 'homo superior' Friderici similis videri potest 'viro domino' nazistarum. Si autem philosophus, quem multi iique doctissimi tanti aestimant, in 'viros dominos' credere videtur, etiam indoctis facilius persuadere potest 'viros dominos' revera esse Adolphumque Hitler recta contendere.
Vae me, video me iterum plus scripsisse, quam volui! Ne vobis taedio sit!
Curate, ut valeatis.