D . M . norico

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Merc 13 Sep, 2006 6.41

AVENORICE

Nullam ueniam petere necesse est.

noricus wrote:utinam Mexicanus sim oras? utinam tu, mi optime, Albanus sis contra dicam. nam hi fortunis malis prope aequare Mexicanos posse uideantur per totam Europam plerumque uiuentes grauissima paupertate.

Mexicani tali paupertate tantum in patria sua degunt; quamobrem tam multi, plerumque sine iure, huc migrant. Hic enim omnem medicinam et donatiua gratis recipiunt a nostris magistratibus, qui tam liberaliter nostram pecuniam spargunt! Praeterea, si laborant, una septimana hic lucrari possunt quantum in Mexiconense post unum annum possunt. Adde quod thaler Americanus deciens plusquam peso Mexicanus aestimatur; itaque, cum sua pecunia Americana ad manum, diuites non multo post redire ad Mexiconem possunt. Billiones thalerum quoque anno Mexiconensi aut mittunt aut capiunt. Qua de causa dixi te oportere Mexicanum fuisse, ut qui tam facile sine charta uiridi hic habitare posses, et bene habitare, si modo Mexicanus esses!
Quomodo Albanis conferantur, num oporteret me Albanus fuisse, non possum dicere; attamen si tam pauperes sunt illi, iamdudum meipsum Albanianum iri credo!

VALE
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Merc 13 Sep, 2006 13.10

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.38, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 15 Sep, 2006 0.43

Vettius Albanianus ratione sed Vasco Hibernicusque natione Norico foris hiematuro siue Diogeni Berolinensi s.p.d.

Si quis umquam erat Stoicus pauper, Stoicus factus sim. Quid Seneca de patientia? In quo e suis latifundis has notiones inuenit? Miror hypocritis, uelut Bono, isti citharoedo asinino U2, quippe qui ipse diuitissimus nos--nos, inquam--Afros imperet pauperes saluare. Obuiam eat, desperatis suis rebus, fato Senecae. Stips ueteranorum exercitus Americani, ut scias et ut ita dicam, doesn't amount to jack shit. Quid mihi? Scio pati.
Audiatur ideo Rammstein:
Du!
Du hast!
Du hast mich!
Du hast mich gefragt!
Du hast mich gefragt,
und ich habe nicht gesagt!


Quam optime, mi sodalis, ualeas!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Ven 15 Sep, 2006 18.08

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.38, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Iov 21 Sep, 2006 19.43

Salue, Norice. Quomodo pendet? [How's it hangin'?

Simul ac scribere coepi, quadam muliere cunctor. Modo demum rescribo.
Gratias tibi pro nuntio de Rammstein[io] ago. Confitear me fere nihilum de eis scire, tantumque placuit mihi audire illum lusum uerborum, "du hast/du hasst"; attamen Germanice modo mediocriter intellego, itaque forsitan erro. Quum enim Germaniam habitauerim et Germanis Germanice colloqui conarer, saepius Anglice respondebant. Qua de causa Germanicae studium linguae reliqui.
Miror autem stultissimos et fascistos eis fauere. Eodem respectu, sunt qui Nietzsche nationalem socialistem credunt fuisse, si modo quia Hitler, a "Der Wille Zur Macht" persuasus, eum in deliciis suis habebat. Sed nonne sunt haec "reductiones ad Hitlerem," ut quidam professor dixit? Id est, si cui Hitler faueat, ergo malum sit. Qui quidem et artem et canes amabat; numquid insani tantummodo malos esse hos putauerint? Econtra Hitler, uelut omnes boni socialistes, herbiuorus erat.
Quod ad Afros adiuuandos, quantamcunque partem ex centum suae pecuniae Bono donare promittit, eandem partem ex centum meae promitterem. Quae pecunia nihilominus in possessionem dictatorum ueniet, uelut maxima pars donorum qui latrinis Tertii Mundi donatur. E.g., fere quantum ac America Israelianis donat, donat Palaestinis. Quo tum uadit pecunia illa? Roga uxorem Arafat, cui placet, cum adsit Lutetiae, 40,000 eurones cotidie consumere.
Vale et saluta Quemutdeum!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Iulia on Ven 22 Sep, 2006 11.58

Iulia sive Rutilia Rufa :lol: et Norico et Saturnino s.p.d.

Gaudeo, Vetti, te linguam Germanicam nosse!!! Recte intellexisti "du hast" - "habes", "du hasst" - "odisti". Verum etiam est multos Germanos, si quis Anglophonus Germanicophilus venerit, Anglice loqui potius quam Germanice, quippe qui omnes linguam Anglicam discant in schola (Quorum in Germania Orientalis scholam frequentabant, nonnulli nesciunt Anglice, sed praeter eos omnes aliquando didicerunt) et quidem ita discant, ut admodum bene loqui intelligereque possint, ergo libenter occasione utamur Anglice loquendi. Ipsa aequis temporis intervallis telephono amicis Americanis, ut Anglice loquar, et eo quidem accentu, qui mihi est notissimus, id est lingua Anglica, ut media ora orientali adhibetur. Seniores autem ii, quibus multos annos parva erat facultas loquendi, et timidi, qui peccatorum timore nil dicunt, linguam Germanicam aliis linguis solent praeferre. Cum autem soror Alascana cum marito e civitate Ohio orto et linguae Germanicae prorsus experto venerit, tota familia etiam inter nosmetipsos Anglice loquemur; etiam mater, quae saepissime tempora confundit (When you came home tomorrow...), tamen Anglice loquetur. Illo autem itinere orae occidentalis, de quo in superiore quodam nuntio mentionem feci, nonnullos convenimus Americanos, qui animadvertentes nos Germanice loqui et qui ipsi perfecte linuam Germanicam scientes de variis rebus nobiscum Germanice disputaverunt. Ad oram orientalem vero nonnullos Germanos, Germanico-Americanos, Americano-Germanos et quae plures illius generis homines ibi vivunt cognovi; sermo factus est tum Anglice, tum Germanice, tum 'Germanglice', cuius sermonis pulcherrima tibi quaedam proferre possim exempla, nisi longius abs re abduceret.

Quid dicis de contemptione rerum quorundam, quibus Hitler favebat, pro dolor verissime loqueris. Aliquas abhinc septimanas in actis diurnis annuntiaverunt expositionem quandam sculptoris Adolpho Hitler gratissimi, cuius nominis oblita sum - non magni est momenti ille sculptor. Tamen ibi solliciti erant, ne forte cui placerent sculpta eius!!! Certe, aliud est, quod contemporalis fuerit Adolphi Hitler, sed tamen. Mea sententia hoc potius est causa exponendi quam non exponendi, nam ipsa maxime perterrita sum videns quot homines maximi ingenii sibi potuerit adstringere Hitler. Iosephus Goebbels sine ullo dubio vir fuit sagacissimus disertissimusque orator, qui maximo ingenio populum valebat seducere et cuius orationes, quamquam cautissime, tamen adhuc adhibentur ad institutionem rhetoricam. Quomodo ille pati potuit, ut tali eius ingenio ad tam foedas res abuti posset Hitler, immo non solum pati, sed etiam imo corde velle? Leni sive Helena Riefenstahl, quae pelliculis eius nazismum propagabat, peritissima fuit de rebus ad pelliculas pertinentes, Albertus Speer optimus architectus, Erwinus Rommel ingeniosissimus dux militaris. Sine talibus fautoribus Hitler nullo pacto tam longum tempus tanta vi Germanis regere potuisset. Rommel quamquam in fine se contra Ducem vertit, tamen longum tempus maximo ardore pro eo pugnabat. Quomodo fieri potuit, ut hi multique alii, qui aliter bene sciebant ingenio suo uti, tamen in hac una re ita seduci potuissent??? Restat, ut ipsi caveamus, ne quis nostris ingeniis abutatur.
Alii, ut Ricardus Wagner et Fridericus Nietzsche, ante Imperium Tertium vivebant. Ricardus Wagner vero adhuc quoque anno un urbe sua patria Bayreuth celebratur, quae celebritates, quamquam Adolpho Hitler regnante magis quam umquam veterem, puram, pollentem Germaniam propagantes, tamen adhuc non minima magnificentia numerosisque illustribus visitatoribus aguntur. De Friderico Nietzsche difficilior est res, quod parum diligenter legentibus videri potest eum tali favere civitati, qualem Hitler reddidit Germaniam, id est paucis superioribus regnantibus, fortasse etiam hominum genere quodam regnante, ut Hitler praedicabat esse 'Arios', ceterisque sub eorum potestatem prorsus subiectis. Nazistae ei favebant, quod philosophia eius - scilicet mutata - uti poterant, suis ut finibus serviat. Ignorantibus 'homo superior' Friderici similis videri potest 'viro domino' nazistarum. Si autem philosophus, quem multi iique doctissimi tanti aestimant, in 'viros dominos' credere videtur, etiam indoctis facilius persuadere potest 'viros dominos' revera esse Adolphumque Hitler recta contendere.

Vae me, video me iterum plus scripsisse, quam volui! Ne vobis taedio sit!
Curate, ut valeatis.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 25 Sep, 2006 1.37

Vettius Iuliam Rutilinam sal. et Was ist los rogat.

Quid addem? Omnia dicis! Noli autem putare quod taedet tua scripta legere. Fructus sum tui trans Danuuium itinerarii lectione. Me miseret autem tui ob istum agitatorem autoraedae asininissimum! Pereat ergo asininitate sua.
Plura dicerem, nisi iam dies esset exactus. Interim, quando explicabis illud "malo malo malo"? Et pigritia et Latinitas mediocris a me significationem eius abscondunt! Quam si explicabis, gratias maximas tibi agam.

Tschuss! quam optime ualeas!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Sol 01 Oct, 2006 20.23

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.39, edited 2 times in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 02 Oct, 2006 18.23

Vettius Norico s.d.p.

Te tamdiu absente, in Erebo iterum detentum te esse suspicatus sum; quod cum ita non sit, gaudeamus igitur reditu tuo!
Sententiis tuis, hic et ubique, consentio, ut qui sis, ut opinor, maxime ueritati deditus; ut ita dicam, I like how you cut through the bullshit. Sed, ut dixi, quia fere nihil de Rammsteinio scio, non curo si eos Orco commendas. Eant Orco! Tantum miratus sum cur fascisti eis, sine causa, sicut Hitler Nietzsche, ut uidetur, fauerent. Forsitan mens mediocris mediocritati solet fauere. Ergo fascisti fauerent auunculo suo Adolpho, quippe qui, siue pictor, siue dux, siue homo, mediocris in omnibus esset. Adolphus autem certe tantum peruerse Nietzsche et interpretatus est et aestimauit. Si memini, nonne Wagner ab eo honores accepit? Facillime pares cum paribus congregantur. Wagner prae Beethouenio mediocris est; itaque miratus sum utrum Beethouenius, quippe qui Napoleonem pro tyranno habuerit, eodem de Adolpho putauerit.
Demum suggestio tua ut deceat Ratzinger Live at the Fucker Club audire me risui maxime comouuit! Gratias et uale!
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Lun 02 Oct, 2006 20.11

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.39, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Lun 02 Oct, 2006 23.32

Iulia omnibus amicis, imprimis Norico sal.

Ne perperam me intelligas, care Norice: Minime in mente habeo Iosephum Goebbels quasi exemplar virtutis habere. Minime vero!!! Nam prorsus alia est res bonum ingenium habere, alia recte eo uti. Aliud est aliqua arte callere, aliud ad bonas res eam adhibere. Quin pessime ingenio suo usus sit Goebbels non est dubium; dicere autem volui ne ingeniosissimos quidem homines semper a pravis rebus se abstinere posse, aliquos etiam ne velle quidem. Cuius rei Goebbels attuli exemplar. Item est de arte rhetorica: Aliud est, bene ante populum dicere posse, aliud, rectum dicere. Nullum est dubium orationes eius fuisse inter perniciosissimas omnium umquam habitarum; item constat eas non tam perniciosas futuras fuisse, nisi Goebbels bonus fuisset orator. Constat etiam nos in schola, cum de arte rhetorica loqueremur, etiam - son solum, sed etiam - orationem Iosephi Goebbels illam de 'bello totali' legisse; in qua oratione scilicet minus ad ea spectavimus, quae dixisset, scilicet bene memores perniciei, quam ea ipsissima attulit oratio, sed quomodo ea dixisset. Etiam post scholam professorem audivi, qui orationem eius adhibuit exemplar rhetoricum, sed tantum rhetoricum, non ut nobis persuaderet.
Haec omnia scripsi, quod e talibus rebus clare apparere mihi videtur quam periculosae esse possint ideologiae non solum stultis, sed etiam doctis; doctos autem, si talia sequuntur, multo maiorem afferre cladem quam stulti, ea de causa omnes cavere debere, ne ulli ideologiae praeda fiamus. Nonne ad eum finem studemus hiostoriae, ut ex ea discamus? Si omnia, quae tunc acta sunt, condemnamus neque intelligere conamur, quomodo fieri potuit, eadem iterum fient. Si homines ingeniosos putant se tutos esse a talibus sceleribus committendis, quod iis solum posset accidere, quibus parvum ac pravum esset ingenium, iterum fiet, ut ipsi homines ingeniosos inter primos dictatoris alicuius asseclas inveniantur. Hoc oportet cavere, oportet ergo intelligamus primum homines etiam sagaces pravas doctrinas poisse sequi, deinde ipsissimos illos homines callidos maiori quam ceteri posse esse perniciei populo terraeque, ut eo melius caveamus, ne ipsi praeda fiamus novis Hitleris.
Noli putare me nescire, quot viri excellentes exules facti, quot mortui sint. Einstein, familia Mann et permulti alii salutem fuga petiverunt (quod hic Gottingae optime videre possumus: ante bellum floruit universitas; optimo quoquer expulso admodum deserta relicta est.), Bonhoeffer et innumerabiles alii fortissimo animo mortem obierunt. Quod tota mente miror. Plura autem disci posse puto ex aliis istis, qui non oppugnaverunt, esd qui collaboverunt vel etiam primas partes egerunt, non exemplar eorum sequendo, sed omni animo nitentes, ne eadem peccemur ratione.

Ceterum gratias tibi, quod fascistam me appellasti! :evil: Num Germanorum quindecim centesimae pro partibus suffragium tulerunt, quae peregrinos volunt expellere, an Austriaci?

Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby noricus on Sol 08 Oct, 2006 18.16

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.43, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby noricus on Lun 20 Nov, 2006 17.29

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.43, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby D. Vettius Saturninus on Lun 20 Nov, 2006 20.19

Vettius Norico Glockiferenti amico suo s.d.p.

Viuit Noricus! Nuper in Styge natans te frustra requisiui; nam sicut uideatur, me inferiore, wondering where the f you've been, superior eras. Tamen propter et te et, spero, Glock tuum ualentes laetor! Modo heri, mirabile dictu, carmen ad honorem tuum nescioquale, fortasse epinicium Pindaricum, te tamdiu absente, habui in animo componere, quia, ut legis, te sine, paene cum nullo hic colloqui uolui cuius insolentia par cum mea sit. Quis enim audacior Norico? Quis perspicacior? Quis ueracior? Ita meditatus sum apud sycophantas ueritati, quos multa libri, sed pauca lacrimae experiendi docuerunt. Nostrum enim non est in exedriis mollibus, sed cum hastatis in prima acie uiuere atque mori! Ergo, mi commilito, uale!

Porro de sitibus interretialibus constituendis fere nihil scio; sicque quaqua pergas, uix ausim tibi suadere. Denique autem, etsi ebriosius me gessisse notus sum, his diebus, ut Tullianae carissimae dixi, non multum poto; namque cogitando scribendoque uiuo, cui obstant, ut sentio, bacchanalia. Tantae sunt crapulae. Sed, ut rideas, quadam nocte, cum miles essem, et semiampullam tequilae et XLV sextarios ceruisiae potaui. Quod exemplum haudquaquam unicum est. Mos igitur potandi apud Hibernum genus, aio Hibernicus, non solum est rumor.
Quod ad hoc, cape unicum patris mei consilium, uidelicet:
Beer before liquor,
Never been sicker;
Liquor before beer,
Never fear!
Ceruisia ante liquorem--morbiter!
Liquor ante ceruisiam--feliciter!
Quod dictum, nisi fallor, in uexillum Hibernicum insutum est.

Vale
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby noricus on Lun 20 Nov, 2006 22.34

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 12.43, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron