Iulia cum Mucio, Mercurio, Marco, Tiberi tum imprimis Rhumaki s. d. p.
Recte me deprehendisti, care Rhumak, perperam rationibus logicis utentem.
Eam partem, de qua dubitas, mihi videtur imprimis eius rei causa insertam esse, ne numerus sodalium dormientium tacentium sive quidcumque eos dicere velis, qui praeter nomen datum nil prorsus agant, in infinitum crescat, quomodo hoc nostro in foro aliquatenus fieri multi iam pluries questi sunt. (Non ipsa scripsi normas illas - Robertus Carfaneus fecit -, quae, ut iam dixi, adhuc nonnisi praeliminariae et apertae ad adnotationes recensionesque sunt. Titulus adhuc non 'normae statutae', sed 'normae statuendae' esse deberet.

)
Ceterum primus conventus, quo etiam rite et iure condetur Philia, minime Pragae, sed Neapoli fiet. Pragae consilium cepimus sodalitatis condendae. Adhuc nescio, an ipsa venire possim - certe libentissime volo, sed ultima semestris septimana examinationes solent fieri... -, si autem fieri possit, iam attentissimo animo exspecto te et quam plurimos alios etiam facie ibi cognoscere! Sub 'homo sovus' vel infra locutorium sub 'hoc loco particeps fieri potes' ipse in numerum participum te inscribere potes.
Pro certo tibi dicere possum, Mercuri amice mi carissime, manifesta factura esse. Scio adhuc non tam multa facta esse, quam fortasse exspectas, quod magna ex parte hac de causa ita se habet, quod nonnulli membrorum conditorum Pragae student et simul cum Philia condenda etiam munus circuli Pragensis exstruendi susceperunt, et primum plus operae dabant circulo Pragensi, ut eo peritiores Philiam aggrederentur. Ipsa, quae mihi in mentem venerunt, feci, sed sine communi pagina interretiali, quam ipsa exstruere non audebam, difficilius est consulta communia facere.
Tibi, carissime Muci, in iis, quae respondisti Agricolae, prorsus assentio!
Agricola, tibi pro bono suadeo, ut suum cuique concedas neque de parvi ponderis rebus tam acribus verbis iudices. Licet tibi non placere consilium Latine loquendi, sed indignationem tuam aliis verbis quam fortissimis illis 'supervacuum' et 'ridiculosum' exprimere potes.
Quod queriris consilia bona facilius despici quam respici, solum haec dicere possum: Si more urbano praefers argumenta tua, legentur et respicientur, sed non ita respicientur, ut omnes, quae vis tu, faciant, sed ita, ut omnes tuam sententiam pro cuiusque iudicio profent repudientve; si autem repudiant, oportebit unicuique concedas suam opinionem.
Ceterum iam maxime me taedet talis disputationis; cuius ergo finem faciamus.
Curate, ut valeatis!