De PHILIA

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Rhumak on Ven 05 Ian, 2007 2.52

Ceterun nescio quis quem Romanum dicere possit, quis quem barbarum qua non Romanum (in 2006!!! immo 2760 :wink: ) vel de pura Romanitate loqui, et per hanc non puris Romanis latine loqui vetare. Illi, qui natu Quirites erant, minus exculte quam provinciales latine loquebantur (verbi gratia s elidebant, grande facinus!!): Di magni! Cicero Arpinatis, Catullus Padanus, Horatius Apulus, Ovidius tuus adamatus e Sulmone, Hispanus quidem Seneca, Apuleius Africanus!!! Americani derant, alioquin hexametra Tauri Sedentis legisses, Agricola. Mehercle, qui sunt isti Romani? Globalizationem quis commentus est, amice carissime? Et quae igitur sit oporteat lingua globalizationis pace omnium verorum barbarorum?
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Agricola on Ven 05 Ian, 2007 11.27

Matthaeus Marco Germano ceterisque sodalibus salutem dicit quam plurimam

Scilicet iuxta illud poeticum plector:

Summa petit livor, perflant altissima venti,

Latinitas vigebit modo quod usque adhuc factum ii, quibus ipsa cordi esse videtur, non desinant colere humanitatem quae litteris mandatur. Non est eadem condicio nobis quae Israel, loqui latine non possumus, atque id si nescis te docere nequeo. Quod autem ad versus Iuliae attinet, si modo versus eos appellare liceat, humiliter conatus sum eam docere, quod haud dubito quin secus fecerim. Scilicet facilius bona consilia despiciuntur quam respiciuntur. Ceterum aliud est scire latine aliud est quod multi sodalium, inter quos te tamen non adnumero, se scire profitentur.

Valete!
Last edited by Agricola on Ven 05 Ian, 2007 12.49, edited 3 times in total.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Ian, 2007 11.56

Mercurius Agricolae vere minimum urbano, immo agresti s. d.

Quanta superbia, quanta extollentia! Erant, erant in hoc foro huiusmodi furciferi qui summam voluptatem ceperunt ex eo, quod alios sine causa offenderent, obscaena et quae non? scriberent, linguam Latinam ac Latine scribentes eluderent. Ubi sunt isti? Nusquam: etenim iam pridem silentio contemptuque sodalium hinc depulsi sunt. Quae fortuna etiam te manet.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Agricola on Ven 05 Ian, 2007 13.23

Ceterum eo deludor quod versu quicum certarem frustra expectavi...
Last edited by Agricola on Ven 05 Ian, 2007 14.08, edited 1 time in total.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby noricus on Ven 05 Ian, 2007 13.34

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.31, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 13.38

Iulia cum Mucio, Mercurio, Marco, Tiberi tum imprimis Rhumaki s. d. p.

Recte me deprehendisti, care Rhumak, perperam rationibus logicis utentem. :lol:
Eam partem, de qua dubitas, mihi videtur imprimis eius rei causa insertam esse, ne numerus sodalium dormientium tacentium sive quidcumque eos dicere velis, qui praeter nomen datum nil prorsus agant, in infinitum crescat, quomodo hoc nostro in foro aliquatenus fieri multi iam pluries questi sunt. (Non ipsa scripsi normas illas - Robertus Carfaneus fecit -, quae, ut iam dixi, adhuc nonnisi praeliminariae et apertae ad adnotationes recensionesque sunt. Titulus adhuc non 'normae statutae', sed 'normae statuendae' esse deberet. :wink: )

Ceterum primus conventus, quo etiam rite et iure condetur Philia, minime Pragae, sed Neapoli fiet. Pragae consilium cepimus sodalitatis condendae. Adhuc nescio, an ipsa venire possim - certe libentissime volo, sed ultima semestris septimana examinationes solent fieri... -, si autem fieri possit, iam attentissimo animo exspecto te et quam plurimos alios etiam facie ibi cognoscere! Sub 'homo sovus' vel infra locutorium sub 'hoc loco particeps fieri potes' ipse in numerum participum te inscribere potes.

Pro certo tibi dicere possum, Mercuri amice mi carissime, manifesta factura esse. Scio adhuc non tam multa facta esse, quam fortasse exspectas, quod magna ex parte hac de causa ita se habet, quod nonnulli membrorum conditorum Pragae student et simul cum Philia condenda etiam munus circuli Pragensis exstruendi susceperunt, et primum plus operae dabant circulo Pragensi, ut eo peritiores Philiam aggrederentur. Ipsa, quae mihi in mentem venerunt, feci, sed sine communi pagina interretiali, quam ipsa exstruere non audebam, difficilius est consulta communia facere.

Tibi, carissime Muci, in iis, quae respondisti Agricolae, prorsus assentio!

Agricola, tibi pro bono suadeo, ut suum cuique concedas neque de parvi ponderis rebus tam acribus verbis iudices. Licet tibi non placere consilium Latine loquendi, sed indignationem tuam aliis verbis quam fortissimis illis 'supervacuum' et 'ridiculosum' exprimere potes.
Quod queriris consilia bona facilius despici quam respici, solum haec dicere possum: Si more urbano praefers argumenta tua, legentur et respicientur, sed non ita respicientur, ut omnes, quae vis tu, faciant, sed ita, ut omnes tuam sententiam pro cuiusque iudicio profent repudientve; si autem repudiant, oportebit unicuique concedas suam opinionem.
Ceterum iam maxime me taedet talis disputationis; cuius ergo finem faciamus.

Curate, ut valeatis!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Agricola on Ven 05 Ian, 2007 14.00

Sum paratus.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Agricola on Ven 05 Ian, 2007 14.03

Quin etiam te bene plecterim, seu manu (palaestrita sum) seu quo modo cumque velis, homuncio.
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby noricus on Ven 05 Ian, 2007 14.45

..
Last edited by noricus on Sat 18 Aug, 2007 13.30, edited 1 time in total.
noricus
 
Nuntii: 181
Nomen dedit: Iov 12 Ian, 2006 18.19

Emitteby Agricola on Ven 05 Ian, 2007 15.00

Agricola Iuliae plurimum dicit salutem

Ignosce mihi; invitus hanc rixam ingressus sum atque id ordo nuntiorum testatur. Horum tantum verborum quae audacter asserere videor, me paenitet:

Ne legas Waltarium et quotquot barbaros tua terra gignit

Idest quotquot poetas germanos, videlicet barbaros non aliter ac Paulus Diaconus fuit, italus sed nihilominus barbarus, quin immo Langobardus ne quos imitareris te dehortabar. Ceterum dixi non oportere latine loqui, non scribere, qui latine sciunt. Non haec est nobis condicio quae Israel;
si tibi libet latine loqui ita fac ut iocum id tantum videatur. Loquere Graece si potes, lingua attica usque adhuc vivit. Ceterum spero te versus scribere non desituram esse.

Vale! [/quote]
Agricola
 
Nuntii: 192
Nomen dedit: Sol 18 Iun, 2006 16.34
Location: Italia

Emitteby Rhumak on Ven 05 Ian, 2007 17.21

Agricolae spd

Lingua attica hodierna ab antiqua tantundem vel minusculum atque italica a latina differens vivit: immo, verba vg graeca hodierna magis ab antiquis differunt atque italica a latinis. An quaestio quam fers de nominibus, non de rebus acta est, ita ut graeca usque vivat quia "graeca" usque appelletur, latina non amplius, quia sermo vulgaris nomen "italicae", et non "latinae" sibi sumpserit? Quae ratiost, qua graeco classico quoniam graecus hodiernus usurpatur utaris sermone, et qua latinum classicum usurpando abstineas, quoniam latinus modernus (qui, obiter dictum, adhuc vivit: qua lingua Ecclesia documenta sua redigit? Estne Ecclesia respublica, sua propriaque lingua, legibus, parique dignitate ceterarum, annon?) id nomen iam non habet? Haec non intellego.

Vale
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Ven 05 Ian, 2007 17.27

Iuliae spd

Male igitur legi: certe Neapolim venire mi multo facilius est 8) etsi Pragam rursus frequentando pauca mi gratiora ut dixi sint. Et mi quidem hic multos de visu noscere placeret. Si potero, pro certissimo habendumst me venturum. Heri sera nomen illuc dare conatus sum, nescio utrum tabulas inierim an minus: inspiciam.

Gratias denuo explicationibu tuis benivolentibus ago, et valedico
:D
Πατρίους παραδοχὰς ἅς θ' ὁμήλικας χρόνῳ κεκτήμεθα, οὐδεὶς αὐτὰ καταβαλεῖ λόγος οὐδ' εἰ δι' ἄκρων τὸ σοφὸν ηὕρηται φρενῶν.
Quae tradita patribus coaeva temporis accepimus, ea nulla ratio destruet neque alta mens si repperit scientiam.
(Eur., Bacch., 201-3)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Iulia on Ven 05 Ian, 2007 22.42

Iulia omnibus sodalibus, imprimis iterum Rhumaki sal.
Situm curat Borekius Marcus sodalis (Borekius revera praenomen eius est; Bohemice Bořivoj Marek appellatur), cui ergo epistulam electronicam mittatis, si nomen dare non potestis. Fieri tamen potest aliquos dies praeterire, ante quam respondat.
Valete!
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby soter on Sat 06 Ian, 2007 0.14

Soter
primum certis Amicis suis clarissimis carissimisque,
deinde Sodalibus optimis probisque,
postremo arrogantibus et inurbanis subversoribus legum, quae Aream Colloquialem nostram ad certam mutuae observantiae normam adhuc - haud ita multo ante - direxerunt, s.d.


Gestus superbus inhumanusque, quidem, et stilus dicendi scribendique inurbanus, immo rusticus atque agrestis (quod, revera, idem est !), qui iam pridem Colloquia Latina nostra amatissima corrumpunt, faciunt - quod valde dolendum est ! - magis magisque in dies iniucundam, ingratam, molestam et tristem Aream Colloquialem Latinam nostram frequentandam !!!

Multi Sodales, inter quos et ego ipse, nec dormiunt nec otiantur, sed, potius, taedio fastidioque afficiuntur in arrogantia et scientiae vendidatione legendis !

Hoc molesto statu perseverante, ipse, quamvis invitus atque nolens, magis magisque raro nuntios mittam et nuntiis privatis vel electrogrammatibus ad certos, clarissimos, doctissimos carissimosque Amicos-Sodales mittendis me continebo.

Sine ulla exceptione maximeque probo nuntium # 7066 Mercurii Hungarici (« Moderatores desiderantur »), nuntium # 7046 Marci Favonii Ursini (« De PHILIA ») et nuntium # 7051 Tiberis (« De PHILIA») : idem, quidem, sentio !

Certi Amici et optimi Sodales, ignoscatis severioribus verbis meis et faciatis, ut quam optime valeatis !!!

Soter

Nonis Ianuariis a. D. MMVII - Neapoli
Last edited by soter on Sat 06 Ian, 2007 1.16, edited 1 time in total.
soter
 
Nuntii: 194
Nomen dedit: Lun 28 Mart, 2005 0.21
Location: Neapolis, Italia

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 06 Ian, 2007 0.47

Mercurius norico suo amico s. d.

Maximum, mi amice, mihi et uxori meae risum movisti pagina illa "cats..." nobis apposita! :lol: :lol: Gratias!
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron