L. Amadeus Ranierius s. d. plurimam!
Hoc cognomen foedum "Lucus Eques" non diutius adhibere velim, ac saepe ab administratore nostro temptavi peterem conficere novum, quod fori systema ipsum non mihi licebat. Hunc qui sequitur nuntium ad 'yle.radio1@yle.fi' inscriptionem mense Augusti misi, nec responsum accepi:
******
L. Amadeus Ranierius administratoribus plurimam dicit s.
Hebdomade praeterita novum pseudonymum creavi, quoniam veterius [ Lucus Eques ] quod abhinc multo tempore olim adjunxeram non diutius sum cupidus adhibendi. Qua de causa novum pseudonymum [ L. Amadeus Ranierius ] confeci, quod adhuc non activatum est. Veniam a vobis humiliter quaeso si nondum occasio fuerit ad hoc postulatum curandum, atque si quid a me impetrandum sit vobis ne cunctaritis uti me oretis.
Vos jubeo optime valere.
V die m. Augusti a. MMVII.
******
Igitur denuo quaeso hoc uti fiat. Maximas gratias!
Valete quam optime.