Marcus amicis suis sal.
In ephemeride quadam Germanica* nuper scriptos hos duos legi titulos, qui non mediocrem mihi admirationem moverunt:
Homers Geheimnis ist gelüftet (i. e. Homeri mysterium apertum) et Homer hat endlich ein Zuhause – in der Türkei (i. e. Homero tandem patria est, eaque Turcia).
Quibus inscriptionibus Radulfus Schrott, scriptor Austriacus, duo ornavit commentariola, quae de Homero composuerat. Ecce summa rerum, quas a se repertas esse confirmat: regionem, in qua bellum Troicum gestum sit, non esse Troada, sed Ciliciam; Homerum autem ipsum scribam fuisse Assyrium eique et carmen, quod inscribitur Gilgameš, et vetus quod dicitur testamentum fuisse nota. Initio mensis Martii liber** a Radulfo Schrott edetur, quo lecto inventa eius diligentius a nobis intellectum et iudicatum iri spero. Exspectemus ergo...
Valete. VI Id. Ian. Crefeldiae.
------------------------------------------------------------
*Frankfurter Allgemeine Zeitung (FAZ), 22.12.2007, pp. Z1, Z3-5.
**Homers Heimat – Der Kampf um Troja und seine realen Hintergründe (i.e. De patria Homeri – De bello Troico verisque eius causis).