Page 7 of 7

EmitteMissus: Merc 12 Iul, 2006 18.16
by Rhumak
Agricolae sal

I, XVII

Sic arva ventam, Tyndari, te ad mea
visam, in quibus non poena pecus lupi
torquet: viro tuo tuendus
sim; tu alapis mihi sis tuenda!

EmitteMissus: Iov 13 Iul, 2006 0.23
by Rhumak
Rhumak Marco Agricolaeq spd

Marce, quid est "inscriptio cursualis electronica"? (intellego enim et inscriptionem et electronicam - nomen ad electrogrammata recipienda atque mittenda sibi impositum - sed quid de cursuali?); ceterum credo te nosse Laurae nomen femininum esse, quo Agricolam appellasti... :roll:

Puto demum carmina tua, Arfalema (= litt. mi Agricola), optime conscripta, etsi qua parte a gustu meo sonorum rhythmique compositionis aberrantia (sed haec quandoque, voluntati tuae parens privatim explicabo); et ego autem illud dubium cum Marco communicare quamvis tacitus inceperam, qua re utcumque veteribus versibus aliquem adiungas, cunctos a principio, nullo ferme veterum immutato, iteres... :roll: :?:

Valete

EmitteMissus: Iov 13 Iul, 2006 11.38
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Rhumaki sal. pl. d.

Quod ad vocabulum inscriptionis (cursualis) electronicae attinet, inspice quaeso, amice optime, indicem Vocabulorum Computatralium, qui ex rete extrahi potest:

http://www.katharinen.ingolstadt.de/projekte/kglatein/complat.htm

Quo in indice lemma reperies „address“: (1) URL > inscriptio interretialis; (2) eMail (-address) > inscriptio (cursualis) electronica. Adiectivum „cursualis“ pertinet ad „cursum publicum“ (Hispanice: correo, Germanice/Italice: Post/a). Forsitan supervacaneum sit.

Nunc ad alteram quaestionem: Oro te inspicias Agricolae inscriptionem electronicam privatam. Me paullum perturbatum esse fateor. Utcumque vero se habet res: Nescio quo notionum nexu - in mentem mihi venerunt magnifica illa carmina, quae Petrarca Laurae honoris gratia composuit. Ignosce quaeso, quod declinavi a proposito...

Agricolam meo nomine iubebis salvere plurimum. :D

Optime vale.
III Idus Iul.
Ex Rhenania inferiore solis ardore perusta.

EmitteMissus: Iov 13 Iul, 2006 12.05
by Rhumak
Rhumak Agricolae cet.isq spd

Agricola, nescio quare, sed nec electrogramma nec nuntium privatum ad te mittere mihi pote: computatrum "server" (qui vertendum?) non acceptum esse mi nuntiat (mi quidem peius quam linguam arabicam intellegere est), et in fenestra nuntiorum privatorum tantum nomen scribentis patet: quomodo nomen recepturi indicandum :?:

VIVAVUVE

EmitteMissus: Iov 13 Iul, 2006 12.12
by Rhumak
Rhumak Marco cet.isq spd

Credo, Marce, nomen "Laura", quod in inscriptione cursuali Agricolae apparet, nil alid atque illud esse, ut fieri solet, eius matris vel alicuius alius feminae domesticae, cuius inscriptione sibi Agricola utitur, quia eodem computatro tota familia fruatur, potiusquam pseudonymum eo sibi impositum ad electrogrammata recipienda... :lol:

Bene te usque habeas.

EmitteMissus: Iov 13 Iul, 2006 13.07
by Marcus Favonius Ursinus
Fieri ergo non potest, quin epigramma (v. s. # 5289) retractetur:

Versibus o! pulchris, pangis quos, optime, laetor;
Carmina sed totiens cur repetenda putas?


:roll:

EmitteMissus: Ven 14 Iul, 2006 19.09
by Rhumak
Omnib sal

II, 14

Vites procellas, sanguinem et algida
metalla Martis, plurimas hostias
mactes: nisi hic bibis tibi, nex
te rapiet, tua carpet heres.

Agricola, ubi es?