M. Favonius Norico sodali novissimo salutem.
Binis tuis litteris, amice, me quoque delectatum esse scito; nam Latine scribere tam fortiter audes, ut nemini liceat dubitare, quin in sodalium numero referendus sis.
Quod vero
vectorem te esse scribis
per totum Europae venustissimum orbem peregrinabundum, mihi plura ea de re audiendi iniecisti cupiditatem.
Ceterum itinera te facientem votis omnibus prosequor.
Vale. Idibus Ianuariis. Ex Rhenania inferiore.
