M. Favonius Erico Seidel sal.
Salvere te iubeo, amice Texane.
Scire te puto nomen tibi esse Germanicum. Indice inspecto (*) nomen „Seidel“ imprimis usitatum esse legi in Silesia, Saxonia, Bavaria Austriaque. Quod vero ad eius originem attinet, hoc repperi: in aetate media ex „Sîfrit“ (nostris temporibus „Siegfried“) ortum esse nomen breviatum „Sidel“, postea dictum scriptumque „Seidel“.
Casu accidit, ut hodie in televisione Germanica ZDF disputetur de nominum gentilium origine atque significatione (20:15 h).
Optime vale.
---------------------
(*) Hans Bahlow: Deutsches Namenlexikon / Index nominum Germanicorum, Frankfurt am Main / Francofurti ad Moenum 1972, p. 478.