[quote="Ericus Palmén"]Ericus Palmén Immanueliti et Marco Favonio s.d.p.
Id, quod in dictis â€
Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Mucius Scaeuola wrote:Salutem omnibus de sententia delphica disputantibus Mucius dat
Profecto sapidum argumentum in philosophiaque gratum iucundumque iactauistis: Nosce te ipsum... At quot homines sese ipsos uere noscunt?
Iure Cogitoergosum dicis multos homines nimis neglegere animum suum, et quod maxime sciendum sit, ignorare neque quaerere die noctuque. Scilicet sunt qui non omittant hoc facere, id est qui quadam humanitate praediti philosopiae paulum accesserunt, at quot ipsi sunt inter omnes? Et ii proficiunt in sua inquisitione?
Responsio haud occulta et coram omnibus uidetur esse: perpauci sunt nec saepe omnino asequuntur quod proposuerunt. Quaestio etiam hoc pacto porrigi potest: quot homines, uel melius, quos homines beatos esse dicere possumus, et nos et ipsi? De numero mentionem feci, etsi minoris momenti sit nostrae inquisitioni, ut etiam meam sententiam dicerem nostris Rhumaki Noricoque de plebe uolgoue disserentibus in foro philiae; hoc ego puto uolgus esse, illorum turbam qui nesciunt se noscere, et agunt non quia sciunt quid sibi sit melius, et eo tendunt, sed quia rentur prodesse aliquae, quae re uera non ad felicitatem hominis pertinent. Sic numquam possunt satisfieri, non cum nancisci nequeant, sed cum quid nanciscantur nesciunt. Atque equidem hi non curant animum, et credunt se iam omnino scire quid opus sit ipsis. Neque sciunt.
Vocem autem plebem illos qui paupertate uiuant et indigeant culpa uel paruiore prouidentia rei publicae (uel quandoque, immo rarius, sua culpa): hi mi Rhumak uidentur non digni depulsione, non idem ac illud uolgus arcendum Horatii. Illud nam arcendum et spernendum maxima ui ne polluemur, ne isti inuidi nobis detrimento aliquo modo sint. Attamen egestas et miseria afferunt inscientiam, et ab hac plerumque exoriri solet uolgus. Atque tibi hoc consentio, quod depellenda sit egestas plebis, ut instruatur ea, et cum scientia facultatem habeat ratione utendi. Certe non possumus flagitare omnes ut philosophi sint: semper erunt qui contemnent scrutationem, et satisfient ueritate gregis. Hanc appello doctrinam quam a paucis inlatam multi propriam sine ponderationem adhibeant.
Sed ne nimis errem redeo ad nostrum Γνώθι σ’αυτόν. Sententiam enim interpretor ita, fortasse miscens elementa a uariis doctrinis: homo requirit felicitatem, quam quando habet, omnia habet, quando careat, sine pausa quaerit. Hanc obtinet quando queat bonum affectum animi et uoluptatem corporis adipisci; porro animus maiore parte usui est felicitati, cum uideamus aliquos in magnis aerumnis uita frui (etsi non multi queunt) haud male, quod prorsus dicit Cicero quem memorasti Cogitoergosum supra,beatitudinem adipiscamur sciamus!hominem esse non corpus sed animum. Hic est grauitas sententiae: plerumque enim nescimus qui mores nobis afferant gaudium animo! Quare oportet nos numquam desinere quaerere quae sit nostra natura, et qui simus, ut nosmet ipsos bene intelligentes quomodo serenitatem uoluptatem
Spe aliquem perdurasse in legendis meis nimiis uerbis, uos saluto!
Valete
Users browsing this forum: No registered users and 1 guest