Page 1 of 1

Sollemnitas ATHENIS FINLANDIAE 14.-16.8.2008

EmitteMissus: Sol 03 Aug, 2008 21.37
by Ericus Palmén
Ericus Palmén omnibus studiosis Latinitatis s.d.p.
Vos certiores facere volo medio hoc mense Augusto (14. – 16.8.2008) in Media Finnia – Granivici sive in urbe Jyväskylä – sollemnitatem ATHENIS FINLANDIAE vocatam institutum iri, cuius programma, ut in foliolo eam illustrante refertur, ”ex iucunda mixtura artis et scientiae et oblectationis et culturae generalis necnon naturae mediae Finniae constat” eoque tendit, ut participes ”amoenissimam posteriorem partem aestatis in signo Latinitatis coniunctim experiantur”. Postridie igitur Idus Augustas sollemnitas incipiet.
Quas autem partes Latinitas in hac sollemnitate actura sit, qui fusius noscere cupiunt, paginam domesticam eius WWW.ATHENISFINLANDIAE.COM inspiciant, in qua omnia fere ad sollemnitatem pertinentia tribus linguis – Finnice, Anglice, Latine – exposita sunt. Valetote!

Re: Sollemnitas ATHENIS FINLANDIAE 14.-16.8.2008

EmitteMissus: Sol 10 Aug, 2008 16.46
by Rhumak
Erico ps

Ego quidem non dubito quin latinitas hac in aetate nostra plurimum gentium germanicarum et praesertim finlandensium studio debeat: adhuc memini praesidem illum vestrum, qui latinam linguam europae unicam semenstri europaeo suo proposuit.

An interfueris, facias sodalis aestimate ut nobis quae videris narres, si vacabis.

Vivavuve