Missus: Merc 09 Aug, 2006 19.47
Soteri spd
Quod litterae tuae semper summa doctrina necnon comitate exquisitissima redolent, non possum quin tibi maximas grates agere et ob poesim (quae tamen ingratam memoriam refert: nam librum illum - "mnemosynum", ut verbo catulliano utar, cuiusdam mei sodalis erat - machinatori familiari meo Neapolitano dederam mutuum, et ad manus numquam porro reversus est... cave caros libros commodassis!!!) et propter id, quod de Cytherea doces: et maximam bonam fortunam hoc forum praebet his in rebus, fateor, quod mi architecturae studenti nemo horum peritus ad usum in schola vel inter necessitates est, ut talia emendem. Scito enim illam versionem doctrici quondam meae inspiciendam ante recitationem ituram: quae sine ulla menda in significatu (de stylo enim disseri pote) sit valde mallem!
Te Di magni constanter servent