saluete pariter!
agedum, amici! quaestioni quam ipse incepi respondere uelim. quaestio autem erat de textibus et de instrumentis, qua litterae optime scrutentur. rete proximis hebdomadibus peruestigans multa loca inueni, quae multum philologum iuuant rebusque iis suppeditant, quae maxime utiles iis, qui computatri beneficio textuum corpora permagna uelut completa inuestigare cupient. inprimis autem eorum, quae ad usum in sententiis inueniendis computatorum pertinent nexus uobis, amici, praebere non haesitem. sed primum de systematibus, quorum praecipue duo sunt genera: Fenestrae et Vnix (Windows, Unix) - nam Mali (Apple) systema ipsum inter Vnices numerandum. pro Fenestrae systematibus plura sunt instrumenta, quae tamen pendenda uobis sint (praeterea semper mementote Fenestrae systema coruscum esse stultitiaque magis quam firmitate se excellere - quid magis reiciendum philologo futuro?) cum autem, ut egomet (utor Debiano recentissimo
http://www.debian.org/ ), Vnice quodam utimini, perpauca restant, quae fere semper sub signo GNU (
http://www.gnu.org/ ) edita aliisque meliora sunt. nolitote credere Linux malum systema esse, quod pecuniam spernant ii, qui conficiunt illud! immo uero Debianum optime operat. corpora praeter Persei (
http://www.perseus.tufts.edu/~rsingh04/ )omnia ferme pedenda. tribus enim diebus acerrime magnoque cum studio temptabam corpus Thesauri Graecae Linguae (
http://www.tlg.uci.edu/ )gratis rete exsorbere. nihil omnino effeci. pro Vinicium systemate optima instrumenta quoad philologiam haec sunt:
http://philologic.uchicago.edu/ (hoc uero bene operat)
http://www.dur.ac.uk/p.j.heslin/Softwar ... /index.php (habet proprium dispositorem, quamobrem et interrete et localiter per data litteras prosequi possitis)
Philologic forsitan optimum instrumentum cum corpora peruestigaturi estis quae per XML modum exscripta. (interdum paene omnia sic exposita sunt...)
item Diogenis programma, cum uelociissimum sit, quod per Perl (
www.perl.org/ )uerba sententiasque textibus perscrutat. Perl aptissimum, cum magnitudo datorum certum finem transgreditur.
pro textibus planis, quorum nomen plerumque finitur .txt litteris, Vnix cum Perl et Gawk (
www.gnu.org/software/gawk/ ) iam ipsum satis sufficit. certe oportet consola uel terninale (
http://commandline.org.uk/ ) utamini.
corpora et Persei et plerorumque aliorum seu etaim corpora archeologica ad XML pertinent. itaque consola sola non sufficit, quamuis instrumentis optimis adaptata sit...
cum Diogenis programmate per Xulrunner uel Iceweasel (Mozilla) texta adgrediamini. quis Linuci assuetus est, ea sciet.
deinde existunt alia programma ut Iuxta uel PerseusHopper uel Amberfish, quorum quae exsobere queatis hic:
http://www.etymon.com/tr.html
http://sourceforge.net/projects/perseus-hopper
http://patacriticism.org/juxta/
sed cauete! per Java exscripta sunt. itaque non bene operant. Amberfish contra per C et C++, sed meo systemate id compilare non potui, quamuis omnia necessaria prouiseram...
est insuper programma Vniuersitatis Eichstaedtae, quod nondum expertus sum:
http://www.ku-eichstaett.de/Fakultaeten ... e/conceyst
haud paucos nexus illa praebet pagina:
http://www.digitalclassicist.org/
praeterea huius uobis paginae intersit...
http://www.gldv.org/cms/
bibliothecas praeter illas, quae uos, amici, mhi palam fecistis inueni hasce:
http://www.hhhh.org/perseant/libellus/
http://meta.montclair.edu/lector_longinquus/
http://www.intratext.com/LAT/
http://www.uni-heidelberg.de/institute/ ... index.html
http://scriptorium.lib.duke.edu/papyrus/
plures fontes hic inuenire possitis:
http://wiki.digitalclassicist.org/Category:Projects
haec hactenus. debeo nunc amicum conuenire. ualete!
OPTIMA IN CYNOSARGE DISCEBAM AB OPTIMIS.