Moderators: Moderator, Redactio Interretialis
Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio.
...
Tempus absolutum, verum et Mathematicum, in se & natura sua absque relatione ad externum quodvis, aequabiliter fluit, alioqie nomine dicitur Duratio; relativum apparens et vulgare est sensibilis & externa quaevis Durationis per motum mensura, (seu accurata seu inaequailis) qua vulgus vice veri temporis utitur; ut Hora, Dies, Mensis, Annus.
...
Possibile est ut nullus sit motus aequabilis quo tempus accurate mensuretur. Accelerari et retardari possunt motus omnes, sed fluxus Temporis absoluti mutari nequit.
Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus.
Vides ut alta stet niue candidum
Soracte nec iam sustineant onus
siluae laborantes geluque
flumina constiterint acuto?
Dissolue frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.
...
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.
...
Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
rugis et instanti senectae
adferet indomitaeque morti,
…
Tempus autem non diem tantum modo vel mensem vel annum vertentem appello, sed et quod quidam lustrum aut annum magnum vocant, et quod saeculum nominant. Ceterum de aevo, quod est tempus unum et maximum, non multum est quod in praesentia dicatur. Est enim inmensum, sine origine, sine fine, quod eodem modo semper fuit et semper futurum est, neque ad quemquam hominum magis quam ad alterum pertinet. Hoc in tria dividitur tempora: praeteritum, praesens, futurum. E quibus praeteritum initio caret, exitu futurum; praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniunctio, adeo porro instabile, ut ibidem sit numquam, et, quidquid transcurrit, a futuro decerpit et adponit praeterito. Haec inter se tempora, ante actum dico et venturum, neque paria sunt, neque ita, ut alterum altero longius breviusve videatur: quidquid enim non habet finem, conlationem mensurae non recipit. Quapropter aevum neque annorum nec saeculorum numero nec denique ullo finiti temporis modulo metiri conabor: haec enim ad aetatem infinitam non sunt brumalis unius instar horae.
praesens autem, quod medium est, adeo exiguum et inconprehensibile est, ut nullam recipiat longitudinem, neque aliud esse videatur, quam transacti futurique coniuncti, adeo porro instabile…
Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult.
Uti virtus Magnetis ejusdem major in minori Distantia, minor in majori: vel vis gravitans major in Vallibus, minor in cacuminibus praealtorum montium (ut experimento pendulorum constat) ... (Principia Mathematica, Def. VII.)
Ita fit ut mater omnium bonarum rerum <sit> sapientia, a quoius amore Graeco verbo philosophia nomen invenit, qua nihil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum vitae datum est. Haec enim una nos cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti tanta vis et tanta sententia est, ut ea non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. Nam qui se ipse norit, primum aliquid se habere sentiet divinum ingeniumque in se suum sicut simulacrum aliquod dicatum putabit, tantoque munere deorum semper dignum aliquid et faciet et sentiet, et quom se ipse perspexerit totumque temptarit, intelleget quem ad modum a natura subornatus in vitam uenerit, quantaque instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam, quoniam principio rerum omnium quasi adumbratas intellegentias animo ac mente conceperit, quibus inlustratis sapientia duce bonum virum et, ob eam ipsam causam, cernat se beatum fore.
Wie kann man sich selbst kennenlernen? Durch Betrachten niemals, wohl aber durch Handeln. Versuche, deine Pflicht zu tun, und du weißt gleich, was an dir ist. *)
Users browsing this forum: No registered users and 1 guest