Page 1 of 1

Essendum?

EmitteMissus: Sat 03 Apr, 2010 20.39
by Martinus567
Martinus omnibus salutem dicit et carissima Christi ressurectionis festa cupit

Apud Thomam Sanctum Aquinam inveni formam gerundii verbi exsistentiae, verbum "esse". Ecquidem aevis Latinam discentibus meis studebam quod verbum exsistentiae participium formare non possit, sed partim sententia mea valde est dubia, quin denique esset antiquitate. Oro respondeatis quaestionem meam.

Ecce, ubi curiosum legitur:

Sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam veritatis; non cuiuslibet, sed eius veritatis quae est origo omnis veritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus; unde et sua veritas est omnis veritatis principium; sic enim est dispositio rerum in veritate sicut in esse. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 1 n. 5


Rogo igitur num gerundii forma verbi exsistentiae aevo antiquo esset. Forsan Thomamne lingua Italica pertinuit?

Valete. Ante diem secundum Nonas Apriles; Castriferreo.

Lapsu correcto nuntium tuum ad corrigendum positum delevi. Andreas Moderator.

Re: Essendum?

EmitteMissus: Sat 03 Apr, 2010 23.13
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Martino sal.
Boethius in libro De hebdomadibus:
Diversum est esse et id quod est; ipsum enim esse nondum est,
at vero quod est accepta essendi forma est atque consistit.

Cf. http://12koerbe.de/pan/esse.htm
Apparet illud essendi nihil aliud esse nisi gerundium.
Cf. etiam: ratio essendi, ratio cognoscendi.
Vale. In pervigilio paschatis.

Re: Essendum?

EmitteMissus: Sol 04 Apr, 2010 23.06
by Marcus Favonius Ursinus
Addendum.

Augustinus in secundo De moribus Manichaeorum (4.6)

Deus …, quia existendi et, ut ita dicam, essendi auctor est

Re: Essendum?

EmitteMissus: Ven 09 Apr, 2010 17.58
by Martinus567
Andreae Moderatori gratias

Martinus Marco salutem dicit plurimam

Gratias tibi ago responsa tua. Vale, quarto Idus Apriles, in Castriferreo.