PRIVATE HELPERS LIST (to learn latin)

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby D. Vettius Saturninus on Ven 15 Sep, 2006 1.54

P. S.
Neruus Antonii et hercle Caesaris plane utraque lingua loquebatur.
User avatar
D. Vettius Saturninus
 
Nuntii: 240
Nomen dedit: Lun 10 Apr, 2006 5.11
Location: Atlantis Epizephyria

Emitteby Iulia on Sol 17 Sep, 2006 16.25

Iulia sodalibus sal.
Ego linguas GERMANICAM ANGLICAM FRANCOGALLICAM scio. Si quis conari velit me Hispanice adire, fortasse aliquantulum intelligam, sed Hispanice respondere nullo pacto potero. Valete
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Rhumak on Sol 17 Sep, 2006 20.25

Ciao, Vetti Decime!

Certe graece proceribu loquebatur, et Cleopatram suos propinquos servosque aegyptice allocutam esse valde suspicor: quamvis enim graeca suboles, Ptolemaei in Aegypto regnabant, cuius lingua non graeca erat. Ipsam Cleopatram nomen suom in inscriptione aegyptice vertendum curasse usquam legi, quae inscriptio ita simpliciter: "Ptolmiis Qliopadrat", (= Ptolemaeus [et] Cleopatra) (-at, quia, ut nosti aegyptice sciens, illa desinentia feminini generis erat). Augustus dicitur Svetonio sat graece scire ut scripta intellegeret, non autem satis ad loquendum. Forsitan Octavianus Cleopatram libentius per gladium quam per verba alloqueretur!
Quantum ad Antonium, scilicet, credo, undecunque mundi nervi una lingua loquontur! :lol:

Vale(!)

Erice, qui igitur hoc forum alicubi firmemus?
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Rhumak on Mart 26 Sep, 2006 21.13

Omnibus Erico in primis spd

Vtinam, Erice, hic index inter "themata" (lingua latina, antiquitas romana etc) adscribatur! Vt semper parere/augeri/utilis esse possit: tu quid sentis? Quid et vos, comites? Si enim in latebras fori compelletur, frustra conscripserimus, quandoquidem Primae Paginae Colloquiorum advenae, quod non viderint, eo frui non poterunt.

Valedico tibi cunctisque docendi ac discendi sincere studiosis
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Mart 26 Sep, 2006 21.41

Mucius salutem

Adsentio tibi Rhumak! Instruendus locus primum aduenientibus, ne inter multa themata statim desperent neue scribere timeant, praesertim nisi iam ementate optimeque latine sciant.
In hoc loco bene uideo etiam forum "Novus es in foro? huc accede!", et ceteri huius generis, praeter auxiliaris index hic!
Interea manifestum teneamus aliquando hic scribentes.

Valete mihi
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Fabianus on Mart 26 Sep, 2006 22.26

Salvete omnes!

ignoscatis mihi sero huc venienti, quod et ego certiorem vos facio de linguis, quas loqui possum. est enim inter illas quaedam, sermo meus patrius, qua vestrum puto neminem uti. alioquin dicat.
loquor Germanice, Anglice, Francogallice, Latine et Suebice.

Latine autem non "loquor" sed scribo tantum. quid ad vos? estne quis vestrum qui continenter ac expedite Latine loquatur?

valete.
Fabianus
 
Nuntii: 31
Nomen dedit: Sat 29 Iul, 2006 17.15

Emitteby Ericus Palmén on Merc 27 Sep, 2006 17.40

Ericus Palmén Rhumaki et Mucio Scaevolae s.d.p.
Hodie perlectis nuntiis vestris 5898 et 5970 et 5972 circa meridiem administratoribus Radiophoniae Finnicae Generalis electrogramma misi summam eorum referens, quae de tironibus in hac area Latine docendis disputata sunt, et quaerens, nonne aut in summa pagina prima colloquiorum iuxta titulos ’FAQ’, ’Index utentium’, ’Personalia’ etc. aut in inferiore parte eiusdem paginae, ubi reperiuntur tituli principales thematum (’Lingua Latina’, ’Litterae Latinae’ etc.) novus titulus, e.g. ’INDEX ADIUTORUM – PRIVATE HELPERS LIST (to learn Latin)’ collocari posset ac sub eo enumerari nomina eorum sodalium, qui polliciti sunt se tironibus petentibus tale auxilium laturos, necnon linguae, quibus quisque adiretur. Nondum ab administratoribus ullum tuli responsum; sed iam nunc vos interrogo, nonne, si cognoverimus nobis in ea re morem gestum iri, par sit ex his ipsis nuntiis, qui nunc hic sub titulo ’PRIVATE HELPERS LIST (to learn Latin)’ divulgati sunt, summarium quoddam exarare, in quo sola adiutorum nomina commemorentur ac linguae, quibus adeantur – omissis igitur omnibus omittendis, quo facilius tirones potissima inveniant. E.g. hunc fere in modum:
Sodales colloquiorum Latinorum infra enumerati, praeter Latine, etiam linguis post singula nomina commemoratis ad quaestiones vestras respondere possunt. – The following members of the Colloquia Latina are ready to answer your questions privately, besides in Latin, also in the languages mentioned after each name:
RHVMAK___Italice, Neograece, Hispanice, Francogallice
ERICUS PALMÉN___Finnice, Suetice, Germanice, Anglice, Italice, Hispanice
LUCUS EQUES___ Anglice, Italice, Francogallice, Germanice
etc, etc...
Ad finem adiunxerim ea fere, quae Marcus Favonius iam pridem (in nuntio 5425 sub titulo ’Labor pro lingua Latina’) nobis proposuit:
Quod ad inscriptiones electronicas privatas sodalium attinet, inspicias oportet Indicem utentium – As for the private addresses of the members, you can get them from the Index of Users (Index utentium).
Forsitan quaerat quispiam, nonne omnia illa solummodo Anglice nuntiari debeant. At num ab re est ita agere, ut unicuique hanc aream adeunti statim modica dosis Latinitatis observanda praebeatur? Praeterea – hoc quidem non est veri simile – quamvis lingua Anglica hodie usitatissima sit lingua mundana, fortasse tamen alicubi terrarum poterit inveniri tiro Latinitatis discendae studiosus et adhuc eius parum peritus, idemque Anglicae linguae etiam imperitior...
Ut scripsi, adhuc omnia e responso administratorum pendent. Scribatis autem quaeso, quid de his propositis meis censeatis. Valetote!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Merc 27 Sep, 2006 19.12

Omnes in primis Ericum saluto.

Erice, sine dubio pars latinitatis inesse debet: placent quidem verba quae proposuisti! :). Mihi hoc non placet, sed hodie anglica est linguarum notissima propter potentiam ferri aerisque americani (armorum et nummorum :wink: ). Duabu non plures censeo oportere linguae nuntiis insint: nuntii, qui nos adiutores nuntiant, bilingues tantum scribantur: latine et anglice. Forsitan nonnulli advenae et anglicae imperiti erunt, sed quid faciamus? Si germanice, francogallice vel (ut ipse cuperem) italice scripserimus, multo plures verba nostra intellegere nostroque subsidio frunisci nequibunt: summum quod facere possumus ut quam plurimis prosimus est quam simplicissimum et quam maxime elementarem et latinum et anglicum sermonem in illa nova parte fori usurpare, ut et qui anglice parum scit subsidio lexici potissima dictorum nostrorum intellegat.

Ceterum, quod maxime (mea saltem) interest, indicem hunc omnibus iis, qui forte fortuna per interrete navigantes huc adveniant, statim primo conspectui apparere: ut hoc efficiamus, quod ipse mallem, inter "Themata" indicem spero et auguror redactum iri, sed quamcumque aliam partem Primae Paginae probabo: dummodo in Prima Pagina sit!

Obiter dictum:
RHVMAK_____Italice, ANGLICE, Neograece, Hispanice, Francogallice.

Erice, sodales
VIVAVUVE
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Mucius Scaeuola on Merc 27 Sep, 2006 20.52

Mucius omnes salutat

Etiam mihi placet, Erice, consilium tuum scribendi latine quoque et delendi omnes nuntios qui laboriosam inuentionem adiutorum reddant.
Sed de linguis quae inesse debent, puto melius esse etiam aliis ac anglice scribere praefactionem, cum non multo longiorem eam efficiant et expeditiorem amoenioremque fortasse non anglicis lecturam reddat.

Valete!
Mucius Scaeuola
 
Nuntii: 99
Nomen dedit: Sat 10 Iun, 2006 17.18
Location: Italia

Emitteby Ericus Palmén on Merc 27 Sep, 2006 21.20

Ericus Rhumaki s.d.p.
Ignosce mihi, quod indicem tuarum linguarum scribens incuria linguam Anglicam omisi; nimirum scio te eam bene callere, quippe qui iam haud paucos nuntios bilingues in hac area conscripseris.
Tecum plane consentio plures quam duas linguas in praeceptis huius areae exarandis adhiberi non oportere, atque ex iis linguis, quae iuxta Latinitatem praesto sunt, maxime rationale, etsi fortasse non iucundissimum, esse linguae Anglicae, quotiens necesse est, locum quendam linguae auxiliaris concedere, quo maiorem numerum novorum sodalium nobis conciliemus.
Hodierna summa potentia linguae Anglicae nobis Latinitati faventibus res ambigua est: pro incommodo iudicandum est, quod assidue cavere debemus, ne Latinitas iis de causis, quas attigisti, paullatim ei succumbat; pro commodo autem, quod ab ipsis Americanis praesertim scientifice usurpata tantum habet vocabulorum originis Latinae, ut potentia sua oblique etiam vitam Latinitatis sustineat. Quondam in iuventute mea commentationem vidi a quodam mercatore Americano exaratam, in qua in Latinitatem graviter invectus mirari se dixit, cur quisquam hodie tali linguae studere posset, quae iam ex omni mundo evanuisset, ac responsum, quod idem mercator paucis post diebus a quodam dissentiente accepit. Hic Latinitatis fautor in initio suae commentationis ita fere scripsit: "Videamus, utrum iure an iniuria contendas Latinitatem ex omni mundo evanuisse. Infra commentationem tuam iterum scribo, sed ita, ut e verbis eius Anglicis elementa originis Latinae ad unum omnia tollam et puncta (...) substituam." Ita crudeliter lacerata commentatio illius mercatoris adeo manca et trunca mansit, ut omnibus eam legentibus appareret neminem, si initio in tali forma edita esset, res ipsas, quas ille misellus dicere voluisset, satis intellecturum fuisse. Vale!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Ericus Palmén on Merc 27 Sep, 2006 21.53

Ericus Mucium amicissime salutat.
Sententiae tuae haudquaquam resistere volo; sed problema hic efficitur multitudine linguarum, quae in orbe terrarum reperiuntur. Diligentissime deliberandum nobis erit, quot aliis linguis locum concedere possimus de illis adiutoribus nuntiantes. Summum, opinor, duabus, e.g. Hispanicae et Germanicae. An putas Italos et Francogallos tum se neglectos sensuros esse, cum e linguis Romanicis, quae filiae sunt Latinitatis atque inter se minus differunt quam multae aliae linguae, soli Hispanicae, maxime mundanae earum, aditus patescat?
Festinemus lente; nondum enim administratores Radiophoniae Finnicae Generalis mihi quicquam responderunt. Valeto!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Rhumak on Lun 02 Oct, 2006 2.35

Omnibus in primis Erico spd

Erice, numquid nosti?

Vale(te)
Rhumak
 
Nuntii: 691
Nomen dedit: Lun 12 Iun, 2006 13.49
Location: Latium

Emitteby Ericus Palmén on Lun 02 Oct, 2006 13.34

Ericus Rhumaki necnon ceteris sodalibus s.d.p.
Iam ab administratoribus Radiophoniae Finnicae Generalis responsum tuli, e quo concludo illos in ea, quae supra in nuntio 5978 rettuli, benigno esse animo. Adhuc exspecto, quid de iis dicturus sit Marcus Favonius, qui mihi scripsit se ineunte mense Octobri ex itinere peregrino domum esse rediturum; eius enim sententiam plurimi aestimans praeterire nolo.
Interim suadeo, ut, si qui inter vos sunt, qui nomina sua in hunc indicem adiutorum dare parati tamen nondum dederint, id quam primum faciant simulque linguas, quibus adiri possunt, breviter enumerent. Quo facto eius generis summarium, de quo disserui, exarabo et dictis administratoribus mittam.
Usque aperta est quaestio, quam in nuntio 5983 attigi, id est utrum "praefationem" novi indicis duabus an quattuor (an pluribus???) linguis praestet scribere. De hac re nondum nisi tuam, Rhumak, et Mucii Scaevolae sententiam comperi. Etiam ceteri quaeso dicatis, quid de hac re censeatis. Valete!
Ericus Palmén
Ericus Palmén
 
Nuntii: 273
Nomen dedit: Lun 01 Mart, 2004 14.32
Location: Media Finnia

Emitteby Iulia on Mart 03 Oct, 2006 23.51

Iulia sodalibus, imprimis autem Erico suo s. p. d.
Quod attinet ad linguas eligendas, summatim probo linguas abs te electas, Erice. Haud bonum mihi videtur adiutorum indicem praeter Latine solum Anglice annuntiare. Nonne inter alia ob eam causam hic scribimus, quod locus est, ubi contra consuetudinem non omnia fere Anglice agantur??? Doleo autem, quod nemo adesse videtur, qui bene Russice loquatur (quamvis dubitem de Mercurio Hungarico, Marco Favonio, Dionysio Nomade - fortasse eorum aliquis nobis subsidio esse vult?), quippe quae lingua non solum in Russia ipsa, sed etiam in plerisque terris, quae olim ad 'foedus Varsoviense' pertinebant, admodum facile adhibeatur atque intelligatur, imprimis quidem ab iis, qui haud bene sciunt Anglice aut alias linguas 'occidentales'. Si sit facultas, velim praefationem etiam Russice demus. (An ades tu, Dionysi Noma? Nolim te omnino abire, libenter enim plus tecum colloqui velim!) Ceterum addere velim Francogallicam, qua lingua non solum Francogalli, sed etiam Belgae et Helvetii et multi Africani loquuntur, et cui fortasse maius est ius, ut intersit, quam Germanicae. Cum autem semper essemus plus utentes Germaniloquentes quam quibus lingua Francogallica sit sermo patrius, nescio, an revera lingua Francogallica Germanicae sit praeferenda. Has duas linguas addendo omnino ad sex perveniemus linguas (Latine, Anglice, Hispanice, Germanice, Francogallice, Russice), et iam timeo, ne nimiae sint...?? Accedit me quidem non audere talem praefationem Francogallice componere. Quot linguis constat Horatii illa'aurea mediocritas'?
Si quo modo fieri potest, haud inutile duxerim indicem aliquatenus apertum instituere, ut etiam novi sodales recipi possint, vel, si quis tolli velit, possit tolli. Quae facultas autem an palam facienda sit annon, dubito, ne nimia fiat fluctuatio.
Ceterum omni corde probo consilium tuum Marci Favonii sententiae exspectandae. Quid de Mercurio nostro Hungarico, qui, postquam se victum confessus est, de hac re nihil iam dixit? Valete.
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Merc 04 Oct, 2006 9.31

Mercurius ridens Iuliae amatissimae s. d.

Quod ad linguam Russicam attinet, amica mea, noli credere ea in rebuspublicis quondam ad foedus Warsoviense attinentibus in his diebus tam plurimos uti, aut in ea loqui posse. Quid? quod communismus apud nos iam 16 annis ante destructus est, et abhinc paucissimi quidem sunt, qui Russice scire velint; sed nec ante 1990 Russicae linguae cognoscendae cupiditate discipuli ardebant, :D imprimis quod non sua sponte linguam quam discere cuperent eligebant, immo omnes obligati sunt Russicam discere; et quod magis dolendum est, rarissime offerebatur eis facultas linguae ut dicitur secundae praeter Russicam discendae. Qua re factum est, ut studentes in studendo non tam studiosi fuerint (ignosce mihi hanc figuram etymologicam :oops:), et frustra in schola elementari annos 4, immo in gymnasio etiam annos 4, ergo in summa annos 8 (!) Russice docebantur, cum vix unum duosque reperias, qui bene illa lingua sciret. Et ego in schola elementaria illam linguam annos 4 docebar, sed iam nihil praeter vocabula nonnulla sententiasque formularias Russice scio (e. g. ucsicelnica, ja nakladivaju vam nikto ne adsvustujet - Domina magistra refero tibi neminem abesse :D). Ceteroquin memento in lingua Russica litteras Cyrillianas in usu esse, quas vix credo in nostris colloquiis adhiberi posse... :? Vale! Budapestini, pridie Nonarum Octobris.
Last edited by Mercurius Hungaricus on Ven 06 Oct, 2006 9.25, edited 1 time in total.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

PreviousNext

Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron