M. Favonius sodalibus artis cinematographicae studiosis sal.
Quintum iam mensem in Germania aspici potest mirifica quaedam pellicula Suecia, cui titulus „Så som i himmelen“ (Germanice „Wie im Himmel“), id est „Sicut in caelo“ (cf. Mt 6, 10). Composita est a Kay Pollack, ingeniosissimo dissignatore Sueco. Operae pretium esse puto cinema adire.
Narratur vita Danielis cuiusdam Darei, excellentissimi praefecti musici, qui tantopere arti se dedidit, ut cordis infirmitate corriperetur. Qua calamitate monitus cum vitae rationem penitus sibi mutandam esse censeret, in illum pagum in Suecia septentrionali situm, ubi puerulus vixerat, profectus est, ut in otio viveret. Sed brevi spatio interiecto a paganis rogatus est, ut parochiali choro canentium praeesset. Paulum cunctatus novum illud negotium prospere suscepit. Nihilo minus magnae oriuntur controversiae... Haec hactenus.
In pellicula gravissimae res theologicae philosophicae sociologicae tam subtiliter tractantur, ut nemo fere sit, quin Pollacki arte maxime commoveatur. Ut exemplo utar, parochi uxor virum religionem nimis ostentantem his fere verbis admonet: „Deus non dat veniam, idque propterea, quod non condemnat“. Pollack enim Deum non esse ultorem sive punitorem contendit, sed patrem indulgentem. Praeterea persuasum sibi habet vitam humanam non finiri morte, sed aliquo modo continuari; negat mortem esse ultimam lineam rerum (cf. Hor. epist. 1, 16, 79).
Multa quidem alia sunt, quae digna sint memoratu: chorus ~ societas generis humani, Daniel et chorus parochialis ~ Iesus et discipuli, Lena Danielis amore capta ~ Magdalena..., sed timeo, ne fines transeam.
Valete. VI Id. Mart. Crefeldiæ.