Page 1 of 1

De nomine Gallorum

EmitteMissus: Merc 07 Iun, 2006 23.04
by Lucus Eques
Lucius omnibus sodalibus optimis s.d.

Saepius recens putabam de nomine Gallorum — aut Francogallorum? Qua de re 'Francogallus' frequenter adhibetur cum 'Gallus' optime antique hodierneque habetur? Intellego argumentum Francos ipsos Gallos non fuisse, qua de causa "France" est nomen patriae lingua sua, at saepissime 'Germanos' ac 'Germaniam' adhibemus cum "Deutschland" est eorum patria. Nomina antiqua mea sententia optima sunt. Aspicite modo, cum nos 'Lusetania' utimur Lusetanis ipsis "Portugal" dicentibus.

Argumentum '"Gallorum" non adhibendorum nam appellatio antiqua sit' satium uim habet, nisi Graecos inspiciamus. Illi, Graeci hodierni, Galliae ciues 'Gallós' appellant, prorsus ex Latino sermone! Qua de causa existimo Gallum nomen multo aptiorem ad linguam Latinam. Quid uos cogitatis?

Valeatis curate,
Die Mercurii Kintnersuillae a.d. VII id. Iun.

EmitteMissus: Iov 08 Iun, 2006 0.07
by Mercurius Hungaricus
Mercurius Luco s. d.

Certe, nec mihi nomen "Francogallus" placet, tamen rectius id esse rebusque gestis sive historiis magis congruere quam simplex "Gallus" mihi videtur. Quid? quod saeculo V. post Christum a Francis, qui natione "Germani" fuerunt, Galliam esse occupatam constat; et licet fere nihil aliud de eorum lingua Germanica quam nomen regni nationisque - Francia scilicet et Franci - relicta sint (multo enim plus Gallorum erat, quibus Franci assimulati sunt), tamen, cum in sua lingua vernacula "Francos" se appellant, par est ut et nos hoc nomine eos appellemus. Vale! Budapestini, a. d. VII. Id. Iun.

EmitteMissus: Sol 09 Iul, 2006 4.57
by Lucus Eques
Lucius Mercurio s.

Paucis respondeo: tibi assentior.

Vale!

EmitteMissus: Lun 10 Iul, 2006 6.29
by D. Vettius Saturninus
Aue, lectores.
Ratio Mercurii--scilicet: "...cum in sua lingua vernacula "Francos" se appellant, par est ut et nos hoc nomine eos appellemus"--quae numquam in meam mentem uenit, mihi optima uidetur; attamen nomen "Francia" uito, ne Italiam "Langobardiam" aut Hispaniam "Visigothiam" incipiam uocare.