Page 5 of 5

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Ven 13 Nov, 2009 18.53
by Rhumak
Marco sodali spd

Est idem carmen, amice, mirum in modum ab ipso auctore duabus versionibus exaratum sed eadem, ut Itali dicimus, "intentione": vides enim primos tetrastichos mei ultimosque tristichos tui carminis fere ad verbum congruisse:

ecce tui ultima pars:

Quindi l’ ali sicure a l’ aria porgo,
nè temo intoppo di cristallo o vetro;
ma fendo i cieli, e a l’ infinito m’ ergo.

E mentre dal mio globo agli altri sorgo,
e per l’ etero campo oltre penetro,
quell ch’ altri lungi vede, lascio al tergo.


ecce autem mei prima:


Quindi l'ali sicure a l'aria porgo
Né temo intoppo di cristallo o vetro
Ma fendo i cieli e a l'infinito m'ergo
E mentre dal mio globo a gli altri sorgo

E per l'eterio campo oltre penetro
Quel ch'altri lungi vede, lascio al tergo
Poi che spiegat'ho l'ali al bel desio
Quanto più sott'il piè l'aria mi scorgo


quid aliud? :D duo carmina semigemina, unam rem canentia, cuius rei initia tuum, finem meum cecinisse videtur: equidem ambo reppereram disiuncta diversis locis indicis cuiusdam carminum et apud opus de infinito universo et mondi quod inscribitur et apud "Heroicos furores" contentorum. In hoc opere maximus Nolanus ille primum dixit mundos non unum sed multos in uno universo immobili et immutabili: quod nobis maiorem scientiam melioremque conscientiam praebuit, illi ignem et mortem: cuius rei Nolanum iam ipsum per se non inscium esse ex versibus his quos rettuli eminentissime patefit, ubi dicit se nempe more Icari moriturum scire, sed tali leto, ut quocum vix qua vita comparari possit. Maximus philosophus saeculi sui!

Vale!

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Ven 13 Nov, 2009 19.12
by Rhumak
Semper Marco spd

Oblitus sum rei maximi momenti amice! quae res agitur de carmine illo, supra quo aenigma paucas ante dies posueram et quod tam feliciter soluisti: nescio an memineris Fabricium De André illum cantorem italum de quo aliquando et pluries in hoc foro loqui mi occurrit, cuiusque iampridem nonnulla carmina huc latine verti: bene, hic carmen Francisci Angiolierii illud celeberrimum musica praedidit: quod si audire tua interest, ecce nexus ex youtube:

http://www.youtube.com/watch?v=hcLqup9IxiY

Vale iterum

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 28 Dec, 2009 21.39
by Marcus Favonius Ursinus
Amicis carissimis sal.
Ecce novum aenigma quod sodalibus alio iam proposui loco: Nemo est quin sciat Socratem optime lingua usum esse Graeca, sed admodum pauci sunt qui eum, ut exemplo utar, etiam Italice perbene locutum esse norint. Legite quaeso celeberrimos illos dialogos, quos Lucianus edidit Crescentius! Sed exstat et sermo, quem Socrates saeculo vicesimo (!) alia nostrae aetatis usus lingua habuit apud inferos de arte quadam…
Oro vos, amici litteratissimi, investigetis et dialogi illius inscriptionem et nomen scriptoris, qui Socratis verba quasi alter Plato conservavit.
Valete. V Kal. Ian. E finibus cisrhenanis.

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Sol 03 Ian, 2010 11.12
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus amicis suis sal.
Paullum vos velim adiuvare: Dialogus ille est de architectura... :idea:

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Mart 05 Ian, 2010 23.42
by Marcus Favonius Ursinus
Ecce alterum auxilium:
Socrates lingua usus est Francogallica. :idea:

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Iov 14 Ian, 2010 23.49
by Marcus Favonius Ursinus
O rem difficillimam! Aenigma pertinere scitote ad dialogum, qui inscribitur „Eupalinos ou l'architecte”. Compositus est a Paulo Valerio (Francogallice Paul Valéry).
:lol:

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Sat 03 Apr, 2010 12.41
by Marcus Favonius Ursinus
Quis vestrum, amici carissimi, hoc aenigma solvet? Proponitur in quadam ecclesia monasteriali in Saxonia inferiore sita:

o------quid-----tua------te
be-----bis------bia-----abit
-----ra-----ra-----ra--------
-----es-----et-----in--------
ram--------ram--------ram
-----------i---------i--------

Laetissimos vobis precor dies festos paschae.

:lol:

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 05 Apr, 2010 10.27
by Marcus Favonius Ursinus
Fieri non potest, amici, quin subsidio veniam vobis. Mementote quaeso, quid scripserit Fridericus rex Borussorum, ut Voltarium invitaret ad cenam:
-----p----------------- ci
--------------à-----------
---venez------------ sans.

:idea:

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 05 Apr, 2010 12.06
by Phlebas
Phlebas Marco salutem

"Venez souper à Sans-Souci"

deinde forsitan:

"o superbe, quid superbis tua superbia te superabit
terra super es et in terram
ibis interam"

Sed, Marce mi, opus est epistulam meam priorem, ubi de intrimento et veneno, explicem:

"Habe mortem prae oculis" immediate interpretavi: "Aube est morte près (du) coulis",
id est:

"Alba decessit iuxta intrimentum".

Ut vides, interpretationes mutant, mors una stat.

Vale

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 05 Apr, 2010 13.31
by Phlebas
... omitte "interam" ...
Vale

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 05 Apr, 2010 14.23
by Marcus Favonius Ursinus
Marcus Phlebae sal.pl. d.
Bene solutum, gratulor. Sed quod ad illud "terra super es" attinet, oro te deleas "super": Ter-ra es et in ter-ram i-bis. - "Habe mortem prae oculis" > Francogallice pronuntiatum: Abbé mort en pré au cul lis! :D
Iubeo bene te valere. Non. Apr.

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Ven 14 Mai, 2010 4.08
by Saltator
carissime Marce Favoni, illud tuum aenigma mihi mirifice placet! in animo habeo discipulis meis id quam primum monstrare.

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Lun 30 Aug, 2010 11.14
by Marcus Favonius Ursinus
Amicis suis sal.
Ecce aenigma, quod et alio loco proposui (duo sunt disticha):

Saxea massa senis viridi consedit in horto:
Sordida barba riget caesariesque viri.
Aspectu primo collem te cernere credis;
Nec mirum! Mons est, quem senem adesse putas.


Quod monumentum? Quo loco? A quo sculptore factum?

:D

Re: VERSVS, AENIGMATA ET CETERAE NVGAE

EmitteMissus: Iov 16 Sep, 2010 16.10
by Marcus Favonius Ursinus
Tacetis, amici...
Bene: Est locus in Italia haud procul situs a "magnorum genitrice Florentia vatum". Ornatus est statua senis immanis qui montem repraesentat Appenninum. Videant non solum Ausonidae...!
:lol: