M. Favonius sodalibus, imprimis Fabio Crasso Soterique s.d.p.
Litteris vestris, amici honoratissimi, semel iterumque perlectis haec quoque mihi – „diu multumque... meditanti“ – in mentem venerunt:
a) Nonne
„qui“ (pronomen relativum) in versu 205 idem videtur valere atque
„si quis“ (pronomen indefinitum)? Cf. Kühner-Stegmann II 2 § 193 Anm. 2, p. 282.
b) „iniuriae“ (v. 204): quo vocabulo Chremes
ironice utitur; quicumque enim filios contra improbitatem tuetur, is iniuria eos non afficit.
Ecce versuum paraphrasis. CHREMES Clitophonem filium his fere verbis alloquitur (v.201 – 206):
„Nonne parentes – ad unum scilicet omnes! - , omni opera et ope enituntur, ut filii vitam honestam ingrediantur, ne „balneis vinis Venere“ corrumpantur? Quin etiam parens, qui (= si quis) est homo paullo tolerabilis, animo idem intendit. Num hae sunt iniuriae?“ -
id est:
„iniuriae quae vocantur parentum omnium, quin etiam iniuriae parentis, paullo qui (=si quis) est homo tolerabilis, unius modi sunt ferme: ...“.
Haec hactenus; supervacanea iam verba a me scripta esse suspicor.
Ceterum tantam inter nos esse nego sententiarum distantiam, ut tolli nequeat.
Valete quam optime, amici!
IV Id. Iun. Ex Cornicum Campo solis hodie luce perfuso.