Quid agitur in mundo? - Forum politicum

Colloquia de aliis thematis

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

Emitteby Marcus Favonius on Ven 05 Nov, 2004 0.27

M. Favonius sodalibus s.
Nudius tertius Theodorus van Gogh, moderator cinematographicus Batavus, qui in mahometanae doctrinae vitia acerrime inquisiverat, in publico ab islamista fanatico crudelissime occisus est. Quo scelere detestabili iterum immanis impetus factus est in liberum opinionum commercium. Nemo porro nostrum est, quin anno MCMLXXXIX Salmano Rushdie ob „Versus Satanicos“ mortem ab Ayatollah quodam Khomeini denuntiatam esse sciat. Proelio ergo decertare videntur loquendi libertas et furor fanaticus. :cry: Utinam insania ista infringatur! Videant consules... !
Valete.
Pr. Non. Nov.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 05 Nov, 2004 0.58

Mercurius Marco suo s. d.

Et ipse de illo facinore crudeli edoctus sum, mi Marce, quod non minore cum indignatione condemno ac repudio. Sed ecce quid in mentem mihi incidit! Plurimi iam Islamici homines saeculo XX. in status Europaeos immigrarunt, ac etiamnunc immigrant. Circa sexagies centena milia eorum, nisi fallor, in Germania sedem fixerunt (qui ex magna parte Turci sunt), ac in Francogallia in diem plures Islamici habitant. Quid? Si populi Europaei eos exceperint, nonne et religionem eorum venerari debent? Certe nunc aliquis dicet Europam esse incunabulum democratiae, vocis liberae etc. Fuisse! Europa enim, si religiones vere florentes spectas, non iam Christiana, sed Islamica esse videtur. Quid faciamus? Num principia nostra conservare contendamus, an concivibus nostris Islamicis concedamus? "Nimius es, Mercuri" ais "ac rem verbis nimium agues". Esto; sed ut mea verba paullulum consideres velim. Vale. Contra Aquincum, pr. Non. Nov.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Ven 05 Nov, 2004 20.00

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo sal.
Equidem verbis tuis perpensis, mi Mercuri, quod ad religiones earumque dogmata attinet, hoc imprimis praeceptum tenendum esse censeo: Suo quisque arbitrio in beatitudinis studeat pervehi portum, dummodo ne ceteros invitos ad dogmata sua observanda cogat, id quod Fridericus II, Borussiae rex, his fere edixit verbis Germanicis: Ein jeder soll nach seiner Fasson selig werden. Considerandus etiam videtur esse articulus XVIII declarationis hominis iurum universae. Quid ergo? Auctoritas dogmatistarum fanaticorum, sive sunt Iudaei sive Christiani sive muslimi, minuenda atque refringenda est: res difficilis sane et permolesta :shock: .
Valete.
Non. Nov.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Portus beatitudinis libertas atque religio

Emitteby Pistos on Ven 05 Nov, 2004 21.30

Pistos M. Favonio s.d.p.

Assentiri tibi volo et possum. Conquerendum quod ille Batavus crudelissime est caesus. Talis insania fanaticorum sane refringenda. Itaque "videant consules", ne maius libertas detrimentum capiat. Sine libertate enim nulla religio. Ita in Qurano legi potest divinis in rebus non esse necessitatem (Sura 2,256). Illud meo arbitratu cum Frederici sententia concinnat.

Vale!
Last edited by Pistos on Iov 30 Dec, 2004 11.50, edited 1 time in total.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 06 Nov, 2004 1.25

Mercurius Marco suo s. d.

Priusquam tibi respondeam, ut mihi explanas velim, quomodo ille Theodorus Van Gogh "in mahometanae doctrinae vitia inquisiverit". :?: Vale. Contra Aquincum, d. VIII. Id. Nov.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Sol 07 Nov, 2004 3.04

M. Favonius sodalibus, imprimis Mercurio suo s.d.p.
Duodecim ante annis mulier quaedam, cui nomen est Ayaan Hirsi Ali, ex Somalia in Bataviam fugerat, ut ex matrimonio se per vim imposito eriperet. Quae cum in novam patriam venisset, religione Mahometana omissa imprimis miseram et indignam condicionem inquisivit feminarum, quae gravi lege islamica tenerentur, idque adeo vehementer, ut Theodoro van Gogh, qui eodem erat sensu, admodum probaretur. Cui moderatori cinematographico narrationem composuit pelliculae, cui titulus est „Submissio“. In hac pellicula mulier muslima inducitur a marito aspere atque contumeliose tractata, eaque capite velato vestem perlucidam gestans inque mammis nudis aliquot provocandi causa exponens alcorani suras. Fortiter quidem in re videtur egisse van Gogh, sed minime suaviter in modo, nec mirum est pios muslimos ea pellicula ad iram irritatos esse. Tamen hominis occisionem approbandam esse prorsus nego: verbis certandum est et argumentis, non vi atque armis.
Valete.
VII Id. Nov. multa nocte.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sol 07 Nov, 2004 22.01

Mercurius Marco s. d.

Gratias tibi ago, Marce, quod me de illa pellicula certiorem fecisti. Multa quidem sunt, quae de hac re dici possunt. Exempli gratia, homines Islamicos ultra modum pudicos esse audivi, maximamque ignominiamque illis esse aliquem aut aliquam nudum apparere (memento carceris Abu Graib...). Et ecce in pellicula quadam sua scripta sanctissima eo loco videntur... Summa summarum, ecce quid scribere volo: Islamici iam non solum in Asia vivunt, longe a nobis separati, sed etiam in nostris vicis, oppidis, regnis... concives iam illi sunt, non alieni. Unde illarum culturam magis cognoscere, eamque cognitam magis respectare ac colere debemus, ut et illi nostram accipiant eique se adaptent. Quis enim negaverit illum Theodorum van Gogh, etsi bona fide, tamen insapienter ac moribus hominum islamicorum neglectis illam compositionem fatalem pelliculae suae inseruisse? Vale. In terra Jazygorum, d. VII. Id. Nov.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

De Theodoro Van Gogh

Emitteby Herimannus on Mart 09 Nov, 2004 0.04

Herimannus amicis et sodalibus sal. d.

Me ex imo perturbat, Marce et Mercuri dilecti, caedes Batavi auctoris de qua disseruistis. Mihi videtur facinus illud exemplum, unum e plurimis, temporis nostri saevi et infelicis.
Nam auctor pelliculae optime, puto, egit, cum iniuriam et vim immanem contra foeminas denuntiavit; non optime, sed necessarie egit - hoc ipse et nonnulli ex muslimis censent - homicida; quem persequens necessarie res publica Batavorum muslimorum libertati nova vincula imponi iubebit; odium aliquot muslimorum erga rem publicam Batavorum necnon Occidentales populos augebitur ...
Hoc, finem brevi nuntio imponens, censeo: loca mutuae agnitionis et colloquii multiplicanda sunt, nisi incendium continuo se diffundens apud Europaeos, Americanos et ipsos Arabes exspectare volumus; hoc effecit aliquando Papa catholicus; hoc obtinere conantur apud scholas Italicas - puto etiam alibi - magistri prudentissimi; urbium rectores multa optime apud nos perficiunt ... Rectores populorum forsitan serius intelligent.

Valete!

Novocomi, a. d. VI Idus Novembres.
Herimannus
 
Nuntii: 302
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 1.29
Location: Italia septemtrionalis

Emitteby Mercurius Hungaricus on Mart 09 Nov, 2004 0.27

Mercurius Herimanno Marcoque s. d.

Ecce series casuum tristissimorum, quam in nuncio tuo, Herimanne, sapienter demonstravisti, iam novo facinore aucta est: audivi enim in Batavia ante scholam quandam islamicam - horribile dictu - bombam esse ab aliquo depositam ac postea explosam: quod scelus haud posset cum isto homicidio nuper patrato non coniungi. Ceterum assentior tibi, Herimanne, nunc opus est colloquio, nunc voce quieta ac placida, nunc animo aequo ac iudicio iusto. Valete. Versus Aquincum, ad ripam Danubii, d. VI. Id. Nov.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Marcus Favonius on Mart 09 Nov, 2004 23.25

Marcus sodalibus, imprimis Herimanno Mercurioque sal.
Ecce res grata atque exoptata: Rhenaniae Septemtrionalis Guestfaliaeque moderatores consilium inierunt, ut ducenta fere quinquaginta sex milia disipulorum religionis islamicae elementis mox in scholis publicis instituerentur, idque a magistris muslimis in studiorum sede Germanica examinatis. Valete. V Id. Nov. In Cornicum Campo.
Marcus Favonius
 
Nuntii: 1125
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 12.05
Location: Germania Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Ven 19 Nov, 2004 1.09

Mercurius omnibus suis sodalibus, praecipue autem Germanicis suis amicis, utpote Iuliae, Marco, Pisto etc. s. d.

Gerhardus Schr
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Pistos on Lun 27 Dec, 2004 22.52

Pistos Mercurio sodalibusque s.d.p.

Quartus omnium, qui rei publicae Germaniae student, ut Politbarometer scripsit, apud cives nostros Gerhardus Schr
Last edited by Pistos on Merc 29 Dec, 2004 3.16, edited 1 time in total.
Non aliubi sis oportet, sed alius.
Pistos
 
Nuntii: 64
Nomen dedit: Ven 26 Mart, 2004 22.06
Location: Saxonia inferior

De Gerhardo Schr

Emitteby Iulia on Merc 29 Dec, 2004 1.22

Iulia Mercurio ac Pisto s.p.d.

Gerhardus Schr
Quaecumque a proavis tibi sunt commissa benignis,
compara ut illa tibi propria possideas!

- mathesis localiter trivialis -
Iulia
 
Nuntii: 569
Nomen dedit: Lun 15 Mart, 2004 18.08
Location: Saxonia Inferior

Emitteby Mercurius Hungaricus on Sat 08 Ian, 2005 10.51

Mercurius Pisto, Iuliae, necnon ceteris sodalibus s. d.

Gratias pro tuis litteris, collegae, quas libenter legi. Maxime enim refert, quo modo respublica foederata Germanica administretur, cum patriam vestram in Europaea Unione esse omnium maximam ac divitissimam nemo nesciat.

Nunc autem ad res alias animos nostros attendamus! In primis scire velim, quaenam vobis opinio sit de comitiis in Ucraiana nuper habitis? Valete. Transaquinci, d. VI. Id. Ian.
Veritate duce, comite labore.
Mercurius Hungaricus
 
Nuntii: 806
Nomen dedit: Mart 16 Mart, 2004 10.24
Location: Pannonia Inferior

Emitteby Maxos on Mart 11 Ian, 2005 0.34

Maxos omnibus sal.

Visast Europa augescere cedereque Russia

Nunc limes noster facilius defendi potest

Valetote

Parmae, a.d. IV Id. Ian.
Volito vivus per ora virum
Maxos
 
Nuntii: 20
Nomen dedit: Sat 08 Ian, 2005 2.33
Location: Gallia Cispadana, Urbs Parma

PreviousNext

Return to Alia themata

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron