De zoologia

Colloquia de lingua Latina

Moderators: Moderator, Redactio Interretialis

De zoologia

Emitteby Fabius Crassus on Ven 27 Apr, 2007 16.54

Fabius Crassus omnibus s. p. d.

parentes mei, qui his temporibus in Gallia versantur, i. e. Liberduni, mi nuper telephonice dixerunt se ibidem animalia prope Mosellam fluvium apricari vidisse, quae Francogallice "cistudes", Latine "cistudines", Germanice "Sumpfschildkr
Last edited by Fabius Crassus on Mart 01 Mai, 2007 10.58, edited 2 times in total.
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Ven 27 Apr, 2007 19.26

Marcus Cisrhenanus Fabio Crasso Chatto ceterisque sodalibus pariter omnibus sal.

Quod ad nomen cistudinis attinet, hunc ingentem inspexi indicem vocabulorum Anglicorum: „Webster’s Third New International Dictionary ISBN 3-8290-5292-8“ (p. 411): vocabulum neolatinum esse, idque ex „cista“ (ut ipse scripsisti) compositum et „-udo“ exitu vocabuli testudinis. Varro, ling. 5, 79: „testudo, quod testa tectum hoc animal“: Nonne ergo eadem fere ratione dici licet „cistudo, quod cista inclusum hoc animal“? Ignorare me fateor, quis verbum hoc novum finxerit.

Nomen Emydis orbicularis orbicularis hoc exemplo explicaverim (cf. E. Hentschel et G. Wagner, „Zoologisches W
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Fabius Crassus on Sat 28 Apr, 2007 19.55

Fabius Crassus Testudiniphilus Chattus Marco Favonio Ursinus Rhenano s. p. d.

maxumas tibi ago gratias pro responso tuo, quod etiam, ut vidi, amplificaras; et illa a Varrone scripta et haec ex iis sequentia facillima sunt intellectu.

in indice vocabulorum Francogallico "Larousse" sub lemmate "cistude" praeter explicationem legitur hoc verbum esse "latin zoologique" primumque attestatum - si recte memini - in aliquo scripto anni MDCCLXXXI, de etymologia autem et inventore huius verbi auctores nil dicunt...

ratio nomina scientifica indendi, quamquam perspicuissima, tamen aliquantulum molesta videtur, saltem quoad genera puriora. finge professorem acroasin de volucribus habere: fieri vix possit, quin studentes alius ex alio quaerant "quotiens 'pyrrhula' dixit? bis? ter? noviens?" :wink:

dicere volo: nonne eadem res aliter dici potis est?

cura, ut valeas!
Last edited by Fabius Crassus on Mart 01 Mai, 2007 10.55, edited 1 time in total.
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior

Emitteby Marcus Favonius Ursinus on Sol 29 Apr, 2007 9.49

Marcus Fabio testudinum amico s. p. d.

nonne eadem res aliter dici potis est?

Prorsus nescio, quo modo id fieri possit; zoologiae enim me, quippe qui philologus sim, parum peritum esse fateor; tamen admiror, qua ratione universitas animalium ab hominibus doctissimis in ordinem redacta sit. Hoc mihi liceat proferre exemplum, quod ad apem mellificam pertinet (cf. Hentschel & Wagner, quem librum nudius tertius commemoravi, pp. 30s.):

regnum:-----------------Animalia
subregnun:-------------Metazoa
divisio:-------------------Eumetazoa
phylum:------------------Arthropoda
subphylum:-------------Tracheata
classis:------------------Hexapoda
ordo:---------------------Hymenoptera
subordo:----------------Aculeata
familia:------------------Apidae
subfamilia:-------------Apinae
genus:------------------Apis
species:----------------mellifica
subspecies:------------ligustica Spinola

(Spinola: nomen quod vocatur auctoris. Cf. Linn
Marcus Favonius Ursinus
 
Nuntii: 465
Nomen dedit: Sat 08 Iul, 2006 11.28
Location: Germania Inferior

Emitteby Fabius Crassus on Lun 30 Apr, 2007 18.32

Fabius Marco salutem.


Nonne res est iucundissima?



oppido itast, immo stupendISSIMast!

nullo modo homines illos doctissimos, qui universitatem animalium in ordinem redigere eumque adhuc augent novis vel generibus vel speciebus vel subspeciebus inventis, ludibrio habeo; namque ego quoque parum zoologiae peritus sum. meminisse autem videor esse verba veluti "vulgaris", quis animalia plantaeve quaedam nuncupantur evitata eiusdem nominis serie...

utut est - adeo tantum abest, ut hanc rem dimittam, ut quem dixti librum hac ipsa septimana volvam; iam in indice librorum bibliothecae nostrae Senckenbergianae repperi!

ceterum conatus sum imagunculam testudinis meae transmittere, ut nomini, quandocumque aliquid scripsissem, adiceretur, sed nescio quo pacto nuntiatum est spatium illius maius esse quam ut acciperetur, quamvis ex "Windows Explorer" appareret spatium multo minus esse... :(

optimas tibi exopto Kalendas Maias! 8)
Homerus Simpson: "sum sapiens, tam sapiens, S-A-P-O!!!"
Fabius Crassus
 
Nuntii: 15
Nomen dedit: Ven 07 Apr, 2006 14.30
Location: Hassia, Germania superior


Return to Lingua Latina

Qui adsunt

Users browsing this forum: No registered users and 1 guest

cron