salvete omnes!
in quodam fasciculo commentariorum periodicorum qui inscribuntur Vox Latina, neologismus ventirota proponitur ad sublimes malos significandos quibus terna, ni fallor, bracchia sunt, eaque plana atque longa, minimoque pondere, si eorum malorum magnitudinem respexeris, instructa, quo facilius vento agitari possint, eoque modo centralem turbinem movere cujus motu efficitur ut generatrum electricum excitetur.
quaestio autem est utrum neologismus ille recte, id est, secundum lexicales linguae Latinae regulas confictus sit annon.
ceterum ex me quaero, liceatne tales excelsos malos vocare "palos seu malos Aeolicos", utpote quibus venti sive "Aeoli" auxilio vis electrica generetur, an forsitan potius "turres Aeolicas", propter ipsam celsitudinem, an prorsus aliter.
valete