Pugna Dortmundae honestissime commissa – macte virtute, Cohors Caerulea! – vulneribusque Germanorum in cicatrices iam coeuntibus tempus est ad epistulam electronicam scribendam*).
- Filius minor (nomen ei est Martino), cum iuris prudentiae Monasteri Coloniaeque Agrippinae studeret, amicitiam cum multis Italis (quo in numero Romani, Udinenses, Sardi) contraxit et tam bene Italice loqui et scribere didicit, ut, priusquam ad doctoris gradum promoveretur, anno MMIV Bononiam proficisci auderet, ut apud advocatos Italos etiam rationem iuris Italici cognosceret. Sed haec hactenus.
- Quod vero ad Graecarum litterarum notas attinet, hoc addi oportet: maximi momenti est singulas notas Graecas singulis actionibus ex tabula in sententiam, quam scribis, inserendas esse

- Nunc ad iambos! Caesurae optime factae! Sed alia exorta est quaestio: Parum intellego, quid in versu quarto sibi velit illud „se“

- Valde mihi placet, quid de verbo Italico „intignare“ scripseris (nonne etiam = „ostinarsi“ < obstinare?)

- Transire velim ad rem longe aliam: Architecturae te studere scribis. Equidem ipse hanc artem admiratus plurimis ante annis („O mihi praeteritos...“) summo cum gaudio perlegi atque excerpsi Vitruvii de Architectura libros X. Postea in manus sumpsi Andreae quoque Palladii Vicentini De architectura libros IV. Quibus lectis operibus multo melius intellegitur, quid architecti veteres animo intenderint

- Ut finem faciam: Gallis in certamen finale admissis nihil mihi victoria Cohortis Caeruleae antiquius est


Optime valete. Pridie Nonas Iulias. Ex Rhenania inferiore.
...................................
*) Vocabulum Britannicum „e – mail“ barbarismus est
