Page 6 of 44

EmitteMissus: Mart 29 Nov, 2005 20.50
by Veronica
Ave Mercurius Soter et Scipio!!! :D

Gratias ago vobis amicis carissimis!!!

Mediolanum mea urbs est, tamen non plus eam tolero!
Philosophiam studeo et latinum amo ab insanire! :lol: Mihi antiquitas
tota vere placet!!! :) ...linguam latinam studeo quomodo "autodìdaktos".
eheheheh...

Me excuso per meam ignorantiam :oops: , sed quid " s.p.d." significat?

Basia ( si fastidium dat non eum plus scribam!) :cry:
Vale
Veronica. :D

EmitteMissus: Mart 29 Nov, 2005 22.02
by Bernardus Flos
Bernardus Flos Veronicae salutem plurimam dicit :wink:

Incredibile est te Latinam linguam "autodidakton" discere! Congratulationes! Ego sex annos apud grammaticum et rhetorem discebam, et quattuor annos in universitate... multo laborans! Puto vos Italos facilius linguam Latinam scribere et loqui.

noli desinere 'basia' scribere, venustissimum est! :D

Vale!

EmitteMissus: Mart 29 Nov, 2005 22.45
by Scipio
Scipio Veronicae s.d.
Quid Mediolanum non amas ? Scio Mediolanum urbem permixtam et inquinatam (pollutam) esse, sed pulcra et occasionum plena.
Ego venio e Parma. Puto te eam cognoscere, estne?

Vale

EmitteMissus: Merc 30 Nov, 2005 0.29
by soter
Soter Veronicae, Amicae Mediolanensi, salutem plurimam dicit.

Verba tua, Veronica carissima, " Mediolanum mea urbs est, tamen non plus eam tolero " mihi videntur patefacere fastidium quodam (tibi quam brevissimum , exigui temporis illud esse exopto!) quod, forsitan, multo fines aeris inquinatae et nebulae densae transit !!

Utrum Mediolanensis genere nata es an, ut ita dicam, Mediolanum immigravisti ex alia regione ?

Mediolanum, enim, non semper est oppidum facile venientibus ex aliis regionibus, maxime venientibus ex regionis meridionalibus Italiae nostrae, quarum mores saepe dissimiles ab illis septentrionalibus sunt !!

Scripsisti, porro, Veronica, te philosophiam studere (num in Athenaeo clarissimo Mediolani "Bocconi"?) et "autodidakton" in linguae Latinae studio esse: nonne, contra, linguam Latinam studuisti iam in lyceo, quod "condicionem sine qua non" ad philosophica studia colenda in universitate studiorum quadam esse reor ?

Salutationes benevolae meae quam gratissimae ad te veniant !

Benigne venustissima ac iucundissima basia tibi refero. :)

Vale!

Soter

Ante diem III Kalendas Decembres - Neapoli

EmitteMissus: Merc 30 Nov, 2005 21.17
by Veronica
AVE CARISSIMI!!!! :D

Mihi Mediolanum non placet solum per illud , sed per totum!...
Vere tibi fatigat!!!! :evil:

Semper amavi latinum sed studium ab septembre incepi (quare si
erro, ignoscite me!!! :( et QUAESO mihi eum dicite!!!! Gratias! :)

Perspicue scholam superiorem feci,at non lyceum,et unam lauream
in mercatu habeo (NB:una vera stultitia quod ad me attinet!!! :x ).
Philosophiam amo ERGO philosophiam studeo! eheheheh... :D :D :D

Gratias per "spd!"... :oops: :D :oops: :D

BASIA :D
Vale,
Veronica.

EmitteMissus: Iov 01 Dec, 2005 1.10
by soter
Soter Veronicae s.p.d.

Intellego (saltem mihi videor intellegere), Amica Veronica, quod dicis et quod ostendis tuis verbis "Mediolanum....vere....fatigat !!" et, praecipue, de laurea " in mercatu " (italice "Economia e Commercio" vel aliquid eiusmodi), " ..vera stultitia, quod ad me attinet !! ".

Saepius, nescio quo pacto, Amica mea, casus vitae nos ad studia vel negotia cogunt, quae minime grata nobis sunt !

Studia, igitur, philosophiae et linguae Latinae tibi sint, quidem, " antidota " contra "venenum cotidianum " negotii cuiusdam, quod, sicut ex verbis tuis perlucet, tibi summo fastidio est !!

Non semper, ceterum, quod amamus facere possumus.

Animo frangi plane inutile est: si minus omnia repetere, attamen sibi ipsi " antidotum " quodam parare !

Et interdum se ipsum tempore laetitiae interioris quodam donare !

Sicut nunc nos.

Vale, Amica !

Soter

Pridie Kalendas Decembres a. D. MMV - Neapoli

EmitteMissus: Iov 01 Dec, 2005 21.14
by Veronica
Ave !!! :D

Non "Economia e commercio" est. "Marketing communication" (>novus
mercatus, et cetera...) est, quod quoque peius est!!!ahahaahah :lol:
Sed studevi "economia", unam inspectionem feci.....(pulcher...ahahahah
ahahahahahhaah :lol: :lol: :lol: ).

Mihi placet "antidotum contra veneno cotidiano"... :) verus est!
Rationem habes!!!


Gratias! :D

Basia,
Veronica.

PS: una interrogatio: homo vel mulier es?

EmitteMissus: Iov 01 Dec, 2005 22.32
by Marcus Favonius
M. Favonius Soteri Veronicaeque s.d.p.
Equidem verbis tuis consideratissimis, optime mi Soter, prorsus assentior: „Studia, igitur, philosophiae et linguae Latinae tibi sint, quidem, " antidota " contra "venenum cotidianum " negotii cuiusdam, quod, sicut ex verbis tuis perlucet, tibi summo fastidio est !!“ Philosophia! Optime, Veronica! Excellentissima remedia „veneni cotidiani“ inter alia plurima mihi videntur esse Luciani De Crescentio opera philosophica. Duo proponere velim exempla: quorum alterum est liber, qui inscribitur „Panta rei“, quo duodecim capita continentur haec: Tempus, Lupanaria, Somnium, Heracliti vita, Panta rei, Logos, Polis, Eros, Stultitia, De caelo, Scientia, Fragmenta; alterum exemplum affero librum, qui inscributur „Oi dialogoi. I dialoghi di Bellavista“, in quo inter alia Socrates inducitur disputantem de rebus, quae ad nostra tempora pertinent, e.g. „Socrate e il paraurti“ :lol: , id est „Socrates et tutamentum, quo autocinetum in fronte et a tergo ab ictu protegitur“ et „Socrate e la Tv“, id est „Socrates et televisio“. ["paraurti" Latine? :? ]
Obiter dictum: Nonnulla ex parte nescire me doleo, quid illud Veronicae sibi velit: „et unam lauream in mercatu habeo“. Quod oro vos subtilius explicetis.
Valete quam optime. Kalendis Decembribus.

EmitteMissus: Ven 02 Dec, 2005 2.54
by soter
Soter Veronicae et Marco Favonio s.p.d.


A)
Amica VERONICA,

1)
Scribis te primum et unum examen infelicissime fecisse in studiorum universitatis ordine, cui italice nomen est “Economia e Commercioâ€

EmitteMissus: Sat 03 Dec, 2005 21.41
by Veronica
Veronica Soteri et Marco Favonio SDP

SOTERI

Ave!
Tuus sexus non certus erat.Enim tu mille rationem habes unum nomen
masculinum,femininum vel neutrum deligere.Ita etiam una mulier unum
nomen masculino potest deligere (et ex contrario).Saltem ego eam
cogito sic.

"studebam":imperfectum eh?..."studevi" :evil: POTIUS "studui"!!!
Erratum est quoque "contra venenio cotidiano" in vecem "contra
venenum cotidianum". Me excuso.

Satis iam perseveravi! :evil:
Sed oculi pandi....contro etiam si omnes habeo! :(

De meo nomine:"Quodvis Linguae Latine lexicon consule:invenies
"veronica-ae" ;nomen vel epitheton genere feminino."
ahahahahahahahhahahaah!!!!! :lol: :lol: :lol:
Una puella sum :D et Veronica meum nomen verum est. :D

MARCO FAVONIO

Ave!

Legi solum Luciani De Crescentio "il dubbio"(unus liber parvissimus!)
et "Nessuno"... TURPITUDOTURPITUDOTURPITUDO!!!! :oops: :evil:
:oops: :evil: :shock:

BASIA!!!
Vale,
Veronica.

EmitteMissus: Sol 04 Dec, 2005 1.20
by soter
Soter Veronicae. "puellae" Mediolanensi, s.p.d.

Veronica carissima, Amica "perseverans" et "puella" subridens basiorum gratissimorum largitrix,

in linguae Latinae studio persevera, "persta atque obdura !", sicut Horatius dicit (italice: "Insisti ! Non cedere alle difficoltà !") !!

Quam laetissimam diem dominicam tibi exopto !

Vale !

:)

Tuus amicus Soter

Ante diem III Nonas Decembres a. D. MMV - Neapoli

EmitteMissus: Mart 06 Dec, 2005 13.18
by Veronica
Ave Carissimus Soter!

Aahhaahah...Tu me nimis risum moves!!!!!!!!! :lol: :lol: :lol:
"Amica perseverans" mihi placet profecto! :D

Gratias tibi ago per citationem( :arrow: :?: Latinus est? :oops: ) !!!!!!!!!!!
Iam meum dictum est!!!! :wink: GRATIAS VERE!!!!! :D
Eum memorabo SEMPER!!!!! :!: :D

Basia!!!!! et Vale,
tua amica perseverans Veronica. :D

EmitteMissus: Mart 06 Dec, 2005 16.26
by Mercurius Hungaricus
Mercurius sodalibus suis Italicis s. d.

Fateor vobis seriem illam televisionalem Italicam "Octopus" mihi valde placere... Nunc in canali quadam Hungarica repetuntur omnes illius partes, ac si forte in eam incido, semper eam conspicio! :D Sed magis diligo Iohannem Mediodiurnalem (Giovanni Mezzogiorno :D), quam illum qui in principio partes investigatoris egit. Et certe vehementissime ardeo illa iudice pulcherrima Silvia Comite (Silvia Conti)! :oops: :D Haud dubito, quin etiam vos ametis sive amaveritis Octopum. :) Valete. Budapestini, die S. Nicolai.

PS: Certe et musicae Ennii Moriconis applaudo, quae pelliculae aptissima videtur.

EmitteMissus: Merc 07 Dec, 2005 0.33
by soter
Soter Mercurio Hungarico s.p.d.


Ad epistulam tuam iucundam et singularem, optime Mercuri, Amice mi carissime, rescribo ne occasionem amittam ad tibi salutationes meas ex animo mittendas, sed confiteor me televisifico instrumento minime assiduum utentem esse et, igitur, numquam ferme vidisse (genus illud, ceteroqui, minime mihi placet) seriem televisivam illam “Octopusâ€

EmitteMissus: Merc 07 Dec, 2005 13.25
by Veronica
Veronica Mercurio Hungarico et Soteri spd

AVE CARISSIMI AMICI!!!!

SOTERI

In primis:ERROR:non "tu me nimis risum moves" sed "tu mihi
nimis risum moves!".

De "Octopo":Autem non erat "La piovra"? :roll:

MERCURIO HUNGARICO

Cognosco perpaucum seriei huius quia aspicio raro instrumentum
televisificum!!! :D

Valete amici!!!
Basia,
Veronica.